Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quid est quod ait Samson uiris Juda: iurate mihi ne interficiatis me uos: et tradite me eis, ne forte occurratis in me uos? quam locutionem ita nonnulli interpretati sunt: ne forte ueniatis aduersum me uos. sed hoc eum ne ab his interficeretur dixisse illud indicat, quod in Regnorum libro scriptum est iubente Salomone ut homo occideretur et dicente: uade, occurre illi. quod ideo non intellegitur, quia non est consuetudinis apud nos ita dici. sic enim quod militares potestates dicunt: uade, alleua illum, et significat "occide illum", quis intellegat, nisi qui illius locutionis consuetudinem nouit? solet [et] uulgo apud nos dici: conpendiauit illi, quod est occidit illum; et hoc nemo intellegit, nisi qui audire consueuit. haec est enim uis generalis omnium locutionum, ut quemadmodum ipsae linguae non intellegantur, nisi audiendo uel legendo discantur. AMEN. [*]( 1 cf. Hieron. XXVIII p. 531 5 Iud. 15, 12 11 III Reg. 2, 29 ) [*]( 1 percussit Pbd 6 me eis] meis N 7 lucitionem pI 8 auersum N aduersu T me om. Sf 10 libroJ uolumine T om. PSVN quae inde a uoce "ut" usque ad finem sequuntur in codice V desiderantur 11 occurrere P 15 consuetudinis N et inclusi 16 duci P conpendiabit PSl 19 intelleguntur N Explicuerunt quaestiones Iudicum AVGVST Efll fol. 202 P ExpJ quaestiones Iudicum do gratias lege foliciter et ora pro mae fol. 148 N; codd. ST subscriptione carent. )