Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

QVAEST. I. Quid est quod singulo de singulis <tribubus> eligi iubet principes eosque appellat χιλιάρχους? quos quidam latini interpretes "tribunos" appellauerunt; χιλίαρχοι autem uidentur a mille cognominati. sed cum consilium Iothor socer Moysi genero suo daret, quod etiam deus adprobauit, de ordinando populo sub principibus, ut non omnes omnium causae Moyseu ultra uires onerarent, χιλίαρχος appellauit constituendos super millenos homines, ἑκατοντάρχοὺς super centenos et πεντακοντάρχους super quinquagenos et δεκαδάρχους super denos, ab ipsis numeris, quibus praeessent, cognominatos. numquidnam et hic sic accipiendi sunt χιλίαρχοι, quod singuli essent super millenos? non utique. neque enim uniuersus omnium populus Israhel duodecim hominum milia tunc fuerunt. singulos enim elegit de singulis tribubus, quae duodecim tribus procul dubio non millenos homines, sed multa milia continebant. nomen ergo commune est cum illis, qui in Exodo appellantur χιλίαρχοι, quod unusquisque illorum esset mille hominum princeps; istorum autem unusquisque milium princeps, quoniam siue a mille siue a milibus eadem compositio nominis resonat, ut appellentur χιλίαρχοι. [*]( 4 cf. Num. 1, 1-44 7 cf. Ex. 18, 14. 25 ) [*]( 2 Expliciunt questiones libri Leuitici Incipiunt Loquutiones Leuitici agustini fol. 133 C Expliciunt quaestiones Leuitici Incipiunt quaestiones Numerorum fol. 126 P, pag. 359 S, fol. 118 V Explicit questiones libri Leuitici Incipit locutiones Numerorum fol. 87 N Explicit liber de questionibus Leuitici incipit liber de questionibus Numerorum fol. 116 T 4 tribubus addidi cum bd: om. codd. 5 elegi P (et 10) chiliarchos C chiliarcos PSNVT 6 (et 14) chiliarchi CN chiliarci PSVT 7 iethro T 11 ecatontarchos CPSNVT 12 pente conthachos CN pentecontarchos TV pentecontharcos S pente contar cos P decatonarchus CNP2 decartos T decarchos PlS decarcos V 16 milia hominum T 19 est commune S 20 (et 23) chiliarchi CPSNV chiliarci T 23 appellantur S appellaretur N )

314

Merito quaeritur quid sibi uelit quod per omnes tribus, ubi conputantur per singulas quasque filii Israhel in aetate militari, dicitur: secundum propinquitates eorum, secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum, et haec quinque similiter omnino repetuntur, donec tribus omnes conpleantur; quasi aliud sit secundum propinquitates eorum, aliud secundum populos, aliud secundum domos familiarum, aliud secundum numerum nominum, aliud secundum caput, cum potius uideantur aliis uerbis eadem significare ista omnia. intentionem autem mouet, quia tam diligenter per omnes tribus eadem repetuntur, ut non frustra fieri quiuis iudicet, etiamsi non intellegat. nimirum ergo numerus ipse aliquid insinuat sacramenti, ut hoc idem quinquies uarie repetatur. nam iste numerus sicut in ipsis quinque libris Moysi, id est quinarius, in uetere testamento maxime commendatur. illa uero quae deinceps quattuor conectuntur, id est masculina a uiginti annis et supra omnis qui procedit in uirtute, recognitio eorum, quamuis et ipsa per omnes tribus eodem prorsus modo repetantur, habent necessariam differentiam. cum enim ageretur de numero uniuersae multitudinis ad unam tribum pertinentis, discernendus erat sexus; ideo positum est: omnia masculina. et ne paruuli etiam conputarentur, adiunctum est: a uiginti annis et supra. rursus ne inbellis aetas senectutis adnumeraretur, additum est: omnis qui procedit in uirtute. et omnia concluduntur uerbo eius operis quod fiebat, ut dicatur: recognitio eorum. recognitio enim fiebat, ut haec [*]( 3 Num. 1, 20. 21 ) [*]( 2 filiis CN 4 aliud secundum C populum PSNVTbd aliud fecundum C 8 prius alius N 12 pomina T itentionem S 13 ut om. N 14 etiamsi degitur ante iudicet in PVT 15 quinquiens CP\'}t 17 ueteri ST 20 recognitio] et cognitio CPSNVIT 29 haec ante fiebat pos. in bd fiebat haec S ut (s. I. m. 2 add.) PV )

315
hominum milia conputarentur. quinque igitur illa: "propinquitates, populi, domus familiarum, numerus nominum et caput" et ista deinde quattuor: "sexus, aetas, uirtus, recognitio" fortasse in ipso numero aliquid. insinuent. si enim horum duorum numerorum, id est quinarii et quaternarii, alter multiplicetur ex altero, id est ut quinquies quaterni aut quater quini ducantur, uiginti fiunt. quo numero etiam adulescentium aetas illa signatur. qui numerus commemoratur et quando intratur in terram promissionis et dicitur illa aetas uiginti annorum, quae non declinauerit in dextram aut sinistram. ubi mihi uidentur significari sancti fideles ex utroque testamento fidem ueram tenentes. nam uetus testamentum quinque libris Moysi maxime excellit et nouum quattuor euangeliis.

Quod ait de tabernaculo destringendo, leuando, erigendo: et alienigena qui accesserit moriatur, hic alienigena intellegendus est etiam ex illis filiis Israhel, qui non de illa tribu fuerunt, quam tabernaculo seruire praecepit, id est qui non fuerit de tribu Leui. mirum est autem quomodo abusiue alienigena dicitur, quod magis alterius generis hominem significat, id est ἀλλογενής et non magis ἀλλόφυλος, quod significat alterius tribus hominem: quo nomine magis utitur scriptura in aliarum gentium hominibus, ut appellentur quasi aliarum tribuum homines.

Et locutus est dominus ad Moysen dicens: accipe tribum Leui et statues eos in conspectu Aaron sacerdotis et ministrabunt ei; et custodient custodias eius et custodias filiorum Israhel ante tabernaculum testimonii. quas φυλακάς graecus dixit, has nostri interpretes [*](15 Num. 1, 51 24 Num. 3, 5-7 ) [*]( 4 insinuant l\'2 Tbd 5 alterj altero S 8 significatur bd 9 in] ad PSNVT terra C 10 dexteram VT in sinistram NT 12 uerum C 14 destringendo] distinguendo YITZb destinguendo F2 distendendo d 16 tribu illa N 17 fuerant FSV quam de (de semier.) N 20 allogenes ("PSNVT allophilos C allofilos PSNVT 22 allophili CNT allofili PSV 24 es C 26 custodientes PlSV custodia S 28 philacas CNly filacas PSV )

316
alii "custodias", alii "excubias. interpretati sunt. sed mirum nisi uigiliae melius dicuntur, quae solent in castris ternarum horarum obseruationem habere. unde scriptum est: quarta autem uigilia noctis uenit ad eos ambulans super mare, hoc est post nonam horam noctis, post tres uidelicet uigilias. et multis locis scripturarum nostri uigilias interpretati sunt, quas Graeci φυλακάς uocant. ubi nulla dubitatio est spatia nocturni temporis significari: quod puto et hic accipiendum. quomodo enim Leuitae iubentur obseruare custodias Aaron et custodias filiorum Israhel, id est φυλακάς, nisi fortasse dictum est, ne putarent ab obseruandis uigiliis, quae proprie in castris obseruari solent, propter honorem, quo seruiebant tabernaculo, immunes se esse debere, cum et ipsos oporteret propter opera tabernaculi non minus uicissim obseruare uigilias, quae obseruarentur in aliis circumquaque castris filiorum Israhel?

Alienigena qui tetigerit morietur. quaerendum quomodo dixerit in Leuitico: qui tetigerit tabernaculum sanctificabitur, cum hic dicat: alienigena qui tetigerit morietur, uolens intellegi eos, qui non essent de tribu Leui. an forte hic "tetigerit" ad obsequium dixerit seruitutis, quod a solis Leuitis deberi tabernaculo praecepit? hinc enim loquebatur.

Quid est quod Leuitas pro primogenitis filiorum Israhel sibi deus deputat, ita ut numeratis primogenitis populi, qui plures inuenti sunt quam erat numerus Leuitarum, argento redimerentur quinque siclis pro uno datis? quod pro pecoribus non est factum, cum et pecora Leuitarum pro primogenitis [*](4 Matth. 14, 25 17 Num. 3, 10. 38 18 Leu. 6, 18 24 cf. Num. 3, 12-14; 41—47 ) [*]( 3 obseraatione S habere om. S 4 uigilias N ad-noctis om. S 5 supra T 7 philacas CPSNVT 9 obserbare C 10 philachas C philacas PNVT filacas S 13 esse om. T 14 uicissimo N 15 obserbare C 22 solis] so (cum leuitis coni.) S hic 5F1 24 leuita C 27 pro post quod om. S )

317
pecorum Israhel sibi esse uoluerit. quomodo deinceps primogenita eorum uel pecorum eorum pertinebant ad deum, ubi iussit inmunda primogenita uel humana mutari ouibus? quomodo non et pro istis deinceps primogenitis conputabantur filii Leuitarum — manebat enim in posteris eadem tribus, quae posset pro primogenitis posterioribus conputari — nisi quia illud iustum fuit, ut qui nascerentur de illis qui iam ad portionem domini pertinebant datam pro primogenitis qui de Aegypto exierunt, iam deus proprios haberet tamquam suos de suis nec possent iuste pro illis conputari, qui deinceps primogeniti deo debebantur? de uniuerso quippe populo et de uniuersis pecoribus populi data est portio deo pro primogenitis. et haec portio erat Leuitae et pecora eorum. iam si quid genuissent, dei erat; non poterat hoc tamquam a populo dari, quod iam alienum erat. ac per hoc debita deinceps primogenita deo reddi oportebat nec pro his conputari posteros Leuitarum uel pecorum eorum.

Cura praeciperet de tollenda mensa. iussit cum illa et panes tolli sic dicens: et panes qui semper super eam erunt. non utique ipsi semper super eam erunt, sed similis eorum, quia illi auferebantur et recentes cotidie ponebantur, dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. ideo dixit: qui semper super eam erunt, hoc est quia semper panes, non quia illi semper.

Et super altare aureum adoperient uestimentum hyacinthinum et adoperient illud operimento pelliceo hyacinthino. posset ista locutio uideri, quam uelut absurdam et non integram latini interpretes transferre noluerunt, id est: <et> super altare aureum adoperient uestimentum hyacinthinum; tamquam debuerit dici: et altare [*]( 19 Num. 4, 7 25 Num. 4, 11 ) [*]( 6 possit C 10 pro illis iuste PSVTbd 20 ipsi] isti PSNVTbd 22 mensa om. S 24 illis PXS 26 iaciutinum CN iacinthinum PV iachintinum S iacincthinum T 27 pellicio S pellitio PY 28 absurdam om. N uoluerunt Y 29 et addidi )

318
aureum adoperient uestimento hyacinthino. nam "adoperient uestimentum hyacinthinum" hoc uidetur significare, quod ipsum uestimentum aliunde adoperiretur, non quod ipso uestimento adoperiretur altare. sed mihi uidetur non tam genus locutionis esse quam subobscurus sensus. hoc quippe intellegi potest: et super altare aureum adoperient uestimentum hyacinthinum, ut ipsum uestimentum hyacinthinum alia re operiendum praeciperet, quod uestimentum iam super altare esset, ac sic breuiter utrumque complecteretur, et uestimento hyacinthino altare operiendum et uestimentum hyacinthinum alio tegmine operiendum. subiunxit denique unde cooperiri uellet uestimentum hyacinthinum, cum adiecit: et adoperient illud operimento pelliceo hyacinthino.

Vir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis et despiciens despexerit et deliquerit, anima illa adnuntiabit peccatum quod peccauit et restituet delictum caput et quintas eius adiciet super illud et reddet cui deliquit ei. si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat illi delictum ad ipsum, delictum quod redditur domino sacerdoti erit excepto ariete propitiationis per quem exorabit in illo pro eo. hic ea peccata intellegenda sunt, quorum in his rebus perpetratio est, quae pecunia restitui possunt. non enim aliter diceret quomodo restituenda sint, nisi damni pecuniarii fuissent. iubet enim restitui caput et quintas, id est totum illud quidquid est et quintam eius partem excepto [*]( 14 Num. 5, 6-8 ) [*]( 1 nam] non C 3 operiretur N non—adoperiretur om. P\'SY 5 subobscurum S 10 et] ut PlSV altere S ut S 11 operiendum om. T subiunxerit V 12 ante cum in mg. inculcat ostendens Y 15 dispexerit S xa: nXraucXrj?;} yj \'jvyra ixe £ vr(: ita coniungunt Tisch. et Lag.; sed cf. pag. 320, 12 16 adnuntiauit PSNV2 17 caput om. pI V 18 ei cui deliquit T 20 sacerdotis NV3T 21 exorauit PlS 22 in fin. om. C 23 quem N possit C possint N possent (n 8. I.) T,VI 24 sunt PVT damna V2bd 25 pecuniasui C pecuniaria V3bd 26 illum T parte S patrem N )

319
ariete, qui fuerat offerendus in sacrificium ad expiandum delictum. iubet autem illud quod restituitur sacerdotis esse, id est ipsum caput et quintam, si non est proximus ei in quem commissum est. ubi utique intellegitur tunc domino reddendum quod sit sacerdotis, si homo ipse non supersit qui damnum passus est nec proximus eius, quem puto heredem intellegi uoluisse. sed de ipso homine nihil dixit scriptura; uerum tamen cum dicit: "si non ei fuerit proximus" sub hac breuitate insinuat tunc quaeri proximum eius, si ipse non fuerit. si autem nec proximus erit, domino restituetur, ne inpunitum remaneat quod admissum est: quod tamen non cedat in sacrificium, sed sit sacerdotis. sic sane uerba scripturae distinguenda sunt: si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat ille delictum ad ipsum; locutionis est enim quod addidit: ad ipsum, aut forte "ad ipsum" dixit, quod ad ipsum pertineat, id est ipse possideat. deinde sequitur: delictum quod redditur domino sacerdoti erit; delictum autem dicit, cum redditur ea res quae per delictum ablata est.

Quaeri autem potest, quomodo in Exodo dicitur: si quis furatus fuerit uitulum aut ouem, restituere debere quinque uitulos uel quattuor oues, si occiderit aut uendiderit, si autem quod abstulerit saluum apud eum reperitur, duplum esse restituendum, cum hic restitui iubeat caput et quintam, quod longe est etiam a duplo, quanto magis a quadruplo uel quinquies tanto! nisi forte, quia hic ait: uir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, peccata ignorantiae uoluit intellegi humana peccata. fieri enim potest, ut parum adtendendo per neglegentiam traiciat homo rem alienam in rem suam: quod ideo peccatum est, quia, [*]( 20 cf. Ex. 22, 1—4 26 Num. 5, 6 ) [*]( 1 arietem N sacrificio T expiendum PlS 5 si om. N 11 amissum S ammissmn CPT 17 sacerdotis PNVT 21 quique N 22 uitulus C 23 astulerit S salbum C 25 quadrublo N 29 attendo N neglegencia C neglientiam T 30 rem pr. om. T )

320
si diligenter adtenderetur, non admitteretur. et haec uoluit capite et quinta restitui, non sicut furta multari. nam si furta et fraudes hic intellexerimus, quae non per ignorantiam neglegentiae, sed furandi et fraudandi animo committuntur et ideo dicta humana, quia in homines fiunt, ille, nisi fallor, erit exitus quaestionis huius, ut ideo qui fecit non reddat uel duplum, quia non deprehenditur uel conuincitur, sed ignorantibus a quo factum sit uel utrum factum sit ipse adnuntiat delictum suum. cum enim dixisset scriptura: uir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis et despiciens despexerit et deliquerit, id est contemnendo ista commiserit, adiunxit et ait: anima illa adnuntiabit peccatum quod peccauit et restituet delictum caput et quintas eius. forte ergo propterea tantum, quia ipse adnuntiauit et ideo non eo damno plectendus fuit, quo furem conprehensum uel conuictum plecti oporteret.

Verba quae scriptura dicit mulieri a sacerdote dicenda, quando ad suspicionem adulterii eam maritus adducit: det te dominus in maledictum et in execramentum, graecus habet ivopw.ov. quo uerbo uidetur significari "îuramentum per execrationem": uelut si quisquam dicat: sic non mihi illud et illud contingat, uel certe ita iuret: illud et illud mihi contingat, si fecero uel non fecero. ita hoc dictum est: det te dominus in maledictum et in execramentum, tam quam diceretur: ut de te iurent quae per execrationem iurabunt, sic non eis contingat aut hoc eis contingat, nisi illud fecerint.

Et offeret munus suum domino agnum anniculum sine uitio in holocaustoma et agnam anniculam [*]( 9 Num. 5, 6. 7 18 Num 5, 21 27 Num. 6, 14 ) [*]( 1 amitteretur S 2 mulctari bd 3 neglegentiam T i reprehenditur P1 FIVT2 10 quecomque C 11 dispiciens C dispexerit S 12 commiserit ista T adnuntianit CPSV 18 a suspicione PNCbd 19 te scripsi: eam libri; cf. u. 24 20 enorcion CPSXVT 24 in post et om. S 26 illudj hoc aut illud bd ąęfecerint P 28 holocaustomata SVI )

321
sine uitio unam in peccatum. hoc quidam nostri interpretes transferre noluerunt ueluti locutionem inusitatam uitantes et dixerunt "pro peccato", non "in peccatum", cum sit sensus in ea locutione, qui non fuerat perturbandus. "in peccatum" quippe dictum est, quia hoc ipsum, quod pro peccato offerebatur, peccatum uocabatur. unde illud est apud apostolum de domino Christo: eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit, deus pater scilicet deum filium pro nobis fecit peccatum, id est sacrificium pro peccato. sicut ergo agnus in holocaustoma, ut ipsum pecus esset holocaustoma, sic et agna in peccatum, ut ipsum pecus esset peccatum, id est sacrificium fieret pro peccato, sicut de ariete quod sequitur "in salutare" dicit, tamquam ipsum sit salutare, cum sit sacrificium salutaris. quod postea repetendo manifestat; nam et illud "pro peccato" dicit, quod prius dixerat "in peccatum", et hoc "sacrificium salutaris", quod prius dixerat "in salutare".

(Et) locutus est dominus ad Moysen dicens: hoc est de Leuitis. hoc alii interpretati sunt: haec est lex de Leuitis; sed quod scriptum est: hoc est de Leuitis, intellegitur dictum: hoc constituo de Leuitis.

Deinde sequitur: a quinto et uicesimo anno et supra introibunt ministrare [in] ministerium in operibus in tabernaculo testimonii; et a quinquagenario recedet ab administratione et non operabitur ultra — et ministrabit frater eius — in tabernaculo testimonii custodire custodias, opera autem non [*](7 II Cor. 5, 21 16 Num. 6, 17 18 Num. 8, 23. 24 22 Num. 8, 24—26 ) [*]( 2 locutione usitata N 4 in ea locutione] sine allocutione N lotione C 5 quia dictum est quia hoc S 8 peccatum pro nobis PSNVTbcl deum] eum PSNVT 10 holocaustomata bis SV1 ut] et PlS 11 in peccata C 12 pro om. PlSV 13 dicet C 18 et addidi 19 lebitis C 20 quodescriptmn C 22 uicensimo PIVx 28 minestrare C in <M- clusi; cf. Xicto-jpyEtv Xitto-jpytwtv cod. Alex. 24 tabernacula C \'25 recedat CPNVXT 26 tabernaculum C 27 custodia C ) [*]( XXVIII Aug. eect III pars S ) [*]( 2l )

322
operabitur. hunc sensum obscurum facit ojcipPatov, quod ita confusum est, tamquam de ipso fratre sit dictum "custodire custodias", cum dictum sit de illo, qui recedet ab operibus et remanebit illi in tabernaculo testimonii custodire custodias; opera autem non operabitur, sed operabitur frater eius, id est qui nondum peruenit ad aetatem quinquagenariam a uiginti quinque annis incipiers operari. ergo ita distinguendum est: et a quinquagenario recedet ab administratione et non operabitur ultra, et ministrabit frater eius. deinde redit ad illum quinquagenarium, de quo loquebatur, et de illo explicat cetera dicens: in tabernaculo testimonii custodire custodias, opera autem non operabitur. quod enim ait "custodire", subauditur incipiet tamquam id uno uerbo diceret "custodiet custodias". solet enim usitate etiam in latinis locutionibus infinitum uerbum poni pro finito.,