Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Merito quaeritur, cum Israhel non solum usque ad diem mortis Iesu uerum etiam postea non eradicauerit gentes quae terram promissionis tenebant, quamuis ex parte illis debellatis in eadem promissa hereditate consisterent, quomodo intellegendum sit quod dictum est: et dedit dominus Israheli omnem terram quam iurauerat dare patribus eorum; et hereditauerunt eam et habitauerunt in ea. et requiem dedit illis dominus in circuitu, sicut iurauerat patribus eorum; non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum; omnes inimicos eorum tradidit dominus eis in manus eorum. non decidit ex omnibus uerbis bonis quae locutus est dominus filiis Israhel; omnia aduenerunt.

Diligenter ergo uniuersa consideranda sunt. et primum uidendum quot gentium terra promissa sit Israhelitis. septem quidem gentes assidue uidentur commemorari, sicut in Exodo legitur: et dixit dominus ad Moysen: uade, ascende hinc tu et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti, in terram quam iuraui Abraham et Isaac et Iacob dicens: semini uestro dabo eam. et simul mit-\' tam ante faciam tuam angelum meum et eiciet [*]( 2 cf, Ios. 11, 20 3 cf. Ios. 21, 20 12 Ios. 21, 43—45 24 Ex. 33, 1-3 ) [*]( 2 factum est T 4 praeberet SI 5 Iesu post defuncto pos. in bd 6 a om. NT 8 ad in mg. add. tn. 2 8 10 repromissionis P 11 consisteret T 14 eorum om. V in eam PSIVITl 15 xatsicaoasv a-iro:? cod. Alcx. 18 in] et P&F manibus N 22 quod PSlbd gentiu 81 24 et ascende bd 28 amorreum PSVNT )

437
Amorrhaeum et Cettaeum et Pherezaeum et Gergesaeum et Euaeum et Iebusaeum et Chananaeum. harum ergo septem gentium terram uidetur deus patribus promisisse. scriptum est etiam in Deuteronomio multo expressius: si autem accesseris ad ciuitatem expugnare eam et euocaueris eos cum pace, si quidem pacifica responderint tibi et aperuerint tibi, omnis populus qui inuenti fuerint in ciuitate erunt tibi tributarii et oboedientes; si autem non oboedierint tibi et fecerint ad te bellum, et circumsedebis eam et tradet eam dominus deus tuus in manus tuas et interficies omne masculinum eius in nece gladii praeter mulieres et supellectilem; et omnia pecora et omnia quaecumque fuerint in ciuitate et omnia utensilia praedaberis tibi; et edes omnem praedationem inimicorum tuorum, quos dominus deus tuus dat tibi. sic facies omnibus ciuitatibus quae longe sunt a te ualde, quae non sunt a ciuitatibus gentium istarum. ecce autem ex ciuitatibus istis, quas dominus deus tuus dat tibi hereditare terram eorum, non uiuificabis omne uiuum, sed anathemate anathematizabis eos: Cettaeum et Amorrhaeum et Chananaeum et Pherezaeum et Euaeum et Iebusaeum et Gergesaeum, quemadmodum mandauit [*]( 4 Deut. 20, 10-17 ) [*]( 1 cetheum PST chetteum N chettheum V terezeum PSVNT et iebuseum sequitur in N gergesseum PSVNT 2 eueum PSVT etheum N et om. N iebusseum P iebuseum SVT om. N chananeum N cananeum PSVTj cum haec nomina etiam in sequentibus eandem orthographiam prae se ferant, satis habeo semel ea protulisse 6 uocaueris N eos om. V 7 aperuerunt P aparuerint N omnes populi bellO prius et eras. V 11 deus om. PVI interficias PSVXT 12 et in PF1 13 superlectilem N suppellectilein T quaecumque] quae PVT 14 ciuitatem N praedaueris P 15 quas P qua VT 16 dabit PSVTbd 17 a fin. er. et s. 1. de pos. V 18 :%.ou « uzh iuv icIXcutv tonrnv cod. Alex. 19 dabit PT hereditatS T 20 anathemate om. PSVTbd 21 anathemabis bd 23 <;ergeseorum N )
438
tibi dominus deus tuus. et hic istarum septem gentium terram promissam in hereditatem, quam debellatis usque ad internecionem eisdem gentibus Israhelitae possiderent, manifestum est. ceteras enim quae longinquius extra istas gentes inuenirentur, uoluit fieri tributarias eorum, si non resisterent; si autem resisterent, etiam ipsas interfici et in perditionem dari exceptis pecoribus et quae in praedam possent uenire. item alio loco in Deuteronomio ita legitur: et erit cum induxerit te dominus deus tuus in terram in quam intras ibi hereditare eam et abstulerit gentes magnas et multas a conspectu tuo, Cettaeum et Gergesaeum et Amorrhaeum et Pherezaeum et Chananaeum et Euaeum et Iebusaeum, septem gentes magnas et multas et fortiores uobis, et tradet eos dominus deus tuus in manus tuas et percuties eos, exterminio exterminabis eos. non dispones ad eos testamentum neque miserearis eorum neque matrimoniis iungamini cum eis; filiam tuam non dabis filio eius et filiam eius non sumes filio tuo et cetera.

Proinde his atque aliis scripturarum locis saepe ostenditur harum septem gentium terras ita accepisse in hereditatem filios Israhel. ut non cum eis qui easdem terras tenebant, sed pro eis illic habitarent. uerum tamen in Genesi non istae tantum septem gentes, sed undecim promittuntur semini Abrahae. sic enim legitur: in die illa disposuit dominus deus testamentum ad Abraham dicens: semini tuo dabo terram hanc a flumine Aegypti usque ad flumen magnum, flumen Euphraten: Cenaeos et Cenezaeos et [*]( 8 Deut. 7, 1-3 25 Gen. 15, 18-20 ) [*]( 2 hereditate PNVT ad om. PS 3 eusdem N 4 longius PT 6 si autem resisterent om. S interfici et] interficias N perdictionem S 8 ia: £j\'t/Xt iv ..if> iiça\'(a(shl os xuptov cod. Alex. 10 intras ibi] intrabitis PVT multas et magnas N; (AeyaXa xat ::..),),d cod. Alex. 13 p.E\'(åb xcM r.r;Î.).å cod. Alex. 14 nobis 81 15 percutiet V 16 eiterminabit S 21 hereditate N 28 flumen exp. V ceneos PSVN coeneos T cenezeos PSVNT )

439
Chelmonaeos et Cettaeos et Pherezaeos et Raphain et Amorrhaeos et Chananaeos et Euaeos et Gergesaeos et Iebusaeos. quae ita soluitur quaestio, ut intellegamus hanc praecessisse prophetiam, quod in eos fines regnum fuerat porrecturus et dilataturus Salomon, de quo ita scriptum est: et omne propositum Salomonis, quod destinauerat aedificare in Hierusalem et Libano et in omni terra potestatis suae: omnis populus qui derelictus est a Cettaeo et Amorrhaeo et Pherezaeo et Euaeo et Iebusaeo, qui non erant ex Israhel, ex filiis eorum qui residui erant cum eis in terra, quos non consummauerant filii Israhel, et subiugauit eos Salomon in tributum usque in diem hunc. ecce residua populorum debellandorum atque omnino ex dei praecepto perdendorum subiugauit Salomon in tributum, quos utique secundum dei praeceptum perdere debuit; sed tamen subiugati tamquam tributarii possessi sunt. paulo post autem ita legitur: et erat dominans in omnibus regibus a flumine usque ad terram Philistiim et usque ad fines Aegypti. ecce ubi inpletum est quod in Genesi deus ad Abraham loquens promittensque praedixerat. a flumine quippe hic intellegitur ab Euphrate; magnum enim flumen in illis locis etiam proprio nomine non addito potest intellegi. neque enim de Iordane hoc accipi potest, cum et citra Iordanen et ultra Iordanen iam terras Israhelitae obtinuerant et ante regnum Salomonis. ergo a flmine Euphrate ex partibus orientis usque ad fines Aegypti, quae pars illis erat ab occidente, regnum Salomonis scriptura Regnorum dixit fuisse porrectum. tunc ergo amplius [*]( 6 III Reg. 10, 22 17 III Reg. 10, 26 ) [*]( 1 Chelmonaeos scripsi: chelmoneos PSYNT Celmonaeos d rafain PVNT rafaim S 4 eo SlPV regum PVSS1 6 quo bd 8 a eras. N 10 ex ante filiis om. N 11 consumpserant V2Tbd 12 subiungauit S 13 hanc PY 14 percellendorum T 15 salom N 17 tributari S 19 philistim PSF1 philistin N philistiin T 20 ad om. T\' 22 eufrate PSVN T 24 iordanem (bis) STbd 25 regnum om. Pl )
440
subiugatum est quam septem illae gentes tenebant; ac per hoc tunc in seruitutem redactae sunt non septem sed undecim gentes. quod enim in Regnorum libris scriptum est: usque ad fines Aegypti a flumine, cum scriptura ab oriente usque ad occidentem quantum porrectum esset regnum uellet ostendere, hoc idem in Genesi, cum ab occidente usque ad orientem praefiniretur, dictum est: a flumine Aegypti usque ad flumen magnum <flumen> Euphraten. flumen quippe Aegypti. qui finis est disterminans regnum Israhel ab Aegypto, non est Nilus, sed alius est non magnus fluuius, qui fluit per Rhinocoruram ciuitatem. unde iam ad orientem uersus incipit terra promissionis. sic ergo fuerat constitutum filiis Israhel, ut septem gentium terras exterminatis et perditis illis gentibus ipsi inhabitarent, aliis autem regnarent subditis atque tributariis usque ad flumen Euphraten. et quamuis in hoc deo non obtemperassent, quia et ex illis, quas exterminare deberent, oboedientes aliquas fecerant, deus tamen temporibus Salomonis fidem suae promissionis inpleuit.

N Nuce itaque in libro Iesu Naue quod considerare suscepimus quomodo erit uerum: et dedit dominus Israheli omnem terram quam iurauerat dare patribus eorum; et hereditauerunt eam? quomodo adhuc uiuente Iesu omnem terram dedit, cum etiam reliquias illarum septem gentium nondum superauissent? nam quod sequitur: et hereditauerunt eam, uerum est, quia ibi erant ibique consederant. deinde quod adiungit: et requiem dedit illis dominus in circuitu, sicut iurauerat patribus eorum, uerum est, quia uiuo adhuc Iesu non eis quidem cedebant reliquiae illarum gentium. [*]( 20 Ios. 21, 43-45 ) [*]( 4 aegypte N 7 perfiniretur Sl 8 flumen addidi ex stiperiore loco p. 438, 28 10 fuit N 11 rinocouram PlSl rinocourant JY 12 filii N 16 et exp. T 17 deberènt] iussi sunt T aliquos PSNVbd 20 ileus d isr.t PSV 22 eara om. T 25 ibi erant] abierant PNS1 considerant PN _26 illis om. V dominus illis 1JSNT 27 sicuti N iurauerat dns PVT 28 Iesu om. P1 )

441
sed nulla earum eos in terris ubi consederant bello lacessere audebat. ideo dictum est et quod deinde adiungitur: non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum. quod uero sequitur: sed omnes inimicos eorum tradidit dominus illis in manus eorum, hos intellegi uoluit inimicos, qui obuiam ire in bellum ausi sunt. deinde quod dicit: non decidit ex omnibus uerbis bonis quae locutus est dominus filiis Israhel; omnia aduenerunt, ita uult intellegi, quia, cum iam illi contra praeceptum domini fecissent quibusdam parcendo ex illis septem gentibus et eos oboedientes faciendo, adhuc tamen inter eos salui erant. ideo cum dixisset: ex omnibus uerbis, addidit "bonis", quia nondum aduenerant maledicta contemptoribus et transgressoribus constituta. restat ergo, ut quod ait: dedit dominus Israheli omnem terram quam iurauerat dare patribus eorum, secundum hoc intellegatur, quia etsi adhuc erant ex illis gentibus reliquiae conterendae et exterminandae uel ex aliis usque ad flumen Euphraten aut subiugandae. si non resisterent, aut perdendae, <si resisterent), tamen in usum eorum relictae sunt, in quibus exercerentur, ne carnalibus adfectibus et cupiditatibus infirmi repentinam tantam rerum temporalium prosperitatem modeste ac salubriter sustinere non possent, sed elati citius interirent, quod oportune alio loco demonstrabitur. omnis ergo illis terra data est, quia et illa pars, quae nondum data fuerat in possessionem, iam data fuerat in quandam exercitationis utilitatem.

Quod ait: non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum, quaeri potest quomodo [*]( 27 Ios. 21, 44 ) [*]( 1 consederat SN considerat P 2 auiungitur N 3 faciem (ci s. 1. m. 2) V 8 est om. PVX 9 ita] ita ut PSl iam om. V 11 oboedientibus F1 12 dixissem N addit plSt VI 13 euenerant PVbd 15 isrt PSV 18 aliis gentibus (gentibus exp. m. 1) P 19 si resisterent retinui cum bd: om. codd.; cf. p. 438, 6 21 tantam] tamqua.u PSVbd 25 fuerat in possessionem data bd )

442
uerum sit, cum de tribu Dan superius scriptum sit, quod eos hostes eorum non permiserint descendere in uallem et praeualuerint eis in montibus. sed quod diximus, cum duodecim filios Iacob scriptura in Mesopotamia natos commemorasset, ubi non fuerat natus Beniamin, hoc etiam hic intellegendum est, quia pro uniuerso populo undecim tribus deputatae sunt ea regula, quae aliis scripturarum locis nobis satis innotuit. causa autem si quaeritur, cur haec tribus in ea sorte, quae illi obuenit, non obtinuerit sufficientes terras et ab eis a quibus tenebantur adflicta sit, in dei quidem secreto consilio esse credendum est. uerum tamen cum Iacob filios suos benediceret, talia dixit de isto Dan, ut de ipsa tribu existimetur exsurrecturus Antichristus. unde nunc plura dicere non suscepimus. cum etiam sic solui possit haec quaestio, quia non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum, cum simul sub unius ducis imperio bellum gererent, antequam singulis tribubus sua defendenda diuiderentur loca.

Et in sacrificiis salutarium nostrorum. quia pluraliter dicta sunt sacrificia, pluraliter etiam salutaria. ubi aduertendum est diligentius, quemadmodum dici soleat sacrificium salutaris, quoniam, si Christum acceperimus quoniam ipse dictus est salutare dei, non occurrit quemadmodum pluraliter possit hoc uerbum intellegi: unus enim dominus noster Iesus Christus. quamuis dicantur christi per eius gratiam, sicut in psalmo legitur: nolite tangere christos meos; sed utrum salutares dici possint uel salutaria, non facile audendum est; solus enim ipse saluator corporis. [*]( 1 cf. Ios. 19, 48 (47) 3 cf. quaest. de Gen. quaest. CXVII pag. 58 sqq. 12 cf. Gen. 49, 17 19 Ios. 22, 27 23 Luc. 2. 30 24 cf. I Cor. 8, 6 a6 Ps. 104, 15 28 Ephes. 5, 23, ) [*]( 1 Dan] gad PSXV 2 permiserunt V1 3 praeualuerunt PVIT 5 non om. P 6 est] sit PVT deputati V 8 cur] cQ V 9 obtinuit V 13 dicere plura bd 14 suscipinius PSd; cf. aup. loco potest P 15 resistit ex restitit P 17 in singulis S uiderentur X 20 etiam] \\lęrQ V )

443

Quod dicit Iesus de sua propinquante morte: ego autem recurro uiam sicut et omnes qui super terram, in ea interpretatione quae est ex hebraeo inuenimus: ingredior uiam. ita ergo accipiendum est quod Septuaginta dixerunt ..recurro., sicut dictum est homini: donec reuertaris in terram unde sumptus es, ut secundum corpus dictum intellegatur. secundum animam uero si uoluerimus ita accipere, quemadmodum in Ecclesiaste positum est: et spiritus reuertetur ad deum qui dedit eum, non arbitror de omnibus posse dici, sed de his qui sic uixerint, ut ad deum redire mereantur tamquam ad auctorem, a quo creati sunt. neque enim hoc et de illis recte intellegi potest, de quibus dicitur: spiritus ambulans et non reuertens. iste autem uir sanctus Iesus Naue si non addidisset: sicut et omnes qui sunt super terram, nulla esset quaestio; neque enim aliud de illo crederemus, quam quod eum dignum esse legimus. cum uero additum est: sicut et omnes qui sunt super terram, mirum si hoc, quod latinus interpres "recurro. posuit, non magis percurro" uel "excurro" dicendum est, si hoc potest dici quod graecus habet azoT(ir/a>. omnes enim percurrunt uel excurrunt huius uitae uiam, cum ad eius finem peruenerint. sed quia hoc uerbum positum est, ubi parentes Rebeccae dicunt ad seruum Abrahae: ecce Rebecca, accipiens recurre; et sit uxor <filii> domini tui, ideo et hic ita hoc uerbum interpretatum est.

Quod septuaginta interpretes habent: et adsumpsi patrem uestrum Abraham de trans flumine et deduxi eum in omnem terram, interpretatio, quae est ex hebraeo, [*]( 1 Ios. 23, 14 3 cf. Hieron. c. CVI p. 501 5 Gen 3, 19 8 Eccle. 12, 7 13 Ps. 77. 39 26 Ios. 24, 3 ) [*]( 7 uoluerimus uero P1 10 uiierant P1 redirè] uenire T 15 sunt om. d 16 quo bd; cf. Rdnsch It. u. Vul. p. 412 17 sunt om. SNd 20 atropE/o PT, (s, 1. attoreeho) V ajtot ps/o N axTotpr/o S 23 rebecham N rebeccam alt. T 24 filii addidi; cf. p. 35, 9 27 flumen J\'Tbd deduxit AT1 28 ex] in PSNV ex hebraeo est T )

444
habet: et induxi eum in terram Chanaan. mirum est ergo. si Septuaginta pro terra Chanaan omnem terram ponere uoluerunt nisi intuentes prophetiam, ut magis ex promissione dei tamquam factum accipiatur, quod certissime futurum in Christo et in ecclesia praenuntiabatur, quod est uerum semen Abrahae non in filiis carnis, sed in filiis promissionis.

Et bellauerunt aduersus uos qui habitabant Iericho. quaeri potest quomodo id uerum sit, cum clausis portis se murorum ambitu tantummodo tuerentur. sed recte dictum est, quia et claudere aduersum hostem portas ad bellum pertinet. non enim miserunt legatos, qui poscerent pacem. unde, si dictum esset: pugnauerunt aduersum uos, falsum esset. neque enim bellum continuas pugnas habet sed aliquando crebras, aliquando raras, aliquando nullas. bellum est tamen quando est quodam modo armata dissensio.

Quid est, quod inter cetera quae Iesus Naue erga Israhelitas dominum fecisse commemorat dicit: misit ante uos uespas et eiecit illos a facie uestra? quod etiam in libro Sapientiae legitur nec tamen uspiam factum esse in his quae gesta sunt inuenitur. an forte translato uerbo "uespas" intellegi uoluit acerrimos timoris aculeos, quibus quodam modo uolantibus rumoribus pungebantur, ut fugerent, aut aerios occultos spiritus, quod in psalmo dicit: per angelos malignos? nisi forte quis dicat non omnia quae facta sunt esse conscripta et hoc quoque uisibiliter factum, ut ueras uespas uelit intellegi.

Quid est, quod dixit Iesus. ad populum: non [*]( 1 cf. Hieron. t. XXVIII c. XXIV p. 502 6 cf. Rom. 9, 8 7 los. 24. 11 17 Ios. 24. 12 18 cf. Sap. 12, 8 23 Ps. 77. 49 27 Ios. 24. 19 ) [*]( 1 induS N; aptid Hieron. legitur: adduxi chanaam V T 4 eicipiatur S 7 ttpo; cod. Alex. 10 aduersus STbd 12 aduersus S 15 (liscensio IV 16 naue deum N 17 dominum] deum (in mg. add. m. 2) PV dnin (in mg. add. tn. 2) S, om. X conuenit ctun uerhs Lag. 18 a facie uestra eras. in V 19 factum om. S 21 pr. quibusdam T 22 pugnebantur -V 23 dicat yt 25 ut] et N 26 uellet T )

445
poteritis seruire domino, quia deus sanctus est? an quia illius sanctitati perfecta seruitute quodam modo contemperari humanae fragilitati inpassibile est? quo audito isti non solum eius eligere seruitutem sed etiam de adiutorio eius et misericordia praesumere debuerunt: quam ille intellexit, qui dicit in psalmo: ne intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. isti autem de se potius praesumere delegerunt, quod deo possent sine ulla offensione seruire, ut iam tunc inciperent. quod de illis expressit apostolus: ignorantes enim dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; ita eis iam lex subintrabat, ut abundaret delictum et postea superabundaret gratia per dominum Christum, qui finis est legis ad iustitiam omni credenti.

Quid est, quod ait idem Iesus loquens ad populum: et nunc circumauferte deos alienos qui sunt in uobis et dirigite corda uestra ad dominum deum Israhel? non enim credendi sunt adhuc habuisse apud se aliqua gentium simulacra, cum superius eorum oboedientiam praedicauerit: aut uero, si haberent, post tantas legis comminationes illa eos prospera sequerentur, cum sic in eos uindicatum sit, quod unus eorum de anathemate furtum fecerat. denique Iacob dixit hoc eis qui cum illo exierant de Mesopotamia, ubi sic idola colebantur, ut et Rachel paterna furaretur; sed post illam admonitionem Iacob dederunt quae habebant: unde adparuit hoc eis ita dictum esse, quia sciebat eos habere ille qui dixerat. nunc uero post hanc admonitionem Iesu Naue nullus tale aliquid protulit. nec tamen putandum est hoc illum [*]( 6 Ps. 142. 2 10 Eom. 10. 3 12 cf. Rom. 5. 20. 21 14 cf. Hom. 10, 4 17 los. 24, 23 25 cf. Gen. 31, 19 26 cf. Gen. 35, 2. 4 ) [*]( 1 seruire in mg. m. 2 S domino] deo V 3 inpossibile VT 6 non S iudicio PV 8 isti] hi N 12 epis P 14 ihm xpm S 16 est om. S 21 postantas N comminationi 81 24 mesopotamhl N 28 dixerat] dilexerat N )

446
inaniter praecepisse; non enim ait: et nunc auferte deos alienos si qui sunt in uobis, sed omnino tamquam sciens esse, qui sunt, inquit, in uobis. proinde propheta sanctus in cordibus eorum esse cernebat cogitationes de deo alienas a deo et ipsas admonebat auferri. quisquis enim talem cogitat deum, qualis non est deus, alienum deum utique et falsum in cogitatione portat. quis est autem qui sic cogitet deum quemadmodum ille est? ac per hoc relinquitur fidelibus, quamdiu peregrinantur a domino auferre a corde suo inruentia uana phantasmata, quae se cogitantibus ingerunt, uelut talis aut talis sit deus, qualis utique non est et dirigere cor ad illum fideliter, ut, quemadmodum et quantum nobis expedire nouit, ipse se insinuet per spiritum suum, donec absumatur omne mendacium — unde dictum est: omnis homo mendax — et transacta non solum inpia falsitate uerum etiam ipso speculo et aenigmate facie ad faciem cognoscamus, sicut et cogniti sumus, quemadmodum apostolus dicit: uidemus nunc per speculum in aegnimate, tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.

Et disposuit Iesus testamentum ad populum in illo die et dedit illi legem et iudicium in Silo coram tabernaculo domini dei Israhel. et scripsit uerba haec in libro legum dei; et accepit lapidem magnum et statuit illum Iesus sub<ter> terebintho ante dominum. et dixit Iesus ad populum: ecce lapis iste erit nobis in testimonium, quia hic audiuit omnia quae dicta sunt a domino, quaecumque locutus [*]( 9 cf. II Cor. 5, 6 14 Ps. 115, 2 (11) 17 I Cor. 13. 12 21 Ios. 24, 25-27 ) [*]( 2 quis g (5 s. I. m. 2) V,T 4 alienas a deo om. S 7 si T 8 relinquetur V 10 uelut tales PSIV 12 ut om. T 13 assumatur bd 16 facie] faciem PISN V 18 faciem PIVI 22 silo] zelo P eo loco N 24 legum scripsi: legem PSNV1 legis V2Tbd 25 subter scripsi: sub libri; cf. 448, 7 terebinto SN therebintho VT 28 sec. cod. Altx. )

447
est ad uos hodie: et hic erit uobis in testimonium in nouissimis diebus, cum mentiti fueritis domino deo uestro. haec uerba qui non in superficie tantum audiunt sed aliquanto altius perscrutantur, nequaquam tantum uirum tam insipientem putare debent, ut uerba dei quae locutus est populo inanimum lapidem audisse crediderit: qui etiam si ab artifice in hominis similitudinem effigiatus esset, inter illos utique deputaretur, de quibus in psalmo canitur: aures habent et non audient. neque enim idola gentium aurum et argentum sola non audiunt et, si lapidea sint, audiunt. sed per hunc lapidem profecto illum significauit, qui fuit lapis offensionis non credentibus Iudaeis et petra scandali, qui cum reprobaretur ab aedificantibus, factus est in caput anguli. quem praefigurauit et illa petra quae potum sitienti populo ligno percussa profudit, de qua dicit apostolus: bibebant autem de spiritali sequenti petra; petra autem erat Christus. unde et cultellis petrinis populum circumcidit iste ductor egregius: qui cultri petrini cum illo etiam sepulti sunt, ut profundum mysterium demonstrarent posteris profuturum. sic ergo et istum lapidem quamquam uisibiliter statutum spiritaliter debemus accipere in testimonium futurum Iudaeis infidelibus, hoc est mentientibus, de quibus dicit psalmus: inimici domini mentiti sunt ei. neque enim frustra, cum iam dei famulus Moyses uel potius per eum deus disposuisset ad populum testamentum, quod in arca erat, quae dicta est arca testamenti, et in libris legis tanta sacramentorum et praeceptorum multiplicitate conscriptis, tamen etiam hic dictum est: disposuit Iesus ad populum testamentum in illa die. repetitio quippe testamenti nouum [*]( 8 Ps. 113, 14 (6) 9 cf. Ps. 113, 12; 134, 15 13 cf. Ps. 117, 22; I Petr. 2, 7. 8 15 I Cor. 10, 4 17 cf. Ios. 5, 2. 3 18 cf. Ios. 24, 31 (30) 23 Ps. 80, 16 24 cf. Ex. 24, 3 sqq. 28 los. 24, 25 ) [*]( 2 cum om. N 3 \'jfiwv Lag. 6 inaniniatum T 10 et,si-audiunt om. S sint om. P 11 fluit N 14 angeli P1 15 perfudit N 16 sequenti eos N 20 quamuis T 24 iam om. N 29 quippe testamentum P )
448
testamentum significat; quod significat et Deuteronomium, quod interpretatur secunda lex; quod significant et prioribus confractis tabulae renouatae. multis enim modis significandum quod uno modo inplendum fuit. iam uero quod sub<ter> terebintho statutus est lapis, hoc significat quod uirga ad petram, ut aqua proflueret. quia neque hic sine ligno statutus est lapis. ideo autem subter. quia non fuisset in cruce exaltatus nisi humilitate subiectus, uel quod illo tempore, quo id faciebat Iesus Naue, adhuc obumbrandum mysterium fuit. terebinthi etiam lignum medicinalem lacrimam exsudat, quae arbor a septuaginta interpretibus hoc loco posita est quamuis secundum alios interpretes quercus legatur.

Mirum est sane, quod saltem in nouissimis suis uerbis, quibus populum adlocutus est Iesus homo dei, nihil eos obiurgauit ex eo quod his gentibus pepercerunt, quas dominus usque ad internecionem cum anathemate perdendas esse praecepit. sic enim scriptum est: et factum est postquam inualuerunt filii Israhel, et fecerunt Chananaeos oboedientes, exterminio autem eos non exterminauerunt. nam primo eos id non potuisse scriptura testata est; sed nunc posteaquam praeualuerunt, ita ut facerent obaudientes, quod non etiam exterminauerunt, utique contra praeceptum domini factum est: quod non est cuiquam factum, cum Iesus exercitum duceret. cur ergo non eos obiurgauit adlocutione nouissima, quod in hoc domini praecepta neglexerint? an forte quia prius dixit eos scriptura non potuisse, utique antequam praeualerent, etiam cum praeualuissent timuisse credendi sunt, ne forte paratis oboedire si parcere noluissent, acrius eos aduersum se ex ipsa desperatione [*]( 3 cf. Ex. 34, 1. 4 17 Ios. 17. 13 20 cf. Ios. 7, 12 ) [*]( 4 suliter scripsi: sub libri; cf. uas. 7 terebuntho T therebentho F1 6 flueret N 10 exudat PSNYT 13 saltim S 14 Icsus] moyses PNS 15 eo] quo PT 16 usque om. S internicionem PlSN anatht>ma F1 praecedit 81 17 sed. cod. Alex. 20 id eos bd 24 fIIII) N 25 neglexerunt NTbd 26 qui PV 28 obaudire bd 29 disperatione N )

449
pugnare conpellerent et eos superare non possent? hunc ergo eis humanum timorem dominus noluit inputare, etsi adparet in eo quaedam subdefectio fidei: quae si fortis in eis esset, ea sequerentur quae ipsum Iesum bellantem secuta sunt. quia uero non in eis tanta fides fuit, etiam cum aduersariis suis praeualuissent, pugnare cum eis usque ad interemptionem eorum timore non ausi sunt. quem timorem, ut dixi, non de malitia neque de superbia uel contemptu praecepti dominici, sed de animi infirmitate uenientem noluit eis dominus inputare, cum eis per legum nouissima loqueretur. unde et apostolus, Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera ipsius. de illis autem, qui eum periclitantem non malitia sed timore deseruerant, ita locutus est: in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt; non illis inputetur.