Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Item quod dixi: ea est nostris temporibus Christiana religio, [*]((3)) quam cognoscere ac sequi securissima et certissima salus est, secundum hoc nomen dictum est, non secundum ipsam rem, cuius hoc nomen est. nam res ipsa, quae nunc Christiana religio nuncupatur, erat et apud antiquos nec defuit ab initio generis humani, quousque Christus ueniret in carne, unde uera religio, quae iam erat, coepit appellari Christiana. cum enim eum post resurrectionem ascensionemque in caelum coepissent apostoli praedicare et plurimi crederent, primum apud Antiochiam, sicut scriptum est, appellati sunt discipuli [*](2 De aer. rel. 10, 19 3 Rom. 1, 25 4 Rom. 1, 21 9 De uer. rel. 10, 19 fin. 14 I Io. 4, 2. II Io. 7 17 Act. 11, 26 ) [*]( 1 eam om. JRl et om. BaF sunt om. 0 2 autem B2 s. l. 3 sub E breuiterque C1E2NOPQ1RS2 mg., rebiterque El, breuiusque cet. v 4 euanescamus] uanesc m. 2 C, euaniscamus Mt, uane sciamus D1 5 nostris et G2 in ras. est religio N 6 utramquae Cl, utrumque D1 spiritali Hx corporalem H in mg. significari R 7 diiit Pl 8 euaniscamus Cl, eua»nescamus (s ras.) M, ena nescamus D 9 christiana (ana in mg.) H 10 cognuscere 01 hac P1 et certissima om. N est salus F 11 rem ipsam N 12 hoc om. B est hoc nomen H ipsa res BFGS religio xpiana 0 13 noncnpatnr Cl et om. Hm antiquus D1, antiquos. quos N inicio C 14 humani generis B, generis humanis C\'D, g. humana Bx christus C1D1, ipse christus cet. v uenerit 01 ueniret\' christus B carne] cruce Bl 15 uera] et u. Bx iam] etiam H errat H cepit C\' 16 eum om. Bl in] ad M 17 plurimum E, multi B apud 62 in ras., ad B1 18 anthiochiam C2DEHMNPR, athiociam Cl scribtum D scriptum-discipuli M2 in ras. discipoli V )

59
Christiani. propterea dixi: haec est nostris temporibus Christiana religio, non quia prioribus temporibus non fuit, sed quia posterioribus hoc nomen accepit.

[*]( (4) ) Alio loco: intende igitur, inquam, in haec, quae secuntur, diligenter et pie, quantum potes; tales enim adiuuat deus. quod non ita intellegendum est, quasi tantummodo tales adiuuet, cum etiam adiuuet non tales, ut sint tales, id est ut diligenter et pie quaerant; tales autem adiuuat, ut inueniant.