Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

[*]( (4) ) Alio loco: intende igitur, inquam, in haec, quae secuntur, diligenter et pie, quantum potes; tales enim adiuuat deus. quod non ita intellegendum est, quasi tantummodo tales adiuuet, cum etiam adiuuet non tales, ut sint tales, id est ut diligenter et pie quaerant; tales autem adiuuat, ut inueniant.

itemque alibi: deinde, inquam, iam erit consequens, ut post mortem corporalem, quam debemus primo peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus restituatur pristinae stabilitati. quod sic accipiendum est, quia etiam pristina stabilitas corporis, quam peccando amisimus, habebat tantam felicitatem, ut in defectum non uergeret senectutis. huic ergo pristinae stabilitati restituetur hoc corpus in resurrectione mortuorum, sed habebit amplius, ut nec alimentis temporalibus sustentetur, sed ad sufficientiam uiuificetur solo spiritu, cum resurrexerit in spiritum uiuificantem, quia iam etiam spiritale erit. illud autem, quod primum fuit quamuis non moriturum, nisi homo peccasset, tamen animale factum est, hoc est in animam uiuentem. [*]( 4 De uer. rel. 10, 20 fin. 5 II Par. 26, 7. Ps. 53, 6 9 De uer. rel. 12, 25 17 I Petr. 3, 18 18 I Cor. 15, 45 20 Gen. 2, 7 ) [*]( 1 eat V 8. l., eras. D 4 inquam igitur 01 in om. CDl sequantur BEHQ2 5 piae DM potest G1PR1 enim] autem H 6 est intelligendum BF adiubet CD1 7 adiuuet om. P etiam adinuet CD, adiuuet etiam cet. v alt. ut om. Bl 8 piae DM quaerent E adiubat ClDx ut om. E ut inueniant adiuuat F 9 erit om. H ut] et GS 10 peccato primo R1 tempore] donec t. MIQ2 atque ordine om. QIB 11 suo om. QR praestinae P1 stabilitate Hl 12 prius pristina R 13 inde fectum C, infectum H 14 uergerit C1D1 V seruitutis GS1 hanc Bl restituaetur H 15 resurrectionem 0 abebit D\' 16 temporalibus ClDEMyNRS2 mg, corporalibus cet. v sustententur Fl, sustentur Ql suffltientiam D 17 resurrexeri»t (n ras.) H spiritu CDlE1 18 uiuificante CDl quia iam CDR, qua iam EN, qua.causa (e ras.) M, quia causa H, qua causa cet. v 20 hoc est om. m anima D1 )

60

Et alibi: usque adeo, inquam, peccatum uoluntarium malum [*]( (5)) est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit uoluntarium. potest uideri falsa haec definitio, sed, si diligenter discutiatur, inuenietur esse uerissima. peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati, sicut superius ostendi, cum quaedam commemorarem ex libro tertio de libero arbitrio, quamuis et illa, quae non inmerito non uoluntaria peccata dicuntur, quia uel a nescientibus uel a coactis perpetrantur, non omni modo possunt sine uoluntate committi, quoniam et ille, qui peccat ignorans, uoluntate utique peccat, quod, cum faciendum non sit, putat esse faciendum, et ille, qui concupiscente aduersus spiritum carne non ea quae uult facit, concupiscit quidem nolens et ideo non facit quod uult, sed, si uincitur, concupiscentiae consentit uolens, et ideo non facit nisi quod uult, liber scilicet iustitiae seruusque peccati. et illud, quod in paruulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio uoluntatis, non absurde uocatur etiam uolun- . [*]( 1 De uer. rel. 14, 27 6 Retract. I, 8, 5 12 Gal. 5, 17 16 Rom. 6, 20. 17 ) [*]( 1 peccatum inquam F (2) uolontarium V 2 nullo D1 peccatum om. F 3 haec falsa F haec d. falsa B difinitio CQ2, diffinitio BE2GHOR, id e finitio El si om. El inueniatur H 4 esse] hec 0 intelligendum Oa 6 cum V s. l. cummemorarem ClDl 7 ex] et E1 non om. a 8 non om. H a om. H 9 a om. GrH c∗∗oactis Q perpetrantur om. F possunt B1 s. l. 10 quoniam—uoluntate om. E ignorans (n alt. in ras.) M 11 itaque Bl peccat C in ras., facit HMQ2V (in ras.) m quod, cum] quodcumq: H 12 concupiscente] non c. C, aoncupiscente (5 ras.) D spiritum—quidem F2 s. l. 13 carnem Y 14 uolens FlMl ideo CDl, in _eo cet. v si] cum D2 s. 1. 15 consensit NQl ideo CDl, in eo quod BEFNS, in eo cet. v non B2 8. l. nisi om. a liber uult H _16 liber] 1. est BM2 scilicet del. W iusticiae C, institiae ee (ee m. 2) H seruus H1 17 parnoHB C1D1V, parabolis E* cum M1 s. 1. 18 arbitrio] libero a. a arbitrio-uocatur add. 02 in mg. absorde D1 uoca*tur (n ras.) Q etiam uocatnr N\' )

61
tarium, quia ex prima hominis mala uoluntate contractum factum est quodam modo hereditarium. non itaque falsum est, quod dixi: usque adeo peccatum uoluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit uoluntarium. ideo gratia dei non solum reatus omnium praeteritorum soluitur in omnibus, qui baptizantur in Christo, quod fit spiritu regenerationis, uerum etiam in grandibus uoluntas ipsa sanatur et praeparatur a domino, quod fit spiritu fidei et caritatis.

[*]( (6)) Alio loco quod dixi de domino Iesu Christo:

nihil egit ui, sed omnia suadendo et monendo, non mihi occurrerat, quod uendentes et ementes flagellando eiecit de templo. sed quid hoc aut quantum est, quamuis et daemones nolentes ab hominibus non sermone suasionis, sed ui potestatis eiecerit? item alio loco:

prius, inquam, isti sequendi sunt; qui unum summum et solum colendum esse dicunt; si apud hos ueritas non eluxerit, tunc demum migrandum. quod ita potest uideri [*](6 Rom. 6, 3 7 Prou. 8, 35 sec. LXX 8 II Cor. 4, 13 10 De uer. rel. 16, 31 12 Marc. 11, 15. Matth. 21, 12. Luc. 19,45 13 Matth. 9, 32 eqq. Marc. 1, 34. 5, 1 sqq. Luc. 4, 35 15 De uer. rel. 25, 46 ) [*]( 1 primi D2QlB 2 modum ClD* itaquae et 3 usquae D falsus E- 3 peccato ClDl 4 nullu CiDl modo (o alt. ex u) M, (do add. m. 2 a. l.) C si] nisi E 5 reatus (c ras.) M praeteritorum] aJ. peccatorum a in mg. 6 qui* (a ras.) D fi.t (e ras.) D 7 gradibus E 8 post domino ras. 5 litt. C et om. CDX 10 quod BCDEFGNRS, in eo quod cet. v iesu Y 8. l. egit er. M, *egit (1 ras.) E ui* Q, ui nri H 11 *occurrerat (h ras.) C 12 uindentes MV mentes M1 flagello E2a, fallendo El eiecit (i pr. in ras.) C, egecit DyO de BCDNR, e cet. sed om. H 13 quod F aut (t in ras.) C 14 hominibus (homi in ras.) M, hominibus exire O eiecerit (e alt. in ras., rit a m. 2) C, eicerit P1 15 loco alio GHSV prius] quo prius (uo in ras.) CDl, priusquam F, primum 0 sint (i ex u) H unum] in u. F 16 summum] s. deum BY, deum s. v . et solum CDlER, solum uerum deum et solum H Vv, et solum et uerum deum et solum 0, et uerum deum P, uerum deum summum et s. F, uerum deum et solum cet. solem.. Hl aput ClDFM 17 luxerit Ml, eluxerit E tum FGOPSVm migrandum CDt, migrandum est cet. v )

62
dictum, quasi de huius religionis ueritate dubitauerim. dixi autem, sicut ei congruebat, ad quem scribebam. sic enim dixi: si apud hos ueritas non eluxerit, nihil dubitans, quod apud eos elucesceret, quemadmodum ait apostolus: si Christus non resurrexit, non utique dubitans, quod resurrexit.