Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Tunc etiam de uera religione librum scripsi, in quo multipliciter et copiosissime disputatur unum uerum deum, id est trinitatem, patrem et filium et spiritum sanctum, religione uera colendum, et quanta misericordia eius per temporalem dispensationem concessa sit hominibus Christiana religio, quae uera religio est, et ad eundem cultum dei quemadmodum sit homo quadam suauitate coaptandus. maxime tamen contra duas naturas Manicheorum liber hic loquitur.

[*]( (2) ) In hoc libro quodam loco: sit, inquam, tibi manifestum atque perceptum nullum errorem in religione esse potuisse, si anima pro deo suo non coleret animam aut corpus aut fantasmata sua. hic animam pro uniuersa creatura incorporali posui non loquens more scripturarum, quae animam, quando non translato uerbo utuntur, nescio utrum uelint intellegi nisi [*]( 1 Matth. 23, 10 15 De uer. rel. 10, 18 ) [*]( 1 pr. est] sit 0 alt. est om. O, est enim F uester magister HMRV magister (agis in rad.) M 3 quod R uideamur D uelle] uel ClDl 5 XIII v, om. Q 6 relegione ClDM, fere semper 7 nunc a de uera om. H scribsi D 8 cupiosissime V, copiose B 11 concessa sit] concessit C1D1 quae-religio om. H 12 uere F est religio B quemammodum M, quemammodo C1D1 13 suauitate] sua uita BE1GHNOPQ1RS, uita sua D2Fv quoaptandus C1D1, coaptandis 81 14 manich.aeorum (i ras.) M hic] sic BlGSlV hic liber F 15 hoc B* 8. I. libro om. BF manifestatum (ta dtl. m. f) M 16 praeceptum R 17 colerit Dl V anima V fantasmata BCDFGHOQ, phantasmata cet. 18 hinc P1 anima E 19 loqueis El, loquem 0 more. C 20 non** C ne«scio (c ras.) Dl uellint D1 . )

58
eam, qua uiuunt animalia mortalia, in quibus et homines sunt, quamdiu mortales sunt. paulo post autem eundem sensum melius sum breuiterque conplexus, ubi dixi: non ergo creaturae potius quam creatori seruiamus nec euanescamus in cogitationibus nostris, et perfecta religio est. creaturam quippe uno nomine utramque, id est spiritalem corporalemque, significaui. restat, quod ibi dixi: aut fantasmata sua, propter quod hic dixi: nec euanescamus in cogitationibus nostris.