Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
QVAEST. I. Quid est quod singulo de singulis <tribubus> eligi iubet principes eosque appellat χιλιάρχους? quos quidam latini interpretes "tribunos" appellauerunt; χιλίαρχοι autem uidentur a mille cognominati. sed cum consilium Iothor socer Moysi genero suo daret, quod etiam deus adprobauit, de ordinando populo sub principibus, ut non omnes omnium causae Moyseu ultra uires onerarent, χιλίαρχος appellauit constituendos super millenos homines, ἑκατοντάρχοὺς super centenos et πεντακοντάρχους super quinquagenos et δεκαδάρχους super denos, ab ipsis numeris, quibus praeessent, cognominatos. numquidnam et hic sic accipiendi sunt χιλίαρχοι, quod singuli essent super millenos? non utique. neque enim uniuersus omnium populus Israhel duodecim hominum milia tunc fuerunt. singulos enim elegit de singulis tribubus, quae duodecim tribus procul dubio non millenos homines, sed multa milia continebant. nomen ergo commune est cum illis, qui in Exodo appellantur χιλίαρχοι, quod unusquisque illorum esset mille hominum princeps; istorum autem unusquisque milium princeps, quoniam siue a mille siue a milibus eadem compositio nominis resonat, ut appellentur χιλίαρχοι. [*]( 4 cf. Num. 1, 1-44 7 cf. Ex. 18, 14. 25 ) [*]( 2 Expliciunt questiones libri Leuitici Incipiunt Loquutiones Leuitici agustini fol. 133 C Expliciunt quaestiones Leuitici Incipiunt quaestiones Numerorum fol. 126 P, pag. 359 S, fol. 118 V Explicit questiones libri Leuitici Incipit locutiones Numerorum fol. 87 N Explicit liber de questionibus Leuitici incipit liber de questionibus Numerorum fol. 116 T 4 tribubus addidi cum bd: om. codd. 5 elegi P (et 10) chiliarchos C chiliarcos PSNVT 6 (et 14) chiliarchi CN chiliarci PSVT 7 iethro T 11 ecatontarchos CPSNVT 12 pente conthachos CN pentecontarchos TV pentecontharcos S pente contar cos P decatonarchus CNP2 decartos T decarchos PlS decarcos V 16 milia hominum T 19 est commune S 20 (et 23) chiliarchi CPSNV chiliarci T 23 appellantur S appellaretur N )
Merito quaeritur quid sibi uelit quod per omnes tribus, ubi conputantur per singulas quasque filii Israhel in aetate militari, dicitur: secundum propinquitates eorum, secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum, et haec quinque similiter omnino repetuntur, donec tribus omnes conpleantur; quasi aliud sit secundum propinquitates eorum, aliud secundum populos, aliud secundum domos familiarum, aliud secundum numerum nominum, aliud secundum caput, cum potius uideantur aliis uerbis eadem significare ista omnia. intentionem autem mouet, quia tam diligenter per omnes tribus eadem repetuntur, ut non frustra fieri quiuis iudicet, etiamsi non intellegat. nimirum ergo numerus ipse aliquid insinuat sacramenti, ut hoc idem quinquies uarie repetatur. nam iste numerus sicut in ipsis quinque libris Moysi, id est quinarius, in uetere testamento maxime commendatur. illa uero quae deinceps quattuor conectuntur, id est masculina a uiginti annis et supra omnis qui procedit in uirtute, recognitio eorum, quamuis et ipsa per omnes tribus eodem prorsus modo repetantur, habent necessariam differentiam. cum enim ageretur de numero uniuersae multitudinis ad unam tribum pertinentis, discernendus erat sexus; ideo positum est: omnia masculina. et ne paruuli etiam conputarentur, adiunctum est: a uiginti annis et supra. rursus ne inbellis aetas senectutis adnumeraretur, additum est: omnis qui procedit in uirtute. et omnia concluduntur uerbo eius operis quod fiebat, ut dicatur: recognitio eorum. recognitio enim fiebat, ut haec [*]( 3 Num. 1, 20. 21 ) [*]( 2 filiis CN 4 aliud secundum C populum PSNVTbd aliud fecundum C 8 prius alius N 12 pomina T itentionem S 13 ut om. N 14 etiamsi degitur ante iudicet in PVT 15 quinquiens CP\'}t 17 ueteri ST 20 recognitio] et cognitio CPSNVIT 29 haec ante fiebat pos. in bd fiebat haec S ut (s. I. m. 2 add.) PV )
Quod ait de tabernaculo destringendo, leuando, erigendo: et alienigena qui accesserit moriatur, hic alienigena intellegendus est etiam ex illis filiis Israhel, qui non de illa tribu fuerunt, quam tabernaculo seruire praecepit, id est qui non fuerit de tribu Leui. mirum est autem quomodo abusiue alienigena dicitur, quod magis alterius generis hominem significat, id est ἀλλογενής et non magis ἀλλόφυλος, quod significat alterius tribus hominem: quo nomine magis utitur scriptura in aliarum gentium hominibus, ut appellentur quasi aliarum tribuum homines.
Et locutus est dominus ad Moysen dicens: accipe tribum Leui et statues eos in conspectu Aaron sacerdotis et ministrabunt ei; et custodient custodias eius et custodias filiorum Israhel ante tabernaculum testimonii. quas φυλακάς graecus dixit, has nostri interpretes [*](15 Num. 1, 51 24 Num. 3, 5-7 ) [*]( 4 insinuant l\'2 Tbd 5 alterj altero S 8 significatur bd 9 in] ad PSNVT terra C 10 dexteram VT in sinistram NT 12 uerum C 14 destringendo] distinguendo YITZb destinguendo F2 distendendo d 16 tribu illa N 17 fuerant FSV quam de (de semier.) N 20 allogenes ("PSNVT allophilos C allofilos PSNVT 22 allophili CNT allofili PSV 24 es C 26 custodientes PlSV custodia S 28 philacas CNly filacas PSV )
Alienigena qui tetigerit morietur. quaerendum quomodo dixerit in Leuitico: qui tetigerit tabernaculum sanctificabitur, cum hic dicat: alienigena qui tetigerit morietur, uolens intellegi eos, qui non essent de tribu Leui. an forte hic "tetigerit" ad obsequium dixerit seruitutis, quod a solis Leuitis deberi tabernaculo praecepit? hinc enim loquebatur.
Quid est quod Leuitas pro primogenitis filiorum Israhel sibi deus deputat, ita ut numeratis primogenitis populi, qui plures inuenti sunt quam erat numerus Leuitarum, argento redimerentur quinque siclis pro uno datis? quod pro pecoribus non est factum, cum et pecora Leuitarum pro primogenitis [*](4 Matth. 14, 25 17 Num. 3, 10. 38 18 Leu. 6, 18 24 cf. Num. 3, 12-14; 41—47 ) [*]( 3 obseraatione S habere om. S 4 uigilias N ad-noctis om. S 5 supra T 7 philacas CPSNVT 9 obserbare C 10 philachas C philacas PNVT filacas S 13 esse om. T 14 uicissimo N 15 obserbare C 22 solis] so (cum leuitis coni.) S hic 5F1 24 leuita C 27 pro post quod om. S )
Cura praeciperet de tollenda mensa. iussit cum illa et panes tolli sic dicens: et panes qui semper super eam erunt. non utique ipsi semper super eam erunt, sed similis eorum, quia illi auferebantur et recentes cotidie ponebantur, dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. ideo dixit: qui semper super eam erunt, hoc est quia semper panes, non quia illi semper.
Et super altare aureum adoperient uestimentum hyacinthinum et adoperient illud operimento pelliceo hyacinthino. posset ista locutio uideri, quam uelut absurdam et non integram latini interpretes transferre noluerunt, id est: <et> super altare aureum adoperient uestimentum hyacinthinum; tamquam debuerit dici: et altare [*]( 19 Num. 4, 7 25 Num. 4, 11 ) [*]( 6 possit C 10 pro illis iuste PSVTbd 20 ipsi] isti PSNVTbd 22 mensa om. S 24 illis PXS 26 iaciutinum CN iacinthinum PV iachintinum S iacincthinum T 27 pellicio S pellitio PY 28 absurdam om. N uoluerunt Y 29 et addidi )
Vir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis et despiciens despexerit et deliquerit, anima illa adnuntiabit peccatum quod peccauit et restituet delictum caput et quintas eius adiciet super illud et reddet cui deliquit ei. si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat illi delictum ad ipsum, delictum quod redditur domino sacerdoti erit excepto ariete propitiationis per quem exorabit in illo pro eo. hic ea peccata intellegenda sunt, quorum in his rebus perpetratio est, quae pecunia restitui possunt. non enim aliter diceret quomodo restituenda sint, nisi damni pecuniarii fuissent. iubet enim restitui caput et quintas, id est totum illud quidquid est et quintam eius partem excepto [*]( 14 Num. 5, 6-8 ) [*]( 1 nam] non C 3 operiretur N non—adoperiretur om. P\'SY 5 subobscurum S 10 et] ut PlSV altere S ut S 11 operiendum om. T subiunxerit V 12 ante cum in mg. inculcat ostendens Y 15 dispexerit S xa: nXraucXrj?;} yj \'jvyra ixe £ vr(: ita coniungunt Tisch. et Lag.; sed cf. pag. 320, 12 16 adnuntiauit PSNV2 17 caput om. pI V 18 ei cui deliquit T 20 sacerdotis NV3T 21 exorauit PlS 22 in fin. om. C 23 quem N possit C possint N possent (n 8. I.) T,VI 24 sunt PVT damna V2bd 25 pecuniasui C pecuniaria V3bd 26 illum T parte S patrem N )
Quaeri autem potest, quomodo in Exodo dicitur: si quis furatus fuerit uitulum aut ouem, restituere debere quinque uitulos uel quattuor oues, si occiderit aut uendiderit, si autem quod abstulerit saluum apud eum reperitur, duplum esse restituendum, cum hic restitui iubeat caput et quintam, quod longe est etiam a duplo, quanto magis a quadruplo uel quinquies tanto! nisi forte, quia hic ait: uir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, peccata ignorantiae uoluit intellegi humana peccata. fieri enim potest, ut parum adtendendo per neglegentiam traiciat homo rem alienam in rem suam: quod ideo peccatum est, quia, [*]( 20 cf. Ex. 22, 1—4 26 Num. 5, 6 ) [*]( 1 arietem N sacrificio T expiendum PlS 5 si om. N 11 amissum S ammissmn CPT 17 sacerdotis PNVT 21 quique N 22 uitulus C 23 astulerit S salbum C 25 quadrublo N 29 attendo N neglegencia C neglientiam T 30 rem pr. om. T )
Verba quae scriptura dicit mulieri a sacerdote dicenda, quando ad suspicionem adulterii eam maritus adducit: det te dominus in maledictum et in execramentum, graecus habet ivopw.ov. quo uerbo uidetur significari "îuramentum per execrationem": uelut si quisquam dicat: sic non mihi illud et illud contingat, uel certe ita iuret: illud et illud mihi contingat, si fecero uel non fecero. ita hoc dictum est: det te dominus in maledictum et in execramentum, tam quam diceretur: ut de te iurent quae per execrationem iurabunt, sic non eis contingat aut hoc eis contingat, nisi illud fecerint.
Et offeret munus suum domino agnum anniculum sine uitio in holocaustoma et agnam anniculam [*]( 9 Num. 5, 6. 7 18 Num 5, 21 27 Num. 6, 14 ) [*]( 1 amitteretur S 2 mulctari bd 3 neglegentiam T i reprehenditur P1 FIVT2 10 quecomque C 11 dispiciens C dispexerit S 12 commiserit ista T adnuntianit CPSV 18 a suspicione PNCbd 19 te scripsi: eam libri; cf. u. 24 20 enorcion CPSXVT 24 in post et om. S 26 illudj hoc aut illud bd ąęfecerint P 28 holocaustomata SVI )
(Et) locutus est dominus ad Moysen dicens: hoc est de Leuitis. hoc alii interpretati sunt: haec est lex de Leuitis; sed quod scriptum est: hoc est de Leuitis, intellegitur dictum: hoc constituo de Leuitis.
Deinde sequitur: a quinto et uicesimo anno et supra introibunt ministrare [in] ministerium in operibus in tabernaculo testimonii; et a quinquagenario recedet ab administratione et non operabitur ultra — et ministrabit frater eius — in tabernaculo testimonii custodire custodias, opera autem non [*](7 II Cor. 5, 21 16 Num. 6, 17 18 Num. 8, 23. 24 22 Num. 8, 24—26 ) [*]( 2 locutione usitata N 4 in ea locutione] sine allocutione N lotione C 5 quia dictum est quia hoc S 8 peccatum pro nobis PSNVTbcl deum] eum PSNVT 10 holocaustomata bis SV1 ut] et PlS 11 in peccata C 12 pro om. PlSV 13 dicet C 18 et addidi 19 lebitis C 20 quodescriptmn C 22 uicensimo PIVx 28 minestrare C in <M- clusi; cf. Xicto-jpyEtv Xitto-jpytwtv cod. Alex. 24 tabernacula C \'25 recedat CPNVXT 26 tabernaculum C 27 custodia C ) [*]( XXVIII Aug. eect III pars S ) [*]( 2l )
Cum paschae tempore quidam, qui inmundi facti erant super animam hominis, id est super mortuum, quaererent quomodo pascha facerent, quoniam oportebat eos ab inmunditia septem diebus purificari secundum legem, consuluit dominum Moyses et responsum accepit "cuicumque tale aliquid accidisset uel tam in longinquo itinere constitutus esset, ut non posset occurrere, alio mense eum facere debere pascha propter diem mensis quartum decimum", ubi lunae numerus obseruabatur. sed si quaeratur, quid facerent, si forte talis inmunditia etiam ad secundum mensem occurreret, [*]( 17 cf. Num. 9, 6—12 ) [*]( 1 yperbaton CPSNVT 2 est] et PlSV xa: A.EiT&\'jpyrj3 £ \' l iosXso; ajto-3 ev rjj ay.tįvi} tfJ!) jjtopTopwu ouXassstv ipAaxac coniungunt Tisch. et Lag. 3 cum] quam N 4 ille V illic bd 5 sed operabit PXS 6 frater] ut frater PlS sed operabitur frater V 7 uiginta C 8 recedit C recedat N 9 miniatrauit PlS 11 explica PKS tabernacula C 14 id] ad S untl uerbQ (ex uno uerbo) S custodiret N 16 finitum C 19 pascha-quoniam om. S 20 inmunditiis PlSVbd immundicis T purificare C consulit NSVb 22 accedisset C tam in] tamen C 24 quartam decimam T )
Et die qua statutum est tabernaculum texit nubes tabernaculum, domum testimonii; et uespere erat super tabernaculum uelut species ignis usque mane. ita fiebat semper: nubes tegebat illud die et species ignis nocte. et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promouebant filii Israhel; et in loco ubicumque steterat nubes ibi castra conlocabant filii Israhel. per praeceptum domini castra conlocabunt filii Israhel et per praeceptum domini promouebunt. omnes dies in quibus obumbrat nubes super tabernaculum in castris erunt filii Israhel. et quando protraxerit nubes super tabernaculum dies plures, et custodient filii Israhel custodiam dei et non promouebunt. et erit cum texerit nubes dies numero super tabernaculum, per uocem domini in castris erunt et per praeceptum domini promouebunt. et erit cum fuerit nubes a uespera usque mane et ascenderit nubes mane, et promouebunt die, uel nocte et si ascenderit nubes promouebunt; die uel mense diei abundante nube obumbrante super illud in castris erunt filii Israhel et non promouebunt, quoniam per praeceptum domini promouebunt. custodiam domini custodierunt per praeceptum domini in manu Moysi. [*]( 5 Num. 9, 15—23 ) [*]( 1 et arbitror N dictfl? V 2 retenindum C 8 nebes S 9 ut cum S 10 et ante in om. PlST 12 conlocabant SF1 13 commouebont T 16 protraxerat C protexerit YT nubis C 17 deiJ diei CSVT 21 uespere S usque ad S 23 eic pIS pro xat ftvaS-n legendum est in cod. Alex. xat av; avaS-n nubis C 24 die Sbd ) [*]( 21* )
