Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

sexagensima septima est de eo, quod scriptum est: existimo enim, quod indignae sint passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis, usque ad id, quod dictum est: spe enim salui facti sumus. ubi cum exponerem, quod scriptum est: et ipsa creatura liberabitur a seruitute interitus, dixi: et ipsa creatura, id est ipse homo, cum iam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura. quod non ita est accipiendum, quasi totum amiserit homo, quod habebat imaginis dei. nam si omnino non amisisset, non esset, propter quod diceretur: reformamini in nouitate mentis uestrae, et: in eandem imaginem transformamur; sed rursus, si totum amisisset, nihil maneret, unde diceretur: [*]( 4 Aug. de pecc. merit. I. 7, 7. cf. de trin. IIII, 3. enarr. Ps LXXXV, 17 6 Rom. 8, 18 8 Rora. 8, 24 10 Rom. 8, 21 11 De diu. quaest. 67, 4 15 Rom. 12, 2 16 II Cor. 3, 18 ) [*]( 1 peccatum (pecca in ras. 2) H 2 quamdiuitale E temporalium rerum B 3 animum C1, animam cet. v isto] istud (cd m. 2 in ras.) C, ita Q2 s. l., multo Oo mihi melius B1 postea] p. modo N ideo] et i. a ideo-6 scriptum est Q2 in mg. 4 corpus mortuum Q2 quod] quod; H, qu; non M, quia Q2 habebat 0 5 abuit E ante peccatum om. E est om. v 6 scriptum est om. 0 exhistimo V sunt R 7 passionis CD1 . futuram (u alt. s. u.) C 8 reuellabitur D1 id] illud a est om. H 10 liberabitur—creatura om. B liuerabitur Et interius Ql 11 id est-iam sig(naculo) G2 in ras. ipse] et i. D2ENQ cum] quod OPV iam signa(culo) C in ras. 12 admissum V remanserit OP tantumodo 0lD1 13 accipiendum (om. est) SV, accipiendum est v 14 habeat B, habet D2 pr. non er. S, om. HV amisiset 01 15 propter om. B quod om. NIQl diceretur (eretur in ras. 2) C reformamur Q1 nouitatem D1 16 eadem imagine D2H transfurmamur D1 17 rursum v manerit Cl, remaneret D2Q )

127
quamquam in imagine ambulat homo, tamen uane conturbatur. item quod dixi spiritaliter summos angelos uiuere, infimos uero animaliter, audacius dictum est de infimis, quam ut possit uel scripturis sanctis uel ipsis rebus ostendi, quia, etsi forsitan potest, difficillime potest.

sexagensima octaua est de eo, quod scriptum est: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? ubi dixi: quia etiamsi leuioribus quisque peccatis aut certe quamuis grauioribus et multis, tamen multo gemitu, et dolore paenitendi misericordia dei dignus fuerit, non ipsius erit — qui si relinqueretur, interiret — sed miserentis dei, qui eius precibus dolorique subuenit. parum est enim uelle, nisi deus misereatur; sed deus non miseretur, qui ad pacem uocat, nisi uoluntas praecesserit ad pacem. hoc dictum est post paenitentiam. nam est misericordia dei etiam ipsam praeueniens uoluntatem, quae si non esset, non praepararetur uoluntas a domino. ad eam misericordiam pertinet et ipsa uocatio, quae etiam fidem praeuenit. de qua paulo post cum agerem, dixi: haec autem uocatio, quae siue in singulis homi- [*]( 1 Ps. 38, 7 2 De diu. quaest. 67, 5 6 Rom. 9, 20 7 De diu. quaest. 68, 5 15 Prou. 8, 35 sec. LXX 17 Retract. I, 22, 4 sq. 18 De diu. quaest. 68, 6 ) [*]( 1 in om. BE imaginem CxDxOP, imagine dei V perambulat BEFGNSJ, perambulabat Ql, perambulet Q*, ambulet v 2 conturbabitur Hl summus angelus Dl 3 infirmos BDIMl 4 uel] uel de- C2R, de OPV rebus] libris D2 5 difficillimae D, (lim in ras.) C 6 pr. est om. Vv tu om. V qui Ql est G 7 deo om. a ubi quod OS1 quia] qui MQ2 s. l. aetiamsi D 9 multo CDEQ, in multo B, magno cet. v poenitendi M, paenitentiae H dignis E 10 erit CDtR, es E, est cet. v qui si] quia si N, qui se Gl, quis E non interiret M 11 precibus C1M dolorique CDHOP, doloreque R, doloribusque cet. v 12 post misereatur inseruit E: sed dS non misereatur; del. m. 1 sed-miseretur om. CDl 13 uolontas ClV praecesserat El hoc CD1, hic cet. est om. V 14 poenitentiam M, penitentiam C ipsa R 15 praeparetur Hl, praepara- B 16 et om. BD2EFGNQ ipse Hl 18 agere Dl dixi. (t ras.) C hac ClDl qui F )

128
nibus siue in populis atque in ipso genere humano per tern-, porum oportunitates operatur, altae et profundae ordinationis erit. quo pertinet etiam illud: in utero sanctificaui te, et: cum esses in renibus patris tui, uidi te, et: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, et cetera, quamuis testimonium illud: cum esses in renibus patris tui, uidi t e, unde mihi, tamquam scriptum sit, occurrerit nescio.

sexagensima nona de co, quod scriptum cst: tunc et ipse filius subiectus erit ci, qui illi subiecit omnia;

septuagensima de eo, quod apostolus dicit: absorta est mors in uictoriam. ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex;

septuagensima prima de eo, quod scriptum est: inuicem onera uestra portate, et sic inplebitis legem Christi;

septuagensima secunda de temporibus aeternis;

septuagensima tertia de eo, quod scriptum est: et habitu inuentus ut homo;

septuagensima quarta de eo, quod scriptum est in epistula Pauli ad Colosenses: [*]( 3 Hierem. 1, 5 4 Malach. 1, 2. Rom. 9, 13 8 I Cor. 15, .28 10 I Cor. 15, 54 sqq. 14 Gal. 6, 2 17 Philipp. 2, 7 ) [*]( 1 popolis V atque (tq in ras. m. 2) C humano* (0 in ras.) C, homono Rt, humanum D1 2 opportunitates NOPS, oportunitatis C1R alta H post profundae add. Q2 in mg.: domini operacui tionis est et, El adiungit: alifcj operationis est, S* in mg. ah operationis 3 erit CDlER, om. Q1, est cet. v quo] qd H pertinit ClV illut Cl, ad illud H2 4 patres H uide te D2E1H1 et iacobuidi te om. H et iacob-cetera exp. D2 5 abui 01 7 uide te El occurret C1, occurre D1, occurreret 02 8 de BOIDIEFBV, est de cet. v de eo] deo G 9 ei erit a illis C1D1, ille El 10 absorpta FG2y est om. E, e (- m. 2) C 11 uictoria BD2E2FGNOQRSa alt. mors om. 0 contencio Cl 12 mortis-uero om. OP 13 peccatum] p. est C2D2Fa uero ER, uiro CD1, autem cet. v septua- . ge*sima M prima G2 in ras. 14 de eo-est om. H honera OIOY portat Hl 15 inplebitis DiMR, inpleuetis C1, adimplebitis cet. v 16 atarnis 01 17 est] 6 (- m. 2) C 18 epistula MV, aepistula D, epistola cet. colcsenses\' (ose m. 2) G, colossenses S )

129
in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum, qui est imago dei inuisibilis;

septuagensima quinta de hereditate dei;

septuagensima sexta de eo, quod Iacobus apostolus dicit: uis autem scire o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est?