Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Potest uideri quaestio, quomodo quando Israhelitae Madianitas debellauerunt interfectum dicat scriptura Balaam, qui fuerat conductus ad maledicendum populum Israhel. cum superius quando benedicere coactus est ita eandem actionem scriptura concluserat, cum ait: et surgens Balaam abiit reuersus in locum suum; et Balac abiit ad semet ipsum. si ergo redierat ad locum suum Balaam, quomodo hic interfectus est, cum de tam longinquo, id est de Mesopotamia uenerit? an forte reuersus est ad Balac et hoc scriptura non dixit? quamquam etiam possit in locum suum redisse intellegi, quod ab illo loco, ubi sacrificia faciebat, in eum locum reuersus est, unde illuc exierat, id est ubi tamquam peregrinus habebat hospitium. non enim dictum est "in domum suam" aut "in patriam suam", sed: in locum suum. habet autem et quisque peregrinus locum suum, ubi ad tempus habitet. de ipso autem Balac qui eum [*]( 8 Num 31, 6 14 cf, Num. 81, 8 18 Num. 24, 25 ) [*]( 1 jnuicem P 4 si autem inprobatur] si abanimi probatur in ras. C 5 decreuit V decreu?rit T 6 sit om. N etiam] autem PT1 om. V 9 uirtutem illorum C 18 concluserit PSNVUTbd balam C 19 reuertens PSNVUT et om. PlSVU 21 mesopotaniiam CUX 23 in] ad N 24 illo] ipso PYNTbd loco om. U 29 habitat PSNVUTbd )

368
conduxerat non dictum est "ad locum suum", sed: ad semet ipsum, id est ubi dominans habitabat. posset ergo dici: ad locum suum et dominans et peregrinus; "ad semet ipsum" autem non uideo quomodo posset dici "peregrinus", cum ad hospitium suum uenisset.

Et praedam egerunt mulieres Madian et supellectilem eorum et pecora eorum et omnia quae possederant et uirtutem eorum depraedati sunt. cum iam dixisset mulieres, supellectilem, pecora et omnia quae possidebant, quid deinde addidit: et uirtutem eorum depraedati sunt? nimirum enim haec intellegenda est uirtus. de qua et supra dictum est misisse millenos de singulis tribulus cum uirtute eorum. an forte cibus, quo sustentabantur, uirtus eorum appellata est, quo subministrato uires subpetunt et quo subtracto uires deficiunt? unde per prophetam deus cum minaretur ait: auferam uirtutem panis et uirtutem aquae. et Moyses eigo cum annona miserat illos millenos, quod dictum est: cum uirtute eorum, et isti Madianitis uictis etiam hoc eorum inter cetera fuerant depraedati.

Vt quid uiuificastis omne femininum? haec enim fuerunt filiis Israhel secundum uerbum Balaam, ut recedere facerent et despicere uerbum domini propter Phogor. hoc consilium malignum, ut eis ad inlecebram feminae subponerentur, per quas non solum corporaliter sed etiam spiritaliter in adorando idolo fornicarentur, quando [*]( 6 Num. 81. 9 16 Es. 3, 1 21 Num. 31, 15. 16 ) [*]( 2 ergo] etiam S dici redisse T 3 se ipsum PSXVUT post ipsum add. m. 2 dominans U 6 mazian N superlectile C superlectilem N H possiderant P1N 9 dixissent PNVaUaTaS1 superlectilem C suppellertilem PlSVUN et pecora PSNVUTbd 10 addit NSVUbd 12 tribus PaSUVaS 13 eorum om. T duos C quod N sustebantur C 14 uirtutes N quod N 15 quod N 16 dominus r cuminaretur N uirtutem eorum V 18 ex eorum V 20 depraeda C 21 uiuificatis r hac. U 22 fuerant C filii PlNVUl 24 fogor CPSNVUT2 )

369
dederit Balaam scriptura non dixit; et tamen adparet factum esse, cum hic commemoratur. sic ergo potuit et redire ipse Balaam, qui iam ierat in locum suum. ut non locum eius intellegamus peregrinationis hospitium, quamuis hoc scriptura tacuerit.

Quid est quod ait: et erunt ciuitates uobis refugia a uindicante sanguinem et non morietur is qui occidit, quoadusque stet in conspectu synagogae in iudicium? cum de his loquatur, qui nolentes occiderint, et alibi dicat tunc unumquemque in tali causa confugientium exire liberum de ciuitate quo confugerat. cum sacerdos maximus fuerit defunctus. quomodo ergo hic dicit: et non morietur is qui occidit. quoadusque stet in conspectu synagogae in iudicium, nisi quia ideo iudicatur, ut tunc ei liceat esse in ciuitate refugii, si manifestum factum fuerit in iudicio quod nolens occiderit?

Quid est quod ait: qui uindicat sanguinem, ipse interficiet homicidam; cum occurrerit ei iste, interficiet eum? sic enim sonat male intellegentibus, quasi passim et sine iudicio data fuerit ultori mortis propinqui sui licentia occidendi eius interfectorem. sed hoc intellegi uoluit, quia secundum id quod supra dictum est qui occiderit confugiat ad unam de ciuitatibus refugiorum, quoadusque stet in iudicium, ne ante inuentus a propinquo occidatur; quia, etsi nolens occidit, praeter illas ciuitates inuentus occiditur. cum uero in iudicium steterit in aliqua earum ciuitatum [*]( 6 Num. 35, 12 17 Nuin. 35, 19 ) [*]( 1 fact C 2 si N 3 lalaam S non) nos N 7 refugia (a 8. I. m. 1 sup. um) C sarguine S 8 occiderit CP2 TI 9 occiderunt PIVI 10 dicit V1 11 qui V1 ad quam in ras. T 12 magnus S 14 nisiiudicatur om. U 15 factum om. NVU 18 interficiat PV hococcurrerit N 19 interficiat N enim] eQ PU 20 pessimet N iudicio licentia T date V ultorin N propinquis suis N 21 licentia] uis (s. I. m. 2) V om. PxVIT 22 qui U id om. PIV 23 quousque PIVUNT 25 qui U 26 aliqufi N ciuitatum-earum om. pi V ) [*]( XXVIII Aug. sect. III pars 3 ) [*]( 24 )

370
et iudicatus fuerit homicida in aliqua earum, in quas fugere conceditur, esse ibi non sinitur; tum demum iam iudicatum ubicumque compertum propinquo licet occidere. neque enim opus est eum ad iudicium deduci, cum iam fuerit iudicatus homicida et propterea de illis ciuitatibus pulsus sit.

LIBER QVINTVS. QVAEST. DE DEVTERONOMIO.

QVAEST. I. In eo, quod commemorat Moyses dixisse se populo timenti hostes inhabitantes terram, quo introducendus fuit: ne paueatis neque timeatis ab eis; dominus deus uester, qui praecedit ante faciem uestram, ipse simul debellabit eos uobiscum, satis ostenditur ita esse adiutorem deum, ut etiam homines agant aliquid.

Et noluit Seon rex Esebon transire nos per ipsum, quoniam indurauerat dominus deus noster spiritum eius et confortauit cor eius, ut traderetur in manus tuas sicut in hac die. haec dicens Moyses, dum populum alloquitur, tale aliquid commemorat, quale dicebatur in Exodo: ego induraui cor Pharaonis, et quod in Psalmis legitur: conuertit cor eorum, ut odissent populum eius. nec tacetur hic causa indurationis huius, cum dicitur: ut traderetur in manus tuas sicut in hac die, id est ut uinceretur a te. quod non fieret, nisi resisteret; non autem resisteret nisi corde obdurato. cuius rei iustitiam si quaesierimus, inscrutabilia sunt iudicia dei; iniquitas [*]( 9 Dent. 1, 29. 30 13 Deut. 2, 30 18 Ex. 10, 1 19 Ps. 104, 25 24 cf. Rom. 11, 33 cf. Rom. 9, 14 ) [*]( 1 et cum U fugerat N 2 et esse T 5 Expliciunt questiones libri numeri [locutiones eiusdem libri numeri fol. 179 C Expliciunt questiones numerorum Incipiunt quaestiones deuteronomii fol 149 P, fol. 139 Y, fol. 175 U Incipiunt quaestiones deuteronomii pag. 423 S Explicit quęstiones numerorum inC loquutiones deuteronomii fol 105 N Explicit liber de quaest. numeri incipit liber de quaestionibus deuteronomii fol. 131 T 6 Explicit loquutiones deuteronomii. Incipit quaestiones eiusdem libri fol, 108 N 10 noster PSVUTbd praecedat F* 11 debellauit PUl 18 quodj cot N 24 ut scrutabilia T )

371
autem non est apud deum. sane notandum est confortatum cor posse dici et in malo.

Verum tamen Og rex Basan reliquus factus est a Raphain. hoc nomine, quod est Raphain, gigantes significari in hebraea lingua dicunt qui eam nouerunt. unde quod habent plerique codices "derelictus est a Raphain", planius utique dicitur: reliquus factus est, ut ipse ex illis remansisse iutellegatur, cuius etiam consequenter longitudo et latitudo ferrei lecti commemoratur ad eius magnitudinem commendandam.

Ne feceritis iniquitatem et faciatis uobis ipsis sculptilem similit-udinem, omnem imaginem. quid intersit inter similitudinem et imaginem quaeri solet. sed hic non uideo quid interesse uoluerit, nisi aut duobus istis uocabulis unam rem significauerit aut similitudinem dixerit, si uerbi gratia fiat statua uel simulacrum habens effigiem humanam, non tamen alicuius hominis exprimantur liniamenta, sicut pictores uel statuarii faciunt intuentes eos quos pingunt seu fingunt; hanc enim imaginem dici nemo dubitauerit. secundum quam distinctionem omnis imago etiam similitudo est, non omnis similitudo etiam imago est. unde si gemini inter se similes sint, similitudo dici potest alterius cuiuslibet in altero, non imago. si autem patri filius similis sit, etiam imago recte dicitur, ut sit pater prototypus, unde illa imago expressa uideatur. quarum aliae sunt eiusdem substantiae, sicut filius, aliae non eiusdem, sicut pictura. unde illud, quod in Genesi scriptum est: fecit deus hominem ad imaginem dei, manifestum est ita dictum, ut non eiusdem substantiae sit imago quae facta est. si enim eiusdem esset, non facta, sed genita diceretur. sed quod [*](3 Deut. 3, 11 11 Deut. 4, 16 27 Gen. 1, 27 ) [*]( 1 deum] eum NUT confortatum del. S 2 et] etiam l\'bd om. S mala N 4 rafain (bis) PNVDT 5 dicuntur SVXU 6 habent latini T derelicta N 16 ulut si T 17 effigiam N exprimatur PLTi 18 lineamenta Jôd aut sicut N 19 dicij di PINYU 24 pater om. U ) [*](24* )

372
non addidit "et similitudinem", cum superius dictum esset: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quibusdam uisum est similitudinem aliquid amplius esse quam imaginem, quod homini reformando per Christi gratiam postea seruaretur. miror autem si non propterea postea imaginem solam uoluit commemorare, quia ubi imago, continuo et similitudo est. unde et hic Moyses similitudinem et imaginem fieri uetat secundum eam fortasse rationem quam diximus. in decalogo autem generaliter dicitur nullam fieri debere similitudinem nec imago commemoratur. cum enim nulla similitudo fit, procul dubio nec imago fit, quoniam si imago, utique et similitudo; non autem si fit similitudo, continuo fit et imago. tamen, si nulla similitudo, sequitur, ut nulla imago. denique ubi prohibuit similitudinem et imaginem, hominis intellegi uoluit, ubi et similitudo fieri potest non huius aut illius, sed cuiuslibet hominis, et imago, id est huius proprie uel illius hominis; cum uero de pecoribus diceretur atque inrationalibus animantibus, solam similitudinem dixit. quis enim reperiri potest, qui sibi unum constituat canem uel quid eius modi, quem intuens eius imaginem pingat aut fingat? quod de hominibus usitatissimum est.

Quid est autem quod ait: similitudinem omnis piscis, quaecumque sunt in aquis sub<ter> terra? an et aquam propter tractabilem corpulentiam terram intellegi uoluit et secundum hoc in eo, quod scriptum est: fecit deus caelum et terram, et aquas debemus accipere? assidue quippe scriptura his duabus partibus commemoratis uniuersum mundum uult intellegi secundum illud: auxilium meum a domino, qui fecit caelum et terram et [*](2 Gen. 1, 26 9 cf. Ex. 20, 4 18 cf. Deut. 4, 17 22 Deut. 4. 18 25 Gen. 1, 1 28 Ps. 120, 2 ) [*]( 13 si nulla om. PSVUT similitudo om. T 15 homines PSlNVUT potest fieri S 17 de pecoribus] decoribus N 18 inrationabilibus VPSU 23 quicumque T sint N bubter scripsi: sub libri terrA. pi VINUS 24 an et] anent N )

373
innumerabilia eius modi. an ideo dictum est "sub<ter> terra", quod terra. nisi superior aquis esset, habitari utique ab hominibus et animalia terrena habere non posset?

Et ne suspiciens in caelum et uidens solem <et lunam> et stellas et omnem ornatum caeli errans adores ea et seruias illis, quae distribuit dominus deus tuus ea omnibus gentibus quae sunt sub caelo. non ita dictum est, tamquam deus praeceperit ea coli a gentibus, a solo autem populo suo non coli; sed aut ita dictum est, quod deus praescierit gentis culturam exhibituras his caelestibus et tamen hoc praesciens creauerit ea, eum uero populum suum futurum esse praesciuerit, qui ista non coleret; aut" distribuit" dictum est, ut intellegatur usus, qui commendatur in Genesi: ut sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis, quem usum in eis communem habet populus dei cum omnibus gentibus. non autem cultum quem habent aliae gentes.

Ne obliuiscamini testamentum domini dei uestri, quod disposuit ad uos, et faciatis uobismet ipsis sculptilem similitudinem omnium quaecumque constituit tibi dominus deus tuus. hic certe generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit, quoniam, si nulla fit similitudo, profecto nec imago, quia ubi imago, continuo similitudo, quamuis non ubi similitudo continuo imago.

Quaerendum quomodo dictum sit: interrogate dies priores qui fuerunt priores te ex die qua creauit deus hominem super terram et a summo caeli usque ad summum caeli; subauditur enim [*](4 Deut. 4, 19 14 Gen. 1, 14 17 cf. Hebr. 11, 25 18 Deut. 4, 23 26 Deut. 4, 32 ) [*]( 1 huiusmodi T subter scripsi: sub libri terra PSU 2 habitaturi P1 Ul o et lunam addidi cum bd: om. codd. omne PU 6 erran N seruies NVU quia N 7 ea exp. T 8 est om. N deus om. S 11 eas SNUT 12 eu N prescierit N 13 intellegatur usus] intellegaturus N 19 sec. cod. Alex. 20 scuptilem N 26 quomo V1 )

374
interrogate". uidetur autem significare totum orbem terrarum. sed cur a summo caeli usque ad summum caeli" dicat, non "a summo terrae usque ad summum terrae", non est facile dinoscere. talis enim quaedam locutio est et in euangelio, cum dicit dominus, quod congregabuntur electi eius a summis caelorum usque ad terminos eorum. nisi forte hic nec in hominibus nec in angelis auditum esse uult intellegi, quod in hoc populo factum singulare commendat; hoc enim sequitur: si factum est secundum uerbum magnum hoc, si auditum est tale quid; si audiuit gens uocem dei uiuentis loquentis e medio ignis, quemadmodum audisti tu et uixisti. quod si ita est, ut nec in hominibus nec in angelis hoc dicat auditum, quid est ergo illud in euangelio: a summis caelorum usque ad terminos eorum, cum sine dubio dominus hoc ait, cum de nouissima electorum suorum congregatione loqueretur?

Quid est quod ait: dominus deus uester disposuit ad uos testamentum in Coreb; non patribus uestris disposuit dominus testamentum hoc, sed ad uos, uos hic omnes uiuentes hodie. facie ad faciem locutus est dominus ad uos in monte e medio ignis? an quia illi qui non ingrediuntur in terram promissionis — mortui sunt enim omnes — non pertinent ad hoc testamentum, quorum tunc recognitio facta est, cum uiginti annis aetatis et supra numerarentur usque ad quinquaginta annos habiles ad bellum? quomodo ergo illis locutus est dominus, quid hodie uiuunt? an quia ex uiginti annis et infra potuerunt multi tunc esse, qui hoc bene meminissent, [*]( 6 cf. Matth. 24, 31 9 Deut. 4, 33 18 Deut. 5, 2-4 26 cf. Num. 1, 20 ) [*]( 3 usquc-terrse om. V 4 facile] facere N tales N et om. X 7 binc N esset N 8 singularem FUlT singularit i, rem V singulariter bd 12 uixisti] uidisti T 19 oreb S choreb V Horeb bd 21 alt. uos om. N facie] faciem PVIN 22 monte PSUNTI 27 bellum annis N )

375
alieni ab illa poena, quam deus constituit illis, qui tunc numerati sunt, non intrare in terram promissionis, et hoc utique appellat, qui quamuis uiginti annorum et supra non essent, quando deus in monte loquebatur, ut numerari tunc possent, potuerunt tamen esse decem et nouem et infra usque ad puerilem aetatem, quae posset illa quae facta et dicta sunt et uidere et audire et memoria retinere?

Sed quid est quod ait: facie ad faciem locutus est dominus ad uos, quos paulo ante maxime admonere curauit, quod nullam similitudinem uiderint, sed solam uocem de medio ignis audierint? an propter rerum euidentiam et quodam modo praesentiam manifestatae diuinitatis, de qua dubitare nemo posset, his uerbis usus est? quod si ita est, quid prohibet de ipso Moyse hoc intellegi in eo quod de illo dictum est, quod facie ad faciem locutus sit cum eo dominus, ut nec ipse aliquid oculis uiderit praeter ignem? an aliquid amplius uidisse intellegitur, quia scriptum est eum intrasse in nebulam uel nimbum ubi erat deus? sed etsi aliquid amplius uidit quam illi, non eum tamen mortalibus oculis uidisse dei substantiam ex illis eius uerbis intellegi potest, quibus ait deo: si inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum, [ut] scienter uideam te. neque enim arbitrandum est hunc populum, cui Moyses loquebatur, sic tunc uidisse deum facie ad faciem, quando in monte loquebatur e medio ignis, quemadmodum apostolus dicit in fine nos esse uisuros, ubi ait: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. quid autem hoc et quantum esset, consequenter aperuit dicens: nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut [*]( 10 cf. Deut. 4, 33 14 cf. Ex. 33, 11 17 cf. Ex. 24, 18 21 Ex. 33, 13 26 I Cor. 13, 12 ) [*]( 1 quam] qua U 3 post supra repetuntur a 374, 24 numerarentur-u. 3 annorum in N 8 (et 15) facie] faciem PNV1 9 dominus om. PYT 14 de illo om. N 16 an] in N 22 ut inclusi; cr. p.186, 23; 187,2.14 24 si PlU facie] faciem PlN in monte om. N 25 e] in N dixit V 27 facie] faciem NVI 28 esse N )

376
et cognitus sum. quod etiam ipsum caute accipiendum est, ne tantam putetur habiturus homo cognitionem dei, quantam nunc habet hominis deus, sed pro suo modo ita perfectam, ut ei nihil adhuc expectetur addendum: ut quam perfecte nunc deus nouit hominem, sed tamen sicut deus hominem, ita tunc perfecte nouerit homo deum, sed tamen sicut homo deum. neque enim, quia dictum est: estote perfecti, sicut pater uester caelestis perfectus est, ideo aequalitatem patris, quam uerbum habet unigenitum, sperare debemus; quamuis non defuerint qui et hoc futurum putauerint, nisi forte quid dicant parum intellegimus.

Quid est quod ait: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, tamquam in loco esset dominus, hoc est in monte, unde illi uoces audiebant? quod sic accipiendum est, ut non ex hoc suspicemur dei substantiam in ullo aliquo esse corporali loco, qui est ubique totus, nec per locorum interualla propinquat aut recedit; sed demonstrationes eius in ea creatura. quae non est quod ipse. non aliter humanis sensibus exhibentur. unde dominus uolens auferre ab huius modi suspicionibus mentem nostram, quibus putatur deus loco aliquo contineri, ueniet, inquit, hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis patrem. uos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. sed uenit hora et nunc est, quando ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ueritate. nam et pater tales quaerit qui adorent eum. spiritus est deus et eos qui adorant eum in spiritu et ueritate oportet adorare. medium ergo se dixit Moyses non inter [*]( 7 Matth. 5, 48 10 cf. Epist. 92, 5; 147, 3o 12 Deut. 5, 5 22 Ioh. 4, 21-24 ) [*]( 1 ipsius N 3 quantum T 6 sed-deum om. N 10 defuerunt Ul 11 patauerint N 12 deum PVITI 15 illi om. T 16 sui suspimur T aliquo] aquo K 17 tocius N 22 uenihit N 23 hierosolimis S hierusolimis U iherosolimis T 27 prius et om. N 30 se om. PVT )

377
dei substantiam et populum interuallo aliquo loci, sed quia per eum placuit populo audire cetera dei uerba, posteaquam uehementer est territus audita de medio ignis uoce domini dicentis decalogum legis.

Sed merito quaeritur quomodo accipiantur haec uerba Deuteronomii dicente Moyse: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, dicens: ego sum dominus deus tuus et cetera: quae iam uerba dei sunt. quae decalogus continet. quid ergo uult quod addidit: dicens? si enim putauerimus hyperbaton, ut ordo uerborum sit: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini dicens: ego sum dominus deus tuus, non erit uei-um. non enim haec uerba per Moysen populus, sed de medio ignis audiuit: quod cum sustinere non posset audito decalogo, postulauit. ut per Moysen cetera audiret. restat ergo, ut quod positum est "dicens" pro eo positum intellegamus, ac si esset: "cum diceret", ut iste sit sensus: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiar uobis uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, cum diceret: ego sum dominus deus tuus. ut subauditur "cum diceret utique dominus". cum enim haec uerba diceret dominus, quae consequenter ex decalogo cuncta commemorat, tunc timuit populus a facie ignis et non ascendit in montem et rogauit, ut per Moysen potius uerba domini audiret. [*]( 3 cf. Ex. 20, 19 9 Deut. 5, 6 26 cf. Ex. 20, 18. 19 ) [*]( 3 est territus] esterius N audita (ta s. l. m. 2) U audiens NS audit P uocê PNU dei PSVUTbd 6 dehuteronomii N deum SNVUT 10 quae iam] qua etiam N dei uerba S 12 yperbaton NVUT yperbato P 13 illo in tempore T 14 domini om. S 16 moyse PlUl 18 uti N 19 cum] ut SNVU ut T 20 deum S )

378

Quae uerba Moyses commemorat in Deuteronomio dicta sibi a populo, cum audire iam nollent uocem dei, sed per eum peterent sibi dici quae dicebat deus, id est: ecce ostendit dominus deus noster nobis gloriam suam et uocem eius audiuimus e medio ignis et cetera, non eadem prorsus leguntur in Exodo, ubi primum narrata sunt, quae modo repetuntur. unde intellegamus, quod aliquotiens iam commemoraui, non esse in mendacio deputandum, si aliis quibuslibet uerbis eadem uoluntas manifestatur, propter euangelistarum etiam uerba, quae ab inperitis et calumniosis tamquam repugnantia reprehenduntur. neque enim magnum erat Moysi adtendere quae in Exodo scripserat et eisdem omnino uerbis illa repetere, nisi pertineret ad sanctos doctores nostros hoc ipsum insinuare discentibus, ut nihil aliud in uerbis loquentium quaerant nisi uoluntatem propter quam enuntiandam uerba instituta sunt.

Quid est quod ait Moyses dictum sibi esse a domino de populo hebraeo: quis dabit esse sic cor eorum in eis, ut timeant me et custodiant mandata mea? an hic iam uult intellegi gratia sua concedi hoc beneficium, ut sit in hominibus iustitia dei ex fide non quasi propria uelut ex lege? hoc enim et per prophetam significat dicens: auferam eis cor lapideum et dabo eis cor carneum: quod propter sensum dictum est, quem caro habet et lapis non habet, uerbo utique translato. hoc ipsum et alibi dicit: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum nouum non secundum testamentum quod disposui ad patres eorum in die qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. [*]( 3 Deut. 5, 24 6 cf. Ex. 20, 22 18 Deut. 5, 29 21 cf. Philipp. 3, 9 23 Ezech. 11, 19; 36, 26 26 Hierem. 38 (31), 31. 32. 33.34 ) [*]( 2 domini S 3 dici quae dicebat] dioquedscebat N 9 manifestantur N 11 caloniosis N 14 dicentibus VIUl 18 dabis V in eis om. T 20 hinc S gratiS sui N concede N 27 Israhel-domum om. N )

379
quoniam hoc testamentum quod disposui ad eos: post dies illos dans leges meas in cor eorum et in mente eorum superscribam eas et iniquitatum eorum et peccatorum eorum non memor ero amplius. hic enim discreuit nouum testamentum a uetere, quod in uetere data est lex in tabulis lapideis, in nouo autem in cordibus, quod fit per gratiam. unde et apostolus dicit: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, et alio loco: idoneos nos, inquit, fecit ministros noui testamenti non litterae, sed spiritus.

Quod ait de domino: et in nomine eius iurabis, non ita praeceptum accipiendum est, quasi iurari iusserit, sed in alterius alicuius dei nomine iurari prohibuit. melius autem fit, si secundum euangelium nec iuraueris; non quia mala est uera iuratio, sed ne in periurium incidatur facilitate iurandi. qui enim iurat, non solum uerum, sed etiam falsum potest iurare; qui autem omnino non iurat, a periurio longe ambulat.

Et recordaberis omnem uiam quam duxit te dominus deus tuus in deserto, ut adfligeret te et tentaret te et cognita faceret quae in corde tuo sunt, si obseruabis mandata eius, an non. hic apertius dictum est, quod alibi genere locutionis obscurum est, ubi legitur: tentat uos dominus deus uester, ut s cia t si diligitis cum. intellegitur enim positum esse "ut sciat" pro eo quod est" ut sciri faciat". quod modo dilucide dictum est: ut tentaret te et cognita faceret [*]( 8 II Cor. 3, 3. 6 11 Deut. 6, 13 14 cf. Matth. 5, 34 19 Deut. 8, 2 24 Deut. 13, 3. ) [*]( 1 hoc] hoc est Pbd 2 pos N 4 peccatum U 5 hoc bd lliscernit bd 6 inprim. om. SVU1 10 litterae scripsi cum bd: littera codd. spiritu NVUT 12 iusserit iurari T iusserit—iarari om. N 13 iurare T 15 in] im N om. S peiurium NUT incitatur N 17 iurare potest bd peiurio PNU 19 recordaueris PlSlU per quam T duxite N 21 in om. N 26 quo modo VUSy 27 dilucidtl N dictum om. N )

380
quae in corde tuo sunt; non enim ait: "et cognosceret"; quod quidem si dixisset, intellegendum erat "cognita faceret".

Et scies hodie quia non propter iustitias tuas dominus deus tuus dat tibi terram bonam istam hereditare, quoniam populus dura ceruice es. certe isti sunt, qui propterea non meruerunt perire in deserto, quia nescierunt dextera aut sinistra. ecce iam dura ceruice appellantur. unde uidendum est illud in sacramento esse dictum, non quod istorum merita commendata sint. nam ne quis existimet subito istos uituperabiles factos, qui mento fuissent ante laudati, paulo post eis dicitur: memor esto, ne obliuiscaris quanta exacerbasti dominum deum tuum in deserto: ex qua die existis de terra Aegypti, donec uenistis in locum hunc, increduli perseuerabatis quae ad dominum. quodsi quidam eorum tales erant, quidam uero fideles et boni, etiam sic non utique illis datur terra promissionis, qui nesciunt dextra aut sinistra, ut hoc sic intellegamus quasi non offenderint deum. nam et patres eorum, qui mortui sunt nec in eandem terram intrare permissi sunt, tales inueniuntur fuisse, ut in eis essent quidam etiam boni. propter quod apostolus non omnes, sed quosdam eorum dicit offendisse, in quibus eorum peccata commemorat. similes quippe istos parentibus suis ita euidentius docet et ista scriptura Deuteronomii, quod consequenter adiungit et dicit: et in Coreb exacerbastis dominum. ubi certe illi exacerbauerunt, qui propter eadem mala merita sua non sunt in terram promissionis inducti.

In illo tempore dixit dominus ad me: excide tibi duas tabulas lapideas quemadmodum priores [*]( 3 Deut. 9, 6 7 cf. Deut. 1, 39 11 Dent. 9, 7 21 cf. I Cor. 10, 6-9 25 Deut. 9, 8 28 Deut. 10, 1-4 ) [*]( 3 scias Pbd 7 dextra NUT dexteram bd sinistram bd 10 ct subito V 11 ei N 12 quanta T exaceruasti PS 14 šw; r/ohts cod. Alex. perseuerabitis NVI perseuerauistis V2T perseuerastis bd 15 quae txp. T 16 non sic N 17 dexteram bd sinistram bd 20 pennissunt P 25 oreb S choreb V Horeb bd 27 terra N )

381
et ascende ad me in montem; et facies tibi arcam ligneam. et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus, quas contriuisti; et inmittes eas in arcam. et feci arcam ex lignis inputribilibus et excidi duas tabulas lapideas sicut priores et ascendi in montem et duae tabulae in duabus manibus meis. et scripsit in tabulis secundum scripturam priorem decem uerba, quae locutus est dominus ad uos in monte e medio ignis; et dedit eas dominus mihi. non inmerito quaeritur quomodo haec in Deuteronomio dicantur Moyse recolente ac repetente quae gesta sunt, cum in Exodo, ubi primum haec dicta et facta narrantur, ita sit scriptum: et dixit dominus ad Moysen: scribe tibi uerba haec; etenim in uerbis his posui tibi testamentum et Israhel. et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. cum ergo in Exodo ipse Moyses in tabulis decem legis uerba scripsisse narretur, quomodo hic in Deuteronomio deus in tabulis eadem uerba scripsisse recolitur?

Denique illud quod est in Exodo cum transeunter tractaremus et quid nobis in ea differentia uisum fuerit litteris mandaremus, cur priores tabulae, quae contritae sunt, digito dei scriptae referantur, secundas autem tamdiu in arca tabernaculoque mansuras ipse Moyses scripsisse dicatur, ita per hanc differentiam duo testamenta significata esse diximus, ut in uetere testamento lex commendaretur tamquam opus dei, ubi homo nihil fecerit, eo quod lex timore non posset inpleri, [*]( 13 Ex. 34, 27. 28 23 cf. quacst. de Ex. CLXVI ) [*]( 1 facias Ul 2 xat Ypotyui cod. Alex et Lag tabulas N 3 inmittet PISNUI immitte TPl 7 scripsi N 9 montem PNVUT 12 ubi om. T 15 testamentum tibi Pbd 17 manducaui N 23 est] et T om. bd in Exodo cum om. T )

382
quoniam cum uere fit opus legis caritate fit, non timore: quae caritas gratia est testamenti noui. ideo in secundis tabulis homo legitur scripsisse uerba dei, quia homo potest facere opus legis per caritatem iustitiae, quod non potest per timorem poenae.

Nunc ergo, cum legitur in Deuteronomio de secundis tabulis ita dictum: et excidi duas tabulas lapideas sicut priores et ascendi in montem et duae tabulae in duabus manibus meis. et scripsit in tabulis secundum scripturam priorem decem uerba — non enim ait: et scripsi, sed" s c ri psi t", hoc est deus, sicut paulo ante dixerat uerba dei sibi dicta: excide tibi duas tabulas lapideas quemadmodum priores et ascende ad me in montem; et facies tibi arcam ligneam; et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus — discutienda nascitur quaestio, quod utrasque tabulas, id est et priores et secundas, deus hic legitur scripsisse, non homo. sed si in ipso quoque Exodo uerba dei legantur, ubi iubet easdem tabulas secundas excidi a Moyse, nihil aliud inuenitur quam ipsum deum se easdem promisisse scripturum; nam ita scriptum est: et dixit dominus ad Moysen: excide tibi duas tabulas lapideas sicut et priores et ascende ad me in montem. et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus, quas tu contriuisti. excepto itaque libro Deuteronomii quaestionem istam etiam solus liber Exodi continet, quomodo dixerit deus: et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus, cum paulo post legatur: scribe tibi uerba haec; etenim in uerbis his posui tibi testamentum et Israhel. et erat ibi Moyses in conspectu domini [*]( 1 cf. Rom. 13, 10 7 Dent. 10. 3. 4 12 Deut. 10, 1. 2 21 Ex. 34. 1 28 Ex. 34, 27. 28, ) [*]( 3 potes N 8 monte N 9 scripsi N 11 scripsi] scripsit T 13 a me N 14 monte N facias PN 17 scripsisse legitur S 20 promisisset X 22 et om. S )

383
quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. si enim superius quod dictum est: scribe tibi uerba haec; etenim in uerbis his posui tibi testamentum et Israhel, ad superiora pertinet, quando deus ista praecipiebat, ut non in duabus lapideis tabulis scriberentur, sed in illo libro legis, ubi multa conscripta sunt, certe illud, quod sequitur: et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba, satis manifestat eundem Moysen in tabulis haec decem uerba scripsisse, non deum. nisi forte uiolenter quidem sed certa necessitate conpellimur, ubi dictum est: et scripsit in tabulis\' uerba testamenti, decem uerba, non Moysen subaudire, sed dominum — supra enim positum est: et erat ibi Moyses in conspectu domini — ut a domino, in cuius conspectu erat Moyses quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non manducans et aquam non bibens, scripta intellegantur haec decem uerba in tabulis, sicut ante promiserat.

Quod si ita est, non quidem illa differentia duorum testamentorum, quae nobis uisa est, in his uerbis commendari potest, quando et priores et secundas tabulas scripsit non homo sed deus, uerum tamen illa certe distantia non habet dubitationem, quod priores tabulas et deus fecit et deus scripsit. non enim tunc dictum est ad Moysen: excide tibi duas tabulas, sed ita potius legitur: et conuersus Moyses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus eius: tabulae lapideae scriptae ex utraque parte <earum>, hinc atque hinc erant scriptae; et [*]( 29 Ex. 32, 15. 16 ) [*]( 4 quod superius S scribet N 5 testamentum tibi Sld et om. Pl 6 quandoj quae PSVNbd ita Nbd 11 manducabit N 14 certe PiST 25 non- deus om. V 32 earum addidi; cf. p.197,13 erant scriptae exp. V )

384
tabulae opus dei erant et scriptura scriptura dei [estj sculpta in tabulis. iam enim superius dixerat easdem tabulas scriptas digito dei sic loquens: et dedit Moysi statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei. ibi ergo et tabulae opus dei erant et scriptura earum digito dei facta. secundas autem tabulas ipse Moyses iubetur excidere, ut ipsae certe opere humano intellegantur excisae, quamuis eas deus ipse scripserit, sicut promisit cum iuberet excidi. porro autem si diligentius adtendamus ideo utrumque dictum esse in secundis tabulis, quia et deus facit per gratiam suam opus legis in homine et homo per fidem suam suscipiens gratiam dei pertinens ad testamentum nouum cooperator est adiuuantis dei — ideo autem in primis solum opus dei commemoratur, quia lex spiritalis est et lex sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum: ideo uero nullum opus hominis ibi commemoratur, quia infideles non contemperantur adiutorio gratiae, sed ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti: unde illis lex ad condemnationem ualet, quod significat contritio tabularum — profecto non cogimur uiolento intellectu subaudire, quod deus scripserit, ubi scriptura dixit: et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis uerba testamenti, ubi ualde sonat scripsisse Moysen. sed ideo superius deus se promisit scripturum et in Deuteronomio non solum ita promisisse uerum etiam ipse scripsisse narratur, ut significetur quod ait apostolus; deus [*]( 3 Ex. 31, 18 15 Rora. 7, 12 18 Rom. 10, 3 23 Ex. 34, 28 29 Phil. 2. 13 ) [*]( 1 est inclltsi; cf. quaest. CLXVI pag. 197, 15 6 scripta T 8 cer hopere N 11 esse dictum S 12 suam om. V 18 cooperantur T 21 cogemur N 22 dominus SNU 23 dicit SNVbd 25 manducabit N 28 solum autem T promisse JVF1 29 4inarrantur N enarratur Y )
385
enim est qui operatur in uobis et uelle et operari . pro bona uoluntate, hoc est in eis qui ex fide gratiam suscipiunt et non suam iustitiam uolunt statuere, sed iustitiae dei subiecti sunt, ut ipsi sint in Christo iustitia dei. nam et illic apostolus utrumque dicit et deum operari et ipsos. nam si ipsi non operabantur, quomodo eis dicebat: cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini? operatur ergo ille, cooperamur nos; non enim aufert, sed adiuuat bonae uoluntatis arbitrium.