Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Post hunc librum exposui eiusdem apostoli epistulam ad Galatas non carptim, id est aliqua praetermittens, sed continuanter et totam; hanc autem expositionem uno uolumine conprehendi.

In quo illud, quod dictum est: priores ergo apostoli ueraces, qui non ab hominibus, sed a deo per hominem missi sunt, per Iesum Christum scilicet adhuc mortalem; uerax etiam nouissimus apostolus,. qui per Iesum Christum totum iam deum post resurrectionem eius missus est, propter inmortalitatem dictum est: totum iam deum, quam post resurrectionem habere coepit, non propter diuinitatem semper inmortalem, a qua numquam recessit, in qua totus deus erat, et cum moriturus adhuc erat. hunc autem sensum sequentia manifestant. adiunxi enim dicens: priores sunt ceteri apostoli per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem; nouissimus est apostolus Paulus per Iesum Christum iam totum deum, id est omni ex parte inmortalem. hoc enim dixi, quod ait apostolus: non ab hominibus neque per hominem, sed per legum [*]( 7 Expos. ep. ad Gal. 2 19 Gal. 1, 1 ) [*]( 1 XXIV v, om. BEFPQR 2 exposicio Cl, in expositionem B epis C, aepistulae Dt, epistola H galatbas BEFMNORS2 unus om. H 3 epistola (a in ras. m. 2) C, aepistulam D 4 galathas BFNORS praemittens Dt continuantur DlEl, continuatim 0 5 et] i. (= id est) B totum a eIpositionem-conprehendi H2 in mg. 6 co*prehendi C, conpraehendi DM 7 in quo C in ras. priores] et pr. OP ergo] autem P uaraces El 8 omnibus E ominem Cl 9 mortale Dl etiam] et P 10 qui om. R totum-dictum est exp. D5 post E2 s. l. 11 eius-resurrectionem Q2 in mg. 12 post deum add. D2 s. l. propter immortalitatS 13 proter S diaitatem El 14 et] ut R, et tunc cum (tunc cam s. l. m. 2) F moriturus] commoriturus Fl, tamen moriturus a adhuc] tunc F adhuc morituras P 15 esset E2 manifestat Dl adiuncxi V 16 apostuli V Christum] iesum chr. Nv Christum-per om. H 17 paulus apostolus a 18 iesum CDl, om. cet. ex omni Bv 19 dixi C\'D\', dixi exponens cet. v 20 omnibus El )

112
Christum et deum patrem, quasi iam Iesus Christus non sit homo. sequitur enim: qui suscitauit illum a mortuis, ut hinc appareret, cur dixerit: neque per hominem. proinde propter inmortalitatem iam nunc non homo Christus deus, propter substantiam uero humanae naturae, in qua ascendit in caelum, etiam nunc mediator dei et hominum homo Christus Iesus, quoniam sic ueniet, quomodo eum uiderunt, qui uiderunt euntem in caelum.

Item quod dixi: gratia dei est, qua nobis donantur peccata, [*]( (2)) ut reconciliemur deo; pax autem, qua reconciliamur deo, sic accipiendum est, ut tamen sciamus etiam utrumque ad generalem dei gratiam pertinere, quomodo in populo dei aliud specialiter Israhel, aliud ludas, et tamen utrumque generaliter Israhel.

item cum exponerem: quid ergo? lex transgressionis gratia proposita est, ita distinguendum putaui, ut inter- rogatio esset: quid ergo? ac deinde responsio: lex transgressionis gratia proposita est. quod quidem non abhorret a uero; sed melior mihi uidetur ista distinctio, ut interrogatio sit: quid ergo lex? et inferatur responsio: transgressionis [*]( 5 Act. 2, 34. Kom. 10, 6 6 I Tim. 2, 5 8 Act. 1, 11 9 Expos. ep. ad Gal. 3 14 Id. 24 Gal. 3, 19 18 Aug. ep. 82, 20 ) [*]( .1 iesus om. F 2 a om. El 3 hic N apparerent Hl quur EHP1 proinde] pr. autem Q 4 inmortalitatem (in et tem in ras.) C tunc F dl P 5 humanae naturae CD, naturae h. cet. v in CIlIEOPR, cum cet. v ascindit V 6 caelo C\'DI nunc om. HOPa mediatur DI homo om. BF 7 Iesus] deus D2Q uenit QI 8 qui uiderunt om. CDlHa euntem] eum euntem M celo 01 9 qu∗a S 10 reconc»iliemur (h ras.) E reconchiliamur El, reconciliemur BOlS 11 tamen (t add. m. 2) C, a me ne Dl sciamus C etiam om. Q, del. D2 12 dei populo Q specie aliter Sl, specilia R1 13 iuda* (s ras.) D tamen (t s. 1. tn. 2) C 15 posita BE2OPQ2Va distingendum 01 16 quid (id in ras.) C ac] hac M ac-responsio G2 i in mg. 17 posita BE2HOPQ-Va quidam MI, qui»dem (q ras.) E aborret C1D1E1PS, abhorreret BM1, abhoret H a uero non abhorret G 18 intergatio E )

113
gratia proposita est.

quod autem dixi: ordinatissime itaque subiungit: quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege, ut intellegamus eos esse sub lege, quorum spiritus ita concupiscit aduersus carnem, ut non ea, quae uolunt, faciant, id est, non se teneant inuictos in caritate iustitiae, sed a concupiscente aduersus se carne uincantur, hoc ex illo sensu est, quo sentiebam id, quod dictum est: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, ut non ea, quae uultis, faciatis, ad eos pertinere, qui sub lege sunt, nondum sub gratia. adhuc enim non intellexeram haec uerba et illis, qui sub gratia sunt, non sub lege, propterea conuenire, quia et ipsi concupiscentias carnis, contra quas spiritu concupiscunt, quamuis eis non consentiant, nollent tamen illas habere, si possent. non ideo, non quaecumque uolunt faciunt, quia uolunt eis carere nec possunt. tunc enim eas non habebunt, quando nec corruptibilem carnem.

Hic liber sic incipit: Causa, propter quam scribit apostolus a l Galatas, haec est. \\ [*]( 1 Expos. ep. ad Gal. 47 2 Gal. 5, 18 7 Gal. 5, 17 10 Rom. 6. 14 sq. cf. Retract. I, 22. 2 13 I Io. 2, 16 ) [*]( 1 posita BWOPQVa dizix∗∗ (qd ras.) H ordinatissimae CyDx itaquae (quae exp. m. 2) D 2 subiunxit BEFGNQSm spiritu] sp. dei BFG3PN ducimini C adhuc non D2QS, non (om. adhuc) N 3 eos om. B 4 nolunt H 5 iusticie Cl 6 aduersus CDl, adnersum cet. v uincatur P1 sensa El 7 quo] quod EMlB senciebam Cl scriptum D2Q est∗∗∗∗ M aduersum G 8 spiritus C1D1, sanctus H, et sp. cet. v 9 inuicem] sibi i. Ov 11 enim bis G non] nondum a illius Hl 13 concupiscentiis B concupescunt D1 14 consenciant C1, consentiunt Qla nolle H illas CDV, ullus G, eas Oa, ullas cet. m 15 possint V pr. non ClDlR, et cet. v quecumquae****** (cumque ras.) M 16 carere (ere in ras.) M nec] et non 0 *eas (m ras.) CD eas enim H1 habunt Ml 17 corruptiuilem 01 18 incipiunt Ml scripsit HPR apost CD 19 galathas BFNORS2 ad-est om. m ) [*]( XXXVI Ang. sectio I pars 2 ) [*]( 8 )

114