Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Hoc opus sic incipit: Dc ordine rerum, Zenobi.

CAPVT IIII. SOLILOQVIA, LIBRI DVO.

Inter haec scripsi etiam duo uolumina secundum studium [*]( (1)) meum et amorem ratione indagandae ueritatis de his rebus, quas maxime scire cupiebam, me interrogans mihique respondens, tamquam duo essemus ratio et ego, cum solus essem. unde hoc opus Soliloquia nominaui; sed inperfectum remansit, ita tamen, ut in primo libro quaereretur et utcumque appareret, qualis esse debeat, qui uult percipere sapientiam, quae utique non sensu corporis, sed mente percipitur, et quadam ratiocinatione in libri fine colligitur ea, quae uere sunt, esse inmortalia; in secundo autem de inmortalitate animae diu res agitur et non peragitur.

In his sane libris non approbo, quod in oratione dixi: deus, [*]( (2)) qui nisi mundos uerum scire noluisti. responderi enim potest [*](2 Aug. de ciu. dei VI, 5. VII, 35 17 Solil. I, 1, 2 ) [*]( 1 credisse CVD1 nullus Cl (error)es in pytagorica D2 in ras. a pytagoric (a m. 2) C, pytagorica FGRW, phytagorica EN, phythagorica B, pytagorice H 2 itemque V, iidemque v idemque capitales D2 in ras. 3 de ordine] ordinem EHOPQ2Vν zenoui CD\\ cenobi B1, zenobii H2, zenouii R, coenobii E 5 soliloquiorum D-FGVWv, de soliloquiis BS, de soliloquio B, de soliloquiorum E, om. Q 6 scribsi HP 7 et amorem meum E rationem C1D1GN2S1, rationemque S2W, rationis l 8 quae BHP maximae C intergans 01 mihique que D, mihiq;»# Q 9 et ego-nomi (naui) add. C2 in mg. 10 *hoc G, et hoc 0 11 ut primo in El utcumque (ut add. s. l.) V adpareret H 13 utiquae D sensu Nl quaedam P1, ex quadam a 14 »*ratiocinatione (in ras.) M, rationatione Bl fine libri FORa collegitur V uera W immortalia esse Sv, immortalia GW 15 res ne diu B 17 san.e (a ras.) M, sa (ne m. 2) H adprobo HPSlV, approbabo Ml dixi om. Hl deus om. H 18 nisi in ras. Ml mundus CID1M1 uerum om. a uoluisti§ 0, uoluisti FIHa respondere ClDl, respondi W )

23
multos etiam non mundos multa scire uera; neque enim definitum est hic, quid sit uerum, quod nisi mundi scire non possint, et quid sit scire.

illud, quod ibi positum est: detis, cuius regnum est totus mundus, quem sensus ignorat, si deus intellegendus est, addenda fuerant uerba, ut diceretur: quem mortalis corporis sensus ignorat. si autem mundus dictus est, quem sensus ignorat, ille recte intellegitur, qui futurus est caelo nouo et terra noua; sed etiam hic addenda erant illa, ut diceretur: mortalis corporis sensus. sed illo more adhuc loquebar, quo sensus proprie corporis appellatur, nec adsidue repetendum est, quod et superius inde iam dixi, sed hoc recolendum, ubicumque ista locutio in meis litteris inuenitur

[*]( (3) ) Et ubi dixi de patre et filio: qui gignit et quem gignit. unum est, dicendum fuit: unum sunt, sicut aperte ipsa ueritas loquitur dicens: ego et pater unum sumus.