Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quod dicit: et exhorruit terra eos qui insident super eam. propter mala facta eorum, quae superius commemorauit, non ideo dictum putandum est, quod habeat terra sensum quo ista sentiat et exhorreat, sed nomine terrae homines significat, qui sunt super terram. proinde cum haec mala faciunt homines, inquinant terram, quia inquinantur [*]( 3 Leu. 18, 21 10 Deut. 6, 13 17 Leu. 11, 44; 19, 2; I Petr. 1, 16 21 Leu. 18, 25 ) [*]( 1 ducant PSVT 2 reuelare V 5 duleum CPSVT duleuin N latreuin CN latreuni PSVT 6 latinos piS interpreta C nis S 8 latreuin CX latreuui PSVT duleuin N duleum CPSVT non om. V 9 (et 12) latreuin CN latreum SPVT 12 quo PSV 15 de om. V cui SV 17 estote Tbd et om. Vbd 18 domini C 19 latria CPSNVT ea om. T 21 exhorruit bd: exhorreuit C exhor- vobit PSNVT 24 ista] ita pI r itaque S senteutia N )

295
homines qui haec imitantur; et exhorret terra, quia exhorrent homines qui nec faciunt nec imitantur.

Non furtum facietis neque mentiemini neque calumniam faciet unusquisque proximo. illud de furto positum est in decalogo. quod autem dicit: neque mentiemini neque calumniam faciet unusquisque proximo, mirum, si non eo praecepto continetur, quod ibi positum est: neque falsum testimonium dices aduersum proximum tuum, quoniam neque calumnia sine mendacio fieri potest, quod falsi testimonii generalitate concluditur. sed utrum haec aliqua conpensatione admittenda sunt, magna quaestio est: sicut de mendacio paene omnibus uidetur, quod ubi nemo laeditur, pro salute mentiendum est. utrum ergo ita et de furto? an furtum fieri non potest, ubi nullus laeditur? quin immo fieri potest, etiam quando ei cui fit consulitur, tamquam si quisquam homini uolenti se occidere gladium furetur. nam calumnia nescio utrum cuiquam ad eius utilitatem fieri possit. nisi forte quod ad maius gaudium fiebat, quo postea fruerentur, quod Ioseph de scypho calumniabatur fratribus suis, quibus etiam explorationis falsum crimen intenderat. quamquam si definitionibus ista determinare tentemus, fortasse furtum non est, nisi quando alieno occulte ablato proximus laeditur; et calumnia non est, nisi quando falsi criminis obiectione proximus laeditur; mendacium autem non possumus dicere tunc tantummodo esse, quando proximus laeditur; cum enim falsum ab sciente dicitur, procul dubio mendacium est, sine illo quisquam siue nemo laedatur. proinde magna quaestio de mendacio, utrum possit aliquando [*]( 3 Leu. 19, 11 5 cf. Ex. 20, 11 8 Ex. 20, 16 19 cf. Gen. \' 44, 4. 5; 42. 9. 14 ) [*]( 1 qui] quia pIS exhorrent (ex s. l. m. 1) P orrent S horent V1 4 faciat S proximo suo VT 5 in om. S 6 faciat S 7 proxoimo S 10 potes C 11 amittenda P 12 sint PSNVTbd 14 non om. plSV 15 nullusi S 16 quisque PSNV honiinuin PSV uolentis eo occidere S 17 gladio S 19 scipho PNVT 22 quando ex quod m. 2 P 24 menda (m fine uersus) S )