Hoc autem totum quod faciebant ad praeceptum domini referens ita complectitur: per praeceptum, inquit, domini castra conlocabunt filii Israhel et per praeceptum domini promouebunt. praeceptum domini appellat signum ipsum quod fiebat in nube, siue cum staret obumbrans tabernaculum, ut et castra consisterent, siue cum ascendisset atque ultra moueretur, ut eam eleuatis castris sequerentur. mutauit sane in hac sententia narrantis modum et tamquam praedicens atque praenuntians uerba futuri temporis habere coepit. neque enim ait: per praeceptum domini castra "conlocabant" filii Israhel, sed "conlocabunt"; nec ait: per praeceptum domini "promouebant", sed "promouebunt". et hunc modum etiam in consequentibus seruat, qui modus in [*]( 2 generibus om. S locutionem S diei N 3 texit-tabemaculum om. N 10 obscura om. S 12 ut] et PlSV 13 datur V 14 promouebunt S est om. N 15 possit N 22 nubes N Btarem S 23 et om. PlSVbd exp. in T aque T 24 mutabit C 26 pronuntians C )
Ergo posteaquam dixit de die et nocte quo signo promoueret populus uel maneret, ne putarentur per noctem ambulare et per diem solere considere atque hoc diebus omnibus facere, secutus adiunxit et ait: omnes dies in quibus obumbrat nubes super tabernaculum in castris erunt filii Israhel. et quando protraxerit nubes super tabernaculum dies plures. deinde admonens non hoc ex illorum necessitate fieri, sed ex dei uoluntate, et custodient, inquit, filii Israhel custodiam dei, id est custodiam quam praecepit deus, et non promouebunt. et tamquam diceretur: quando ergo promouebunt? et erit, inquit, cum texerit nubes dies numero super tabernaculum - id est dies certo numero, qui numerus utique deo placet — per uocem domini in castris erunt et per praeceptum domini promouebunt. hanc uidetur dicere uocem domini signum, quod dat de statione et motu nubis, quia et uox loquentis procul dubio signum est uoluntatis. quod ergo ait: et per praeceptum, hoc idem signum puto intellegendum. quamquam posset uox "et praeceptum domini" etiam illud accipi, quod "locutus est", ut solet, "ad Moysen" et "praecepit hoc fieri". neque enim scirent illi promouendum esse nube promouente et standum esse nube stante, nisi hoc eis ante praeciperetur. [*]( 2 Ps. 21, 17 3 Es. 53. 7 ) [*]( 3 meased N et alt. om. PlSV 4 narratur S 7 postquam T 10 et ait exp. Y 11 nubes om. T tabernaculum super nubes Y 12. tabernaculum nubes dies S 13 plures om. S 15 dei] domini PSNVT quam] cum C 18 dies fin. om. PlSNY 19 placeret Vbd 22 testatione NY 25 per praeceptum PS illud etiam PYTbd 28 promouentenube om. N )
In his autem quae dicta sunt nondum adparuit, utrum per diem tantum ambularetur an etiam per noctem secundum signum quod nubes motu suo dabat. fortassis enim quamuis plures dies in castris manerent nube non promouente, potuit tamen putari nubem non solere ascendere de castris et signum itineris dare nisi per diem. sequitur ergo et dicit: et erit cum fuerit nubes a uespera usque mane et ascenderit nubes mane, et promouebunt die. hic illa copulatiua coniunctio more scripturae posita est. nam ea detracta plenus est sensus hoc modo: "et erit cum fuerit nubes a uespera usque mane et ascenderit nubes mane, promouebunt die". deinde quia et nocte si nubes ascenderet promouebant atque iter nocturnum si illud signum acciperent agebant, adiunxit et ait: uel nocte et si ascenderit nubes promouebunt. sed locutio est inusitatior; non enim tantum positum est "et", sed eo more positum est quo non solet. unde mihi uidetur praeposteratus ordo uerborum, sicut saepe et in latinis locutionibus fieri solet: quod genus antistrophe dicitur. proinde si ita dicatur: "uel et nocte si ascenderit nubes promouebunt", aut certe ita: "si et nocte ascenderit nubes promouebunt", planissimus sensus est.
Adhuc autem occurrebat cogitanti, ut scire uellet utrum, quomodo cognitum est solere illos ad nubis signum diebus et noctibus ambulare uel diebus et noctibus in castris esse, ita etiam solerent per dies tantum manere, etiam quorum noctibus ambularent: quod arbitror scripturam in consequentibus intimasse cum dicit: die uel mense diei abundante nube obumbrante super illud in castris erunt filii Israhel et non promouebunt. quia enim dixerat: uel nocte et si ascenderit nubes promouebunt, tamquam restabat, ut diceret: "die autem, si non ascenderit, non [*]( 1 autam S 5 de om. N 7 uespere S 9 posita om. S 10 uespere S 11 nubes] nubs et C diem C 13 iter] inter S 14 nu- bis S 16 et om. S et-est om. 11 nior.e P quod IV 19 dicitur iS 22 et adhuc N 30 si et C )
Et cum congregaueritis synagogam, tuba canetis et non in signo. non ergo ad hoc canendum praecipit, ut congregetur synagoga — nam si hoc fit, signum est — sed iam congregata synagoga praecipit tuba canere, tamquam ad cantum iam pertineat, non ad dandum signum, quo dato fieri aliquid admoneat. proinde cum hoc quod iam congregata synagoga tubis canebant quisquam homo noui testamenti ad aliquid spiritale interpretatur, illi signum est, qui intellegit quare fiat, non illis, qui non intellegebant, nisi quando ad hoc fiebat, ut aliquod opus indiceretur.
Et auferam de spiritu qui est in te et superponam super eos; et sustinebunt tecum inpetum populi, et non portabis illos tu solus. plerique latini [*]( 18 Nuni. 10, 7 28 Num. 11, 17 ) [*]( 2 plurimis YTS 6 eat K 7 die] diei S abundante-obumbrante om. S nube om. P 8 habundatius V 11 et repetiit C repetit N 12 resti C 14 per om. cpt VI 15 dicerent CPl 19 precepit C 28 spo C 30 portabit C solos C )
Et dixit Moyses: sexcenta milia peditum, in quibus sum in ipsis, et tu dixisti: carnes dabo eis, et edent mense dierum. numquid oues et boues occidentur illis et sufficient illis? aut omnis piscis congregabitur eis et sufficiet eis? quaeri solet utrum hoc Moyses diffidendo dixerit an quaerendo. sed si putauerimus eum diffidendo dixisse, nascitur quaestio cur hoc ei non exprobrauerit dominus, sicut exprobrauit quod ad petram unde aqua profluxit uidetur de potestate domini dubitasse. si autem dixerimus hoc eum dixisse quaerendo modum quo fieret, ipsa domini responsio, ubi ad eum dixit: numquid manus domini non sufficiet? quasi redarguentis uidetur quod ille ista non credidisset. sed melius arbitror intellegi dominum ita respondisse, tamquam modum futuri facti, quem ille requirebat, dicere noluerit, sed potius opere ipso suam potentiam demonstrare. poterat enim et Mariae dicenti: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco, a calumniantibus obici quod minus crediderit, cum illa modum quaesiuerit, non de uirtute dei dubitauerit. quod autem responsum est illi: spiritus sanctus superueniet super te et uirtus altissimi obumbrabit te, poterat et sic responderi quomodo hic: numquid spiritui sancto inpossibile est, qui superueniet in te? ac sic idem ipse sensus conseruaretur. porro autem talia quaedam dicens Zacharias incredulitatis arguitur [*]( 5 Num. 11, 21. 22 ,15 Num. 11, 23 20 Luc. 1, 34. 35 28 cf. Luc. 1, 18. 19. 20 ) [*](2 habitums C habitaturos P* 5 sexgenta N 7 edem S 8 omnes pisces C 11 nascetur PSNVTlbd 12 ad] a N 13 aquam PXSV 16 ille] iste bd 18 respondisset N 19 suum C 21 columniantibus N 22 cum] quem an quam sit dubium C in illa C 24 super] in S 25 obumbrauit CPS tibi T poterat enim CP2 Tl respondere CPSVT 27 si piS )
De uxore Moysi Aethiopissa quaeri solet utrum ipsa sit filia Iothor an alteram duxerit uel superduxerit. sed ipsam fuisse credibile est; de Madianitis quippe erat, qui reperiuntur in Paralipomenon Aethiopes dicti, quando contra eos pugnauit Iosaphat. nam in his locis dicitur eos persecutus populus Israhel, ubi Madianitae habitant, qui nunc Saraceni appellantur. sed nunc eos Aethiopes nemo fere appellat, sicut solent locorum et gentium nomina plerumque uetustate mutari.