Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quid est quod dictum est, quod percussit alienigenas Samson tibiam super femur? quis enim habet tibiam super femur, cum tibia deorsum uersus non sit nisi a genu usque ad talum? deinde si locum corporis significaret, ubi eos uulnerauit, numquidnam omnes, quos percussit, in uno corporis loco fuerant uulnerati? quod si esset credibile, possemus forsitan suspicari eum pugnasse tibia alicuius animalis tamquam fuste et ea illos super femur percussisse; sicut de illo scriptum est, quod maxilla asini mille occiderit. sed neque illud, ut dixi, credibile est, quod pugnans unum tantum locum obseruauerit ubi eos percuteret; et non ait scriptura: percussit eos tibia super femur, sed tibiam super femur. nimirum ergo inusitata locutio facit obscuritatem. ita enim dictum est, ac si diceretur: percussit eos ualde mirabiliter, id est, ut admirando stupentes tibiam super femur ponerent; tibiam scilicet unius pedis super femur alterius, sicut solent sedere, qui mirando stupent. tamquam si diceretur: percussit eos manum ad maxillam, id est tanta caede, ut manum ad maxillam tristi admiratione ponerent. hunc sensum ita se habere etiam interpretatio, quae est ex hebraeo, satis edocet; [*](5 Iud. 13, 16 8 cf. Es. 9, 6 11 Iud. 15, 8 ) [*]( 1 haec om. S 6 offer PSVTbd 12 samso PSF1 tibia T femus (ita et in sequent. uers.) N habet enim S 15 numquinnam N 16 fuerat PSNV uulneraturus P&NV esse N credibiles N )

506
nam ita legitur: percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori inponerent. tale est enim, ac si diceret: tibiam femori inponerent, quoniam sura utique retrorsus cum tibia est.