296
iustum esse mendacium, facile solueretur fortasse, si sola praecepta intueremur, non et exempla. nam quid isto praecepto absolutius: non mentiemini? sic enim dictum est quomodo: non facies tibi idolum — quod factum non potest aliquando iustum esse — et quomodo dictum est: non moechaberis — quia autem dicat aliquando moechiam iustam esse posse? — et: non furaberis — secundum definitionem illam furti iustum esse furtum numquam potest — et: non occides, quoniam cum homo iuste occiditur, lex eum occidit, non tu. numquid ita dici potest: cum homo iuste mentitur, lex mentitur? sed exempla faciunt difficillimam quaestionem. mentitae sunt obstetrices Aegyptiae et bona illis deus retribuit; mentita est Raab pro exploratoribus terrae et ideo liberata est. an ex quo dictum est in lege: non mentiemini, ex illo intellegendum est nec in tali causa licere mendacium, in quali causa legitur Raab esse mentita? sed magis credibile est. quia iniustum erat mendacium, ideo prohibitum. non quia prohibitum, ideo factum iniustum. fortassis ergo, sicut de obstetricibus diximus, non hoc in eis remuneratum, quod mentitae sunt, sed quod infantes Hebraeos liberauerunt. ut propter hanc misericordiam illud peccatum ueniale sit factum, non tamen existimetur non fuisse peccatum: sic etiam de Raab intellegendum est remuneratam in illa liberationem exploratorum, ut propter eandem liberationem uenia sit data mendacio. ubi autem uenia datur, manifestum est esse peccatum. sed illud cauendum est, ne ita quisque existimet etiam ceteris peccatis, si propter liberationes hominum fiant, ita ueniam posse concedi. multa enim mala [*]( 4 Ex. 20. 4. 13. 14. 15 12 cf. Ex. 1, 19. 20 13 cf. Ios. 2. 4; * 6, 25 (24) ) [*]( 1 facile autem T 2 et om. PSVT num S 3 absolutio 8 si S 6 moechaueris C 7 secundum enim Sbtl 8 numquam furtum S 10 numquid iuste T 13 rahab V explorantibus S 15 ex illo om. N 16 rahab V 24 liberp.tione PSV liberationem] explorationem PSV 27 exsistimet C de ceteris VT 28 faciant N uenia S )
297
intolerabilia et nimium detestanda istum consequuntur errorem.

Non nocebis proximo. si quid sit nocere et non nocere pateret hominibus, hoc generale praeceptum ad innocentiam retinendam fortasse sufficeret. omnia enim quae prohibentur committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt, quod dictum est: non nocebis proximo. nam quod sequitur: non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, aliquando euenit, ut non rapiendo quisque noceat. nam gladius insanienti rapiendus est: et si non fecerit quis ut oportuerit, magis nocuerit.

Quid est quod, cum supra dixisset: non odio habebis fratrem tuum in animo tuo; arguendo argues proximum tuum et non accipies propter ipsum peccatum, consequenter adiunxit: et non uindicatur manus tua? utrum pro eo, quod est "non punitur"? animo enim bono facis, cum disciplinam peccanti proximo inponis, ne accipias peccatum eius neglegendo. ad hoc enim pertinet quod ante posuit: non odio habebis proximum tuum in animo tuo. uideri enim potest ei qui arguitur, quod oderis eum, cum non sit in animo tuo. an "non uindicatur manus tua" hoc potius admonet, ne quaeras uindicari manum tuam nec ulciscendi libidine rapiaris? nam quid est aliud uindicari uelle nisi laetari uel consolari de alieno malo? et ideo dictum est: non irasceris filiis populi tui. sic enim recte ira definita est, quod sit ulciscendi libido. quidam uero codices habent: et non uindicabitur manus tua, id est arguendo uindicare te uelis, sed potius consulere illi quem arguis. [*]( 3 Lea. 19, 13 12 Leu. 19, 17. 18 ) [*]( 1 sequuntur bd 7 quo dictum S 10 insaniendi T ferit (in mg. alius liber etsi n fecerit) T quid S1\' quit CPN 11 ut s. I. C om. T potuerit (alium librum praebere in mg. adnot.) T 13 argue P 16 quod om. N 17 facies PSV disciplina S pcccati PV nec P accipies ps VS 21 anno S 22 nec] ne N 26 definita est] diffinitur T 27 ne] non S 28 argues N )

298

Et incisiones super animam non facietis in corpore uestro. super animam dixit "super funus mortui"; de anima quippe dolor est quae recessit. ad hunc autem dolorem pertinet luctus, in quo luctu nonnullae gentes habent consuetudinem secare corpora sua. hoc fieri deus prohibet.

Ita ut fornicentur in principes de populo suo. non de populo suo principes, sed de populo suo fornicentur. eos quippe principes uult hic intellegi, qui pro diis colebantur; sicut apostolus dicit: secundum principem potestatis aeris, et in euangelio dominus: nunc princeps mundi huius missus est foras, et: ecce ueniet princeps mundi et in me nihil inueniet.

Homo homo quicumque adulterauerit uxorem uiri aut quicumque adulterauerit uxorem proximi sui, morte moriantur. pluraliter dixit "morte moriantur", hoc est qui adulterauit et quae adulterata est. hic aliquid distare uoluit inter quemlibet uirum et proximum, quamuis multis locis proximum pro omni homine ponat. sed quae est ista locutio, ut, cum iam dixisset de uiro, hoc idem repetierit de proximo, cum sit consequens, ut multo magis ab uxore proximi abstinendum sit, si ab uxore cuiuslibet uiri abstinendum est? nam si prius de proximo dixisset, ne putaretur uxorem licere adulterare non proximi, addendum fuit de quolibet uiro; nunc uero, si quod minus est non licet, quanto minus licet quod maius malum est! nam si non licet adulterare uxorem cuiuslibet uiri, quanto magis proximi! an forte ista repetitio tamquam exponit quid prius dictum sit, ut ideo [*]( 1 Leu. 19, 28 6 Leu. 20. 5 9 Ephes. 2, 2 10 Ioh. 12. 31 11 Ioh. 14, 30 13 Leu. 20. 10 ) [*]( 3 quae recessit bis pos. S adhuc pIS V 4 ad dolorem plSV 6 tuats axnopveuetv aittiu; Lag. 8 dis SN 10 aeris] eius C 11 huius mundi PSbd uenit PSVbd 13 alt. homo om. S alterum «vapt»- 1\'(J; om. Tisch. 14 ubi-uxorem Úl mg. m..«? add. C adulterauerit] aut ulterabit C sui haud dubie includendum est 15 pluraliter-moriantur om. V 16 adulterauerit PSNTT 18 homini S ponit PV 19 ita PlS idem] id est S 23 fuisset bd om. S )

299
intellegat homo quantum malum sit adulterare uxorem uiri, quia, si hoc fecerit, uxorem proximi adulterat? proximus est enim omnis homo homini.

Et mulier quae accesserit ad omne pecus ascendi ab eo, interficietis mulierem et pecus. morte . moriantur; rei sunt. quaeritur quomodo sit reum pecus, cum sit inrationale nec ullo modo legis capax. an quemadmodum transferuntur uerba modo locutionis, quae graece appellatur fmocfopa, ab animali ad inanimale — sicut dicitur inprobus uentus uel iratum mare — ita et hic translatum est a rationali ad inrationale? nam pecora inde credendum est iussa interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant facti memoriam.

Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo aut ex matre sua et uiderit turpitudinem eius (et ipsa uiderit turpitudinem eius>, inproperium est; exterminabuntur in conspectu generis sui; turpitudinem sororis suae reuelauit, peccatum accipient. quid ait hoc loco "uiderit" nisi concumbendo cognouerit? sicut in lege dicitur: cognouit uxorem suam pro eo, quod est mixtus est ei. et quid ait: peccatum [suum] accipient, cum de poena eorum loqueretur, nisi quia et ipsam poenam peccati peccatum uoluit appellari?

Quicumque dormierit cum cognata sua, turpitudinem cognationis suae reuelauit: sine filiis morientur. quaeritur quousque sit intellegenda ista cognatio, [*]( 4 Leu. 20, 16 14 Leu. 20, 17 20 Gen. 4, 1. 17. 25 24 Leu. 20, 20 ) [*](2 quia] qufi N si om. S H hominil hominis plSV 4 aeees- serat CPl 5 ascendendi PC ascendere Tl 6 moiiatur S pecus in mg. m. 2 add. r 9 metafora CPT metaphora SV methafora N animalia ad C 16 et—eius addidi ex Locut. de Leuit. XXXXVII 18 reuelabit SN peccatum suum bd 19 in hoc PSVTbd concumuendo C concupiendo S 21 prius est om. S peccatum suum liirri: suum cwn in uersu 18 ab omnibus cod. absit inclusi 23 appellare PVbd 25 reuelabit PSX )

300
cum ex longo gradu liceat utique accipere uxorem semperque licuerit. sed intellegendum est ex his gradibus quos prohibuit non licere et secundum ipsos dictum: quicumque dormierit cum cognatu sua: ubi et aliqua non commemorata intellegenda dimisit, sicut sororem de utroque parente, sicut uxorem fratris matris, id est auunculi. nam de uxore patrui primum prohibuit, quamuis haec non cognatio, sed affinitas perhibetur. sed quid est "sine filiis morientur". cum filii ex huius modi coniunctionibus et ante nati sint et hodieque nascantur? an hoc intellegendum est lege dei constitutum, ut quicumque ex eis nati fuerint. non deputentur filii, id est nullo parentibus iure uiui succedant?

Et non execrabiles facietis animas <uestras> et in pecoribus et in uolucribus et in omnibus serpentibus terrae quae ego segregaui uobis in inmunditiam. uidetur hic significare non haec natura esse inmunda, sed aliquo sacramenti signo, quandoquidem dicit: quae ego segregaui uobis in inmunditiam, tamquam inmunda eis non essent, si eis segregata non essent.

Et uir aut mulier si forte fuerit illi uentriloquus aut incantator, morte moriantur ambo. lapidibus lapidabitis eos; rei sunt. utrum uir et mulier an uir et uentriloquus aut mulier et uentriloquus siue incantator? sed hoc magis. et qui habet et quem habet.

Mulierem fornicariam et profanam non accipient et mulierem eiectam a uiro suo, quoniam sanctus est domino deo suo. superius "non accipient" dixerat, nunc autem "quoniam sanctus est", non quoniam [*]( 13 Lcu. 20, 25 20 Leu. 20. 27 25 Leu. 21, 7 ) [*]( 4 aliquas bd commeinorat N commemoratas bd intellegendas bd 5 paientes S 8 quid om. PlS 9 sint ex sunt PSV et T 11 ne putentur S 12 uiui om. SNVTbd succedunt C 13 facientis PlS uestras addidi 15 ogo S segregraui P 16 esse om. 8 immunda esse bd sacramentis P 17 quando S 20 uentrilocus S 21 incantatur S 22 an] ajt (sup. i superscr. Vi T 23 uentrilocus S autj an uir aut T incantatur S )

301
sancti sunt. de pluribus qui uno sunt tempore sacerdotibus loquebatur et de unoquoque eorum dixit: quoniam sanctus est, locutione qua solet uti scriptura. nam unum illum summum postea commemorat. qui intrabat ad sancta sanctorum. nam et pluraliter conclusit dicens: et sanctificabis eum: dona domini dei uestri iste offert; sanctus est, quoniam sanctus ego dominus qui sanctifico eos. quantum autem pertinet ad dona, quoniam dixit: dona domini dei uestri ipse offert, non solum summus ille offerebat, sed etiam secundi sacerdotes. ac per hoc quod ait: mulierem fornicariam et profanam et eiectam a uiro suo non accipient, hoc et secundi sacerdotes prohibiti sunt; nam de summo postea dicit, qui etiam nonnisi uirginem accipere iussus est.

Et sacerdos magnus a fratribus suis: id est qui inter fratres suos magnus est, ille scilicet unus magnus sacerdos. cui fusum est super caput ex oleo christo: ipsum oleum appellat scriptura christum.

Et consummatus manus induere uestimenta: illa utique, quae in ueste sacerdotali operosissