Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et dixit ad eos: ascendite ista heremo et ascendetis in montem et uidebitis terram quae sit et populum qui insidet super eam, si fortis est aut infirmus, si pauci sunt aut multi. exposuisse intellegitur, secundum quid dixerit: si potens est aut infirmus, hoc est: si pauci sunt aut multi. nam quomodo possent de monte prospicientes sentire humanarum uirium fortitudinem? potest et alius sensus esse multo congruentior ueritati. quod ait: ascendetis in montem, in ipsam terram dixit, quam explorare uolebant. non enim possent facile exploratores intellegi, ubi tamquam peregrinantes omnia perquirebant. nam si de montis uertice putauerimus eos conspexisse terram et explorasse, quomodo possent exquirere omnia quae Moyses exquirenda praecepit? quomodo intrare ciuitates, quas eos scriptura dixit intrasse? quomodo de illa ualle botrum tollere, propter quem et loco nomen est inditum, ut uallis Botrui [*]( 3 cf. Num. 12, 1 6 cf. II Paral. 14, 9-14 11 Num. 13, 18. 19-26 ) [*]( 3 ethiopissam C ethiopissa PSVT 4 iethro T 5 mazianitis N maniaditis (s. I. m. 2) P 6 paralypomenon CSN ethiopes PT dici VT 7 iosafat C iosaphad P iosaphath V is C 8 mazianite PF1 mazianitae S sarracini C sarraceni VTl 9 etihopes C 10 uetustati C 11 de ista (de 8. I.) S e eremo N ascenditis PS 13 eum C an infirmus PSV T 15 dixerat C potens] fortis N 20 explorari PSVNT 22 eos putauerimus PSNVTbd 26 ualles CN botri VTbd. )

332
diceretur? in ipso ergo monte explorabatur terra, quia ipsa erat quae exploraretur; et ibi erat quidam depressior locus,. de qua ualle botrus ablatus est.

Et protulerunt pauorem terrae quam explorauerunt. "pauorem terrae" dixit, non quo pauebat eadem terra, sed quem ex ea terra conceperant.

Caleb et Iesus Naue loquentes ad populum Israhel, ne timerent ingredi terram promissionis, dixerunt inter cetera: uos autem ne timueritis populum terrae, quoniam cibus nobis sunt. abscessit enim tempus ab eis, dominus autem in nobis; ne timueritis eos. quod dictum est: cibus nobis sunt, intellegere uoluerunt "consumemus eos". quod uero adiunxerunt: abscessit enim tempus ab eis, dominus autem in nobis, satis diligenter non dixerunt. abscessit dominus ab eis — inpii quippe antiquitus fuerunt — sed, quoniam et inpiis occulta dispensatione diuinae prouidentiae datur tempus florendi atque regnandi, abscessit, inquiunt, tempus ab eis, dominus autem in nobis. non dixerunt: abscessit tempus ab eis et nostrum successit, sed: dominus autem in nobis, non tempus. illi enim tempus habuerunt, isti dominum deum temporum creatorem et ordinatorem et quibusque, ut ei placet, distributorem.

Quod praecipitur quomodo expientur peccata quae non sponte committuntur, merito quaeritur quae sint ipsa peccata nolentium: utrum quae a nescientibus committuntur, an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere conpellitur; nam et hoc contra uoluntatem facere dici solet. sed utique [*]( 4 Nuni. 13, 38 9 Num. 14, 9 23 cf. Num. 15, 24—29 ) [*]( 1 ergo-I autem S exploraretur C terra-exploraretur in mg. inf. m. 2 appos. C ipse VT 2 «lepreensior C 5 paueat PlSV 7 Chaleb PSV at C snaue N 10 enim om. T 11 eos s. I. m. 2 C 12 intellegi Nbd consumrnainus Cx 13 enim om. VT 15 quispe C 17 inquiunt scripsi cum bd: inquit codd. 18 non-sed om. N 19 sed om. CPSVT deus P 21 fin. et] quorumque T 22 quibusque T, exp. in V et in mg. appos. quorflque 25 quem C que an 81 anecientibus C 26 esse om. S )

333
uult propter quod facit; tamquam si peierare nolit, et facit, cum uult uiuere, si quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. uult ergo facere, quia uult uiuere, et ideo non per se ipsum adpetendo, ut falsum iuret, sed ut falsum iurando uiuat. quod si ita est, nescio utrum possint dici ista peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. nam si diligenter consideretur, forte ipsum peccare nemo uelit, sed propter aliud fit, quod uult qui peccat. omnes quippe homines, qui scientes faciunt quod non licet, uellent licere: usque adeo ipsum peccare nemo adpetit propter hoc ipsum, sed propter illud quod ex eo consequitur. haec si ita se habent, non sunt peccata nolentium nisi nescientium, quae discernuntur a peccatis uolentium.

Et anima quaecumque peccauerit in manu superbiae ox indigenis aut ex proselytis, deum hic exacerbat, et exterminabitur anima illa de populo suo, quoniam uerbum domini contempsit et mandata eius dispersit; contritione conteretur anima illa, peccatum eius in illa. quae sint peccata quae fiunt in manu superbiae, id est superbia committuntur, scriptura ipsa in consequentibus satis exposuit, ubi ait: quoniam uerbum domini contempsit. aliud est ergo praecepta contemnere, aliud magni quidem pendere, sed aut ignarum contra facere aut uictum. quae duo fortasse pertineant ad illa peccata, quae a nolentibus fiunt, de quibus superius quemadmodum deo propitiato expiarentur admonuit ac inde subiecit peccata superbiae, cum quisque superbiendo, id est praeceptum contemnendo perperam facit. quod genus peccati non dixit [*]( 14 Num. 15, 30. 31 ) [*](1 tamquam-facit om. plSV peiorare C 3 se ipso C 4 iuret om. S 5 possent C possit P 8 scienter Eug (ed. Knoell p. 1076) 11 se om. S 14 manus C 15 aut ex] et Eug 16 exaceruat P de] a S 18 dispersit scripsi: disperdit CPSNV disperdidit TbdEug; sed cf. 334, 20 et SnoxtSaoev cod. Graec. 19 peccatum-illa om. N 20 superbie committuntur C 21 exponit Eug 22 ergo est T 25 a om. Eug 26 deinde PVTEug )

334
ullo genere sacrificii purgari oportere tamquam insanabile iudicans illa dumtaxat curatione, quae per sacrificia gerebatur, qualia facienda in hac scriptura praecipiuntur. quae si per se ipsa adtendantur, nulli peccato possunt mederi; si autem res ipsae quarum haec sacramenta sunt inquirantur, in eis inueniri poterit purgatio peccatorum. quod ergo scriptum est: peccator cura uenerit in profundum malorum contemnit, iste significatus est, quem scriptura hoc loco dicit "in manu superbiae" delinquere. hoc igitur sine poena eius qui committit non potest aboleri; atque ideo non potest esse inpunitum et cum paenitendo sanatur. ipsa enim adflictio paenitentis poena peccati est quamuis medicinalis et salubris. merito quippe magnum iudicatur peccatum, cum superbia praeceptum contemnit; sed e contrario, ut sanari possit, cor contritum et humiliatum deus non spernit. uerum tamen quia sine poena non fit, ideo hinc talia dicta sunt. deum, inquit, hic exacerbat, quia deus superbis resistit. et exterminabitur anima illa de populo suo — quoniam talis omnino in numero eorum qui ad deum pertinent non est — quoniam uerbum domini contemsit et mandata eius dispersit; contritione conteretur anima illa. quare autem contritione conteretur, consequenter adiungit dicens: peccatum eius in illa. ac per hoc, si tali peccato debitam contritionem ipse sibi adhibeat paenitendo, cor contritum, ut dictum est, deus non spernit. quamuis in graeco non dictum sit hoc loco: contritione conteretur, sed: extritione exteretur anima illa: quod ita accipi potest, quasi omni modo [*]( 6 Prou. 18, 3 14 Ps. 50, 19 17 Iac. 4, 6 ) [*](2 gerebantur V 3 se om. P\'5\'F 4 nullo pacto F2 possunt] opus sunt C 5 ipsas C quorum CPSNV1 inuenire C 9 derelinquere ptSt Y 10 aboleri-potest om. N 11 enim exp. t« V 14 e om. Eug ut om. C 15 ueruntamen T 16 talia hinc PSNVTbdEug di§tiflcta T dns N inquit ona, T higc T 20 disperdit C disperdidit SbdEug 23 illa scripsi cum bd accomodans sup. loco p. 333, 19: illo libri 25 spernet bd 26 txtpt\'f£t ixtp-.paaETat codd, Gr. 27 accepi C )
335
terendo extinguatur ac non sit. sed prius natura inmortalitatis animae hunc intellectum recusat; deinde si quod exteritur, omni modo efficeretur, ut non sit, non diceret de sapiente: et gradus ostiorum eius exterat pes tuus. uerum illa discretio magis magisque consideranda est, utrum nemo peccet nisi aut ignarus aut uictus aut contemnens: unde nunc longum est disputare.

Quid est quod Dathan et Abiron, cum in seditionem consurrexissent, uocati a Moyse ac superbe et iniuriose respondentes: numquid pussillum hoc, quoniam eduxisti nos in terram fluentem lac et mel interficere nos in heremo, quoniam praees nobis, princeps es? et tu in terram fluentem lac et mel induxisti nos et dedisti nobis sortem agri et uineas, post haec addiderunt: oculos hominum illorum abscidisses; non ascendimus? quorum oculos hominum dixerunt? utrum populi Israhel tamquam dicentes: si ista praestitisses, oculos hominum illorum abscidisses, id est ita te diligerent, ut oculos suos eruerent et darent tibi? quod indicium magnum dilectionis et apostolus dicit: quoniam si fieri posset, oculos uestros eruissetis et dedissetis mihi. et deinde plenam contumaciam addiderunt: non ascendimus, id est "non ueniemus", quia uocauerat eos. an potius "oculos hominum illorum" dicit hostium, qui nimis acres et terribiles fuerant nuntiati? tamquam dicerent: etsi hoc fecisses, non tibi obtemperaremus; nisi quod modus uerbi alius pro alio positus est, ut non dicerent: non ascenderemussed: non ascendimus, quodam genere locutionis.

Et locutus est dominus ad Moysen et Aaron dicens: abscindite uos de medio synagogae istius. [*]( 4 Eccli. 6, 36 8 cf. Num. 16, 12. 13 10 Num. 16, 13. 14 20 Gal. 4, 15 28 Num. 16, 20. 21 ) [*]( 1 inmortalis Eug 3 sapientes C sapienti PSt sapientia SPEug 8 datan N 9 uocat N moysen CPSIVI superbam C iniuriosam et C 15 abscidisset C abscedisses plSl 18 suos om. pI V 21 contumacia C 29 abscindite scripsi: ascendite CPSNVT abscedite ld; cf. Ambrosii diuidite uos )

336
notandum est tunc iubere dominum separationem fieri corporalem, cum iam uindicta imminet malis. sic Noe cum domo sua separatur a ceteris diluuio perituris; sic Lot cum suis sepaiatur a Sodomis igne caelitus consumendis; sic ipse populus ab Aegyptiis marinis fluctibus obruendis; sic isti nunc a synagoga Core, Abiron et Dathan, qui se primitus per seditionem abrumpere uoluerunt: cum quibus tamen sancti antea uiuentes et conuersantes et cum ceteris quos reprobat deus secundum uerba quae in eos increpans dicit contaminari tamen ab eis minime potuerunt. nec separare se iussi sunt, quando uindictam dominus siue differebat siue talem adhibebat, qua innocentes periclitari laediue non possent, sicut serpentum morsibus, sicut strage mortium, qua deus quem uolebat, sicut uolebat, alio percutiebat intacto; non sicut aqua diluuii aut ignea pluuia aut aqua maris aut hiatu terrae, quae permixtos poterat pariter absumere. non quia et ibi deus suos conseruare non posset; sed quid opus erat tentatione miraculi ubi separatio fieri poterat. ut uel aqua uel ignis uel hiatus terrae quos inuenisset auferret? sic et in fine a zizaniis separabuntur frumenta, ut malos cremantibus flammis iusti fulgeant sicut sol in regno patris sui.

Quod ait Moyses de Core et Abiron et Dathan: in uisione ostendet dominus et aperiens terra os suum absorbebit eos, quidam interpretati sunt: in hiatu ostendet dominus. credo putantes dictum yaoaatt, quod graece positum est (priajtaTi, quod pro eo dictum est, ac si diceretur: in manifestatione, quod aperte oculis adparebit. non enim sic [*]( 2 cf. Gen. 7, 15 3 cf. Gen. 19, 12 4 cf. Ex. 14, 20 19 cf. Matth. 13, 30. 40-43 23 Num. 16, 30 ) [*]( 3 loth NT 5 populos C 6 chore PSVTbd abyron NT datan N 8 et ante cum om. S 11 differabant C 12 serpentium V 16 poterat om. PIV sbauBMret V 19 auferrat C zizanias C 20 malus C instis C 21 sui] eorum PVT 22 chore PSNVTbd datan CN 23 ostendit S deus PSNVTbd 24 obsorbebit C uos CN ostendit SV 25 deus S chasmati CPSVT chauamati N 26 phasmati CPSNVT pro] pre S 27 oculus C dictum est sic T )

337
dictum est" i n uisione", quemadmodum solent dici uisiones siue somniorum siue quarumque in extasi figurarum, sed, ut dixi, in manifestatione. nonnulli autem aliud opinantes "in phantasmate" interpretare uoluerunt: quod omnino sic abhorret a consuetudine locutionis nostrae, ut nusquam fere dicatur phantasma, nisi ubi falsitate uisorum sensus noster inluditur. quamuis et hoc a uidendo sit dictum; sed, ut dixi, aliud loquendi consuetudo praeiudicauit.

Et descenderunt ipsi et omnia quaecumque sunt eis uiuentes ad inferos. notandum secundum locum terrenum dictos esse inferos, hoc est in inferioribus terrae partibus. uarie quippe in scripturis et sub intellectu multiplici, sicut rerum de quibus agitur sensus exigit, nomen ponitur inferorum et maxime in mortuis hoc accipi solet. sed quoniam istos uiuentes dictum est ad inferos descendisse et ipsa narratione quid factum fuerit satis adparet, manifestum est, ut dixi, inferiores terrae partes inferorum uocabulo nuncupatas in comparatione huius superioris terrae in cuius facie uiuitur: sicut in comparatione caeli superioris, ubi sanctorum demoratio est angelorum, peccantes angelos in huius aeris detrusos caliginem scriptura dicit tamquam carceribus inferi puniendos reseruari. si enim deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari, cum apostolus Paulus principem potestatis aeris diabolum dicat, qui operatur in filiis diffidentiae.

Et dixit dominus ad Moysen et ad Eleazar filium Aaron sacerdotem: tollite turibula aerea e [*]( 9 Num. 16. 33 22 II Petro 2, 4 25 Ephes. 2, 2 27 Xum 16. 36-38\' ) [*]( 2 estasi C ecstasi Tbd 3 dixit C 4 interpretari PSXVTbd 10 sint V eius N uiuentes] £ <Lvtec cod. Alex. 11 terrenum] terrae nunc NEug dictus C 13 exiit C 15 discendisse C 17 dixit C partes terrae PVTbd 21 ealigine PSNVTEug 22 angelos C 25 aeris huius T 27 eleazarum libri; sed cf. uers. 7. 13. 23 p. 338 28 tullite N thuribula bd e] de T ) [*]( XXVIII Ang. sect. III pars 3 ) [*]( 22 )

338
medio exustorum et ignem alienum hunc semina ibi, quia sanctificauerunt turibula peccatorum horum in animabus suis; et fac ea laminas ductiles circumpositionem altari, quoniam oblata sunt ante dominum et sanctificata sunt et facta sunt in signum in filiis Israhel. hoc loco cur non ad Moysen et Aaron sicut in superioribus dominus locutus sit, sed ad Moysen et ad Eleazar filium Aaron, haec mihi causa interim occurrit: quoniam quaestio erat de progenie sacerdotum, id est de quo genere esse deberent — unde illi ex alio genere, quia sibi usurpare sacerdotium ausi sunt, tam horrendo et mirabili supplicio perierunt — non ad Aaron, qui iam summus sacerdos erat, sed ad Eleazar uoluit loqui deus, qui ei succedere debebat et secundo iam sacerdotio fungebatur, ut eo modo seriem generis commendarit, quae in successionibus sacerdotum esse deberet. unde etiam in consequentibus dicit: et accepit Eleazar filius Aaron sacerdotis turibula aerea quanta obtulerunt qui exusti sunt et addidit ea circumpositionem altari, memoriale filiis Israhel, ut non accedat quisquam alienigena, qui non est de semine Aaron, inponere incensum ante dominum; et non erit sicut Core et sicut conspiratio eius, sicut locutus est dominus in manu Moysi. hoc modo ergo uoluit per Eleazar deus non sacerdotium, quod iam erat in Aaron, sed successionis sacerdotalis progeniem commendare. quod uero ait: et ignem alienum hunc semina ibi, "sparge" intellegendum est. et quod addidit: quia sanctificauerunt turibula peccatorum horum in animabus suis, locutione quidem inusitata expressa sententia est; sed notandum nouo modo [*]( 11 cf. Xura. 16, 31. 32 16 Num. 16, 39. 40 ) [*]( 3 animabus] manibus S eas PSNV ex eis T lamminas PV 4 ablata N 5 in fin. om. PSNVTbd filii N 7 eleazaruin PSVTbd 13 eleazarum bd 15 commendaret PSNVTbd successoribus T 17 aron Y 18 obtulleruneuan C eam PlSV 19 altaris PSNVTbd 23 ergo modo Sbd eleazarum bd 28 locutione om. S 29 sententia expressa N )
339
dicta sanctificata poena eorum, a quibus hoc peccatum fuerat perpetratum, quia per eos exemplum datum est ceteris, quod timerent. circumpositionem autem altari cur ex eis fieri uoluit, addidit dicens: quoniam oblata sunt ante dominum et sanctificata <sunt et> facta sunt in signum in filiis Israhel. non ergo in eis reprobari uoluit, quod a talibus oblata sunt, sed hoc potius cogitari et adtendi, ante quem oblata sint — id est quia ante dominum — ut plus in eis ualeret nomen domini ante quem oblata sunt quam pessimum meritum eorum a quibus oblata sunt. hoc autem iam et in Exodo commemorauerat scriptura, quando altare fabricatum dicit. unde intellegitur genera rerum gestarum distributa esse per libros, non temporum ordo contextus. nam et de uirga Aaron, quomodo res gesta sit, ut et florens et germinans electionem sacerdotii eius diuinitus indicaret, in hoc libro scriptura narrauit. et tamen de ipsa uirga in Exodo dicitur, ut in sanctis sanctorum cum manna in arca poneretur, quando praecipitur de tabernaculo fabricando: quod utique longe ante praeceptum est, quam ipsum tabernaculum fabricatum perfectumque consisteret. stetit autem primo mense secundi anni, ex quo de Aegypto egressi sunt, et liber iste incipit a secundo mense eiusdem anni secundi primo die mensis: unde clarum est ista, si librorum ordinem consideremus, per recapitulationem, id est praeteritorum recordationem commemorari, quae putant qui minus diligenter -intendunt eodem facta ordine quo narrantur.

Et ait dominus ad Aaron dicens: tu et filii tui et domus patris tui tecum accipietis peccata sanctorum; et tu et filii tui accipietis peccata sacerdotii uestri. haec sunt peccata quae appellantur sacrificia [*]( 11 cf. Ex. 27, 2 13 cf. Nmn. 17, 8 1G cf. Ex. 26, 33. 34; 40, 18. 21 21 cf. Ex. 40, 15 27 Num. 18, 1 ) [*]( 2 quod] quo PlSVbd 4 ablata N 5 sunt et addidi ex superioribus in fin. om. PSVTbd 7 ablata C 8 sunt T 17 pro in orn. C 20 secundo C 24 butant C ) [*]( 22* )

340
pro peccatis. proinde "peccata sanctorum" dictum est non quae sancti committant, sed ab eo quod sunt sancta dictum est "sanctorum". quia in sanctis offeruntur et peccata dicuntur "sacrificia pro peccatis", ideo appellata sunt peccata sanctorum. et peccata sacerdotii uestri, id est eadem ipsa quae offeruntur pro peccatis: sicut etiam in Leuitico declarat et pertinere debere dicit ad sacerdotem.

Primogenita omnia quaecumque fuerint in terra eorum, quantacumque adtulerint domino, tibi erunt. hic primogenita, non fetus primitiuos pecorum dicit; nam ipsa graece πρωτότοκα, haec autem πρωτογενήματα. sed latine duabus his rebus duo nomina reperta non sunt. et ideo ista πρωτογενήματα quidam "primitias" interpretati sunt; sed primitiae dicuntur et aliud sunt. haec igitur tria ita discernuntur, quia ἀπαρχαί sunt primitiui animalium fetus, etiam hominum, πρωτογενήματα uero primi fructus de terra sumti uel de arbore uel de uite; primitiae autem de fructibus quidem, sed iam redactis ab agro, sicut de massa, de lacu, de dolio, de cupa, quae primitus sumebantur.

De iuuenca rufa, cuius cinerem ad aquam aspersionis eorumque mundationem qui mortuum tetigerint proficere lex mandauit, nec tacere permittimur — euidentissimum enim signum in ea noui testamenti praefiguratur — nec satis digne festinantes dicere de tanto sacramento ualemus. primo enim quod ita coepit de hac re loqui scriptura, quem non moueat et intentissimum faciat in altitudinem sacramenti? et locutus est, inquit, dominus ad Moysen et Aaron dicens: ista [*]( 6 cf. Leu. 6, 25. 26 8 Num. 18. 13 21 cf. Num. 19, 9. 11 27 Num. 19, 1. 2 ) [*]( 2 committunt V 7 debere om. SXT 11 prototoca CPSNYT nominatur PSbd protogenemata CPSNVT 13 ista proto (uac. spat. rel.) om. V 14 aparchf CNT aparcę P aparce V aparte S 15 ita] ista CNT Otn. S prototocur C prototoca PSNVT 16 protogenemata CPSNVT 21 asparsionis Y 27 altitudine PSVbd )

341
distinctio legis, quaecumque constituit dominus. procul dubio non est distinctio nisi inter aliqua duo uel plura; nam singularitas distinctionem non requirit. nec distinctionem cuiuslibet rei commemorauit, sed addidit: legis, nec cuiuscumque legis. assidue quippe in scriptura dicitur de unaquaque re, de qua legitime praecipitur: haec est lex illius uel illius rei, non uniuersalis lex, quae continet omnia quae legitime praecipiuntur. hic uero cum dixisset: haec est distinctio legis, secutus adiunxit: quaecumque constituit dominus, praecipiendo utique non creando. nam etiam nonnulli interpretes "quaecumque praecepit dominus" transtulerunt. si ergo haec est distinctio legis, quaecumque praecepit dominus, procul dubio magna est ista distinctio; et recte intellegitur duo testamenta distinguere. eadem quippe sunt in uetere et nouo: ibi obumbrata, hic reuelata, ibi praefigurata, hic manifestata. nam non solum sacramenta diuersa sunt uerum etiam promissa. ibi uidentur temporalia proponi, quibus spiritale praemium occulte significetur ; hic autem manifestissime spiritalia promittuntur et aeterna. temporalium autem honorum atque carnalium et spiritalium atque aeternorum quae clarior certiorque distinctio est quam passio domini nostri Iesu Christi? in cuius morte satis constitit non istam terrenam transitoriamque felicitatem a domino deo pro magno munere sperandam et optandam: . quandoquidem in unigenito filio suo, quem tanta illa perpeti uoluit, longe aliud a se peti expectarique oportere apertissima distinctione declarauit. hanc igitur passionem domini nostri Iesu Christi uelut distinctionem duorum testamentorum, hoc quod de iuuencae rufae mactatione narratur, satis congrue praefigurat.

<Et> locutus est dominus ad Moysen et Aaron [*]( 30 Num. 19, 1. 2 ) [*]( 3 distinctionem singularitas PSVTbd 5 unaqueque PlS 6 praecipiuntur C 7 reij isti PlS i§ti V post rei add. id est T 12 legis om. S 19 et om. PSNVT 23 a om. N 25 spectarique C 26 dns noster iesas CP1 27 Christi om. C 28 rufa C rumfae N emactatione C 30 Et addtdi; cf. u. 27 antec. pag. )

342
dicens: ista distinctio legis, quaecumque constituit dominus. ac deinde mandare incipit haec adiungens dicens: loquere filiis Israhel. potest etiam ita distingui: et locutus est dominus ad Moysen et Aaron dicens: ista distinctio legis, quaecumque constituit dominus dicens, non quaecumque constituit dominus creans, sicut caelum et terram et omnia quae in eis sunt, sed quaecumque constituit dominus dicens in duobus uidelicet testamentis, ut deinde sequatur: loquere filiis Israhel, et accipiant ad te iuuencam rufam sine uitio. iuuenca rufa carnem Christi significat: sexus femineus est propter infirmitatem carnalem; rufa est propter ipsam cruentam passionem. quod autem ait: accipiant ad te, in ipso Moyse figuram legis ostendit, quoniam secundum legem sibi uisi sunt occidere Christum, quia soluebat secundum ipsos sabbatum et, sicut putabant, obseruationes legitimas profanabat. quod ergo sine uitio dicitur haec iuuenca, mirum non est; hanc enim carnem etiam ceterae hostiae figurabant, ubi similiter sine uitio pecora immolari iubentur. erat quippe illa caro in similitudine carnis peccati, sed non caro peccati. uerum tamen hic ubi euidentius legis distinctionem deus uoluit commendare, parum fuit dicere: sine uitio, nisi diceretur: quae non habet in se uitium. quod si repetendi causa dictum est, fortasse non frustra est, quod eam rem ipsa repetitio firmius commendauit. quamquam et illud non abhorret a uero, ut ideo additum intellegatur "quae non habet in se uitium", cum iam dictum esset: iuuencam sine uitio, quia in se non habuit uitium caro Christi, in aliis autem habuit, quae membra sunt eius. quae [*]( 20 Eom. 8, 3 ) [*]( 2 ac om. N 3 et dicens (et 8. h m. 2) V, Tbd 7 sicut om. Tx 9 inde T 10 a TV2 iuuencam rufam fin. PISIN 11 carne C 13 a. S ad V 14 moyses C sibiJ ibi N 15 ipsas N 18 figurabantur N 22 sine uitio dicere T 23 in se habet PNVT 29 habet V pr. qui VTbd )
343
enim caro in hac uita sine peccato nisi illa sola quae non habet in se uitium? et non est superpositum super eam iugum. non enim subiugata est iniquitati, cui subiugatos inueniens liberauit et eorum uincnla disrupit, ut ei dicatur: disrupisti uincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. super illius quippe carnem non est positum iugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam et iterum sumendi eam.

Et dabis eam, inquit, ad Eleazar sacerdotem. cur non ad Aaron, nisi forte ita praefiguratum est non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros huius sacerdotii passionem domini peruenturam? et eicient eam extra castra: sic et eiectus est dominus passurus extra ciuitatem. quod autem ait: in locum mundum, ita significatum est, quia non habuit causam malam. et occident eam in conspectu eius: sicut occisa est caro Christi in conspectu eorum qui iam futuri erant in nouo testamento domini sacerdotes.

Et accipiet Eleazar sanguinem eius et asperget contra faciem tabernaculi testimonii a sanguine eius septies. haec testificatio est Christum secundum scripturas fudisse sanguinem in remissionem peccatorum. ideo "contra faciem tabernaculi testimonii", quia non aliter declaratum est, quam fuerat diuino testimonio praenuntiatum; et ideo "septies", quia ipse numerus ad mundationem pertinet spiritalem.

Et cremabunt eam in conspectu eius. puto quia concrematio ad signum pertinet resurrectionis. natura est quippe ignis, ut in superna moueatur, et in eum conuertitur quod crematur. nam et ipsum cremare de graeco in latinum ductum uerbum est a suspensione. quod uero additum est: in [*]( 5 Ps. 115, 7. 8 (16. 17) 7 cf. Iob. 10, 18 9 Num. 19, 3. 4 20 cf. Ephes. 1, 7; Eom. 3, 25 26 Num. 19, 5 ) [*]( 1 enim Ş\\U}ţ (sunt exp. m. 2) P 4 uincla N dirrupit C 9 eleazarum bd 12 eiciant PYlT 14 loco C 17 testamenti C 19 tabernaculi om. CS 20 septiens C 26 conspectum C 28 ut om. C )

344
conspectu eius, id est in conspectu sacerdotis, hoc mihi insinuatum uidetur, quia illis adparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. iam quod sequitur: et pellis eius et carnes et sanguis eius cum stercore eius conburetur, id ipsum expositum est quomodo concremabitur et significatum est, quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quae commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est, uerum etiam contumelia et abiectio plebis, quam nomine stercoris significatam puto, conuerteretur in gloriam, quam combustionis flamma significat.

Et accipiet sacerdos lignum cedrinum et hyssopum et coccinum et inmittet in medium conbustionis iuuencae. lignum cedrinum spes est, quae debet in supernis firmiter habitare; hyssopus fides, quae cum sit herba humilis, radicibus haeret in petra; coccinum caritas, quod feruorem spiritus igneo colore testatur. haec tria debemus mittere in resurrectionem Christi tamquam in medium combustionis illius, ut cum illo sit abscondita uita nostra, sicut dicit apostolus: et uita uestra abscondita est cum Christo in deo.

Et lauabit uestimenta sua sacerdos et lauabit corpus suum aqua et postea introibit in castra; et inmundus erit sacerdos usque in uesperam. lauatio uestimentorum et corporis quid est nisi mundatio exteriorum et interiorum? hoc sacerdos. deinde sequitur: et qui comburet eam lauabit uestimenta sua et lauabit corpus suum aqua et inmundus erit usque ad uesperam. in eo qui conburit eos figuratos arbitror, qui Christi carnem sepelierunt resurrectioni eam ueluti conflagrationi mandantes. [*]( 11 Nura. 19, 6 19 Col. 3, 3 20 Num. 19, 7 ) [*]( 4 tescore S 6 supstantii C 9 conuertetur N 11 isopO C ysopum PSNVT 14 ysopos C sit uelut S herba om. PIV 20 laua- nit CTS1 labit N lauit CI labit N lauauit P 21 aqng C introiuit C in om. PSNVT 22 in] ad SVbd 24 hoc sacerdos del. m. 1 S conburit C 25 et lauit C 26 aque C uesperura S 27 conburet S 28 conflagratione C )

345

Et congregabit homo mundus cinerem iuuencae et reponet extra castra in locum mundum. quid dicimus cinerem iuuencae, reliquias uidelicet illius interfectionis et conbustionis, nisi famam quae consecuta est passionem resurrectionemque Christi? quoniam sunt reliquiae homini pacifico. nam et cinis erat, quia uelut mortuus ab infidelibus contemnebatur, et tamen mundabat, quia et resurrexisse a fidelibus credebatur. et quia haec fama apud eos maxime claruit, qui in ceteris gentibus erant et non erant de consortio Iudaeorum, ideo dictum esse existimo: et congregabit homo mundus cinerem iuuencae: mundus utique ab interfectione Christi, quae Iudaeos fecerat reos. et reponet in locum mundum, id est honorabiliter tractabit, tamen "extra castra", quia extra celebrationem Iudaeicae consuetudinis honor euangelicus claruit. et erit synagogae filiorum Israhel in conseruationem, aqua aspersionis purificatio est. postea declarat plenius quemadmodum ex isto cinere fiebat aqua aspersionis, unde mundabantur a contactu mortuorum: quod utique significat ab iniquitate huius moribundae uel morticinae uitae.

Sed mirum est quod sequitur: et qui congregat, inquit, cinerem iuuencae, lauabit uestimenta sua et inmundus erit usque ad uesperam. quomodo erit ex hoc inmundus qui mundus accesserat, nisi quia et hi qui sibi uidentur mundi in fide christiana se agnoscunt quia omnes peccauerunt et egent gloria dei iustificati gratis per sanguinem ipsius? hunc tamen uestimenta sua lauare dixit, non etiam corpus suum; credo, quod illius cineris [*]( 1 Num. 19, 9 5 Ps. 36, 37 15 Num. 19, 9 21 Num. 19, 10 25 cf. Rom. 3, 23. 24 ) [*]( 1 congregauit PISIN 2 reponet acnpsi: ponet libri; cf. uere. 12 loco mundo T 3 cinere C 7 condemnabatur V alt. et om. S 8 niaxime apud eos N 10 congregauit C 13 loco mundo T tractat CPSNV1 14 iudaicae PSNVTbd 18 asparsionis C contractu P\'5\'T 19 significatur P V T 22 leuabit C lauauit PSX 24 hii PTl ii bd 26 gloria CPSXVX 27 sanguinem] gratia N )

346
congregatione et repositione in loco mundo, si haec spiritaliter intellegantur, iam intrinsecus uult intellegi fuisse mundatum. sicut Cornelius audiens et credens quod praedicauerat Petrus ita mundatus est, ut ante uisibilem baptismum cum suis qui aderant acciperet donum spiritus sancti; uerum tamen nec uisibile sacramentum contemni potuit, ut ablutus etiam extrinsecus lauaret quodam modo uestimenta sua. et erit, inquit, filiis Israhel et proselytis qui adponuntur legitimum aeternum. quid aliud ostendit nisi baptismum Christi, quem significabat aqua aspersionis, et Iudaeis et gentibus profuturum, id est filiis Israhel et proselytis tamquam naturalibus ramis et inserto pinguedini radicis oleastro? quem autem non faciat intentum, quod post ablutionem de singulis quibusque dicitur: et inmundus erit usque ad uesperam? neque hic tantum, sed in omnibus aut paene in omnibus talibus mundationibus hoc dicitur. ubi nescio utrum aliquid aliud possit intellegi nisi quod omnis homo post remissionem plenissimam peccatorum permanendo in hac uita contrahit aliquid, unde sit inmundus usque ad eiusdem uitae finem, ubi ei dies iste quodam modo clauditur, quod significat uespera.

Deinde incipit scriptura dicere et exequitur quemadmodum inmundi facti homines aqua illa aspersionis purificentur. qui tetigerit, inquit, mortuum, omnis anima hominis inmunda erit septem diebus; hic purificabitur die tertio et die septimo et [injmundus erit. et hic nihil aliud intellegendum uideo nisi contactum mortui esse hominis iniquitatem. septem uero dierum inmunditiam propter animam et corpus dictam puto, animam in ternario, corpus in quaternario. quod quare ita sit, longum est disputare. secundum hoc [*]( 3 cf. Act. 10, 44-48 7 NulO. 19, 10 12 cf. Eom. 11. 16-24 22 Nunt. 19, 11. 12 ) [*]( 4 uisibile. S 10 profutorum N 12 pinguedine C 13 ablutiouS (ng add. s. 1. m. 2) S 14 uesperuin CSl 18 hac tiua F1 20 clauditur om. T 25 mundus scripsi cum bd: inmundus codd. 28 anima C )

347
dictum arbitror per prophetam: in tribus et quattuor inpietatibus non auersabor. adiungit autem et dicit: si autem non purificatus fuerit die tertio et die septimo, non erit mundus. omnis qui tetigerit mortuum, ab omni anima hominis si mortuus fuerit et non fuerit purificatus — id est ante mortuus fuerit tacto mortuo quam fuerit purificatus — tabernaculum domini polluit: exteretur anima illa ex Israhel. notandum est quod difficillime reperitur in his libris aliquid euidentius de uita animae post mortem fuisse conscriptum. hic ergo cum dicit "si fuerit mortuus ante purificationem, manere in illo inmunditiam et exteri animam illam ex Israhel, id est a consortio populi dei" , quid aliud uult intellegi nisi manere animae poenam etiam post mortem, si, cum uiuit, mundus non fuerit sacramento isto, quo Christi baptismus figuratur? quoniam aqua aspersionis, inquit, non est circumaspersa super eum, inmundus est; adhuc inmunditia eius in ipso est. "adhuc", scilicet etiam post mortem. quod uero supra dixit: tabernaculum domini polluit, quantum in ipso est utique, dixit, sicut apostolus: spiritum nolite extinguere, cum extingui ille non possit. nam si ex hoc tabernaculum inmundum factum uellet intellegi, mundari utique iuberet.

Postea uero inmundos a mortuis factos, hoc est a mortuis operibus, quae sunt omnes iniquitates, ita mundari iubet. et accipient illi inmundo, inquit, cinere illius exustae [*]( 1 Amos 1, 3 2 Num. 19, 12. 13 16 Num. 19, 13 20 Thess. 5, 19 25 Kum. 19, 17-19 ) [*]( 1 arbitror dictum Sbd 2 inpiet-atibus om. PIV aberabor C1 aduersabor Nbd autem] etiam N 4 omnes C mortuum om. PIV 5 si scnpsi: et libri; c/. utrs. 11 6 id-purificatus om. N tactor V 10 conscriptam N post conscriptum sequitur omissis uerbis: hic ergo — p. 348 super inmundum uersu 8: in die tertio sqq. in codd. SPIVN; in N adnotatur fol. 97: hic minus abet; in P m. 2 omnia in mg. adscripta sunt 12 inmundicia C 14 mundata bd 24 inmundus CPT factus PT 25 iniquitatis T )

348
purificationis et effundent super illum — id est super eundem cinerem — aquam uiuam in uase; et accipiens hyssopum intinguens in aqua uir mundus et circumaspergens super domum et super uasa et super animas, quotquot fuerint illic, et super eum qui tetigerit os humanum aut uulneratum aut mortuum aut monumentum et asperget mundus super inmundum <in> die tertio et in die septimo et purificabitur die septimo et lauabit uestimenta sua et lauabitur aqua et inmundus erit usque ad uesperam. alia est aqua aspersionis et alia utique illa, qua lauabit uestimenta sua. et lauabitur aqua, quam puto spiritalem intellegendam per significationem, non per proprietatem. nam sine dubio uisibilis erat sicut illae omnes umbrae futurorum. proinde qui sacramento baptismi recte abluitur, quod illa aspersionis aqua figurabatur, mundatur et spiritaliter. id est inuisibiliter et in carne et in anima, ut sit mundus et corpore et spiritu. quod uero hyssopo dixit aquam aspersionis aspergi, qua herba supra diximus fidem significari, quid aliud occurrit nisi quod scriptum est: fide mundans corda eorum? non enim prodest baptismus, si desit fides. a uiro autem mundo dixit hoc fieri, ubi significantur ministri portantes personam domini sui, qui uere uir mundus est. nam et de his ministris in consequentibus dicit: et qui circumasperget aquam aspersionis lauabit uestimenta sua — id est obseruabit et corpore — et qui tetigerit aquam aspersionis inmundus erit usque ad uesperam. et omne quodcumque tetigerit illud [*]( 20 Act. 15, 9 25 Nuiu. 19, 21. 22 ) [*]( 1 effundens C 5 quodquod C faef P 6 tetigeret C 8 iu addidi cuui bd: om. codd. in om. T exp. F2 9 purificatur N 11 ad] in N uespera C 12 labit C lauit PNVT lauauit S 17 et med. om. PSVT 18 ysopum CNPVS1 19 aqua V2 aspargi N supra om. T fidem diximus T 21 prodeest N 23 uero C 24 et om. PS 27 aqua C 28 uesperQ S illud om. T inmundus del. V )
349
inmundus inmundum erit; et anima quae tetigerit inmunda erit usque ad uesperam. iam dixi superius quid mihi significare uideatur ,.usque ad uesperam".

Omnis qui tetigerit super faciem campi uulneratum aut mortuum aut os hominis aut monumentum. quaeri potest quid dictum sit ,.uulnel\'atum aut mortuum". si enim aliud uoluit intellegi uulneratum, aliud mortuum, cauendum est, ne putetur inmundus esse etiam qui tetigerit uulneratum uiuum, quod utique absurdum est. sed quia possunt et mortui esse uulnerati, ipsos mortuos intellegitur discreuisse, ut et uulneratum mortuum intellegamus, id est uulnere peremptum aut mortuum sine uulnere.

Quod de petra aqua educta est, apostolus Paulus quid esset exposuit. ubi ait: et omnes eundem potum spiritalem biberunt. bibebant enim de spiritali sequenti petra; petra autem erat Christus. significata est ergo de Christo profluens gratia spiritalis, qua interior sitis inrigaretur. sed quod uirga petra percutitur, crux Christi figuratur. ligno enim accedente ad petram gratia ista manauit; et quod bis percutitur, euidentius significat crucem. duo quippe ligna sunt crux.

Quod de aqua illa quae de petra profluxit dictum est: haec aqua contradictionis, quia maledixerunt filii Israhel ante dominum, et sanctificatus est in ipsis, prius maledixerunt, quando locuti sunt contra beneficium domini, quo educti erant de Aegypto; et postea sanctificatus est in ipsis, cum illo miraculo profluentis aquae eius sanctitas declarata est. an forte duo genera hominum demonstrauit, et contradicentium gratiae Christi et percipientium gratiam Christi, ut illis sit aqua contradictionis. istis [*]( 4 Num. 19, 16 13 cf. Num. 20, 11 14 I Cor. 10, 4 23 Num. 20, 13 ) [*]( 5 hos N 8 inmundum T 13 aqua educta] quae ducta N 15 enim] autem PVT consequenti cos S 19 ista om. PSVTbd manabit C 22 quae] quod CN 25 lOtuti J loco. cua C 26 qua N 27 profluentes C )

350
sanctificationis? nam et de ipso domino in euangelio legitur: et in signum cui contradicetur.

Quod inter mandata Moyses ad regem Edom dicit inter cetera: neque bibemus aquam de lacu tuo, intellegendum est gratis", id est" quia non gratis bibemus*. quod postea manifestat dicens: si autem de aqua tua bibemus ego et pecora mea, dabo pretium tibi.

Non declinabimus in dextera neque in sinistra: pluraliter dictum est in ea quae dextera sunt uel quae sinistra sunt.

Non introibitis in terram quam dedi filiis Israhel in possessionem, quoniam exacerbastis me super aquam maledictionis. quam dixit superius aquam contradictionis, ipsam dicit hic maledictionis: non enim ait avTtXf/fia;, sed Xotopia?.

Et uouit Israhel uotum domino et dixit: si mihi tradideris populum istum subiectum — id est: si mihi eum tradendo subieceris — anathemabo illum et ciuitates eius. hic uidendum est, quomodo dicatur anathemabo*, quod uouetur et tamen pro maledicto ponitur, sicut et de isto populo dicitur. unde illud est: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit. hinc uulgo ductum est, ut deuotatio dicatur; nam deuotare se quemquam nemo fere dicit nisi maledicens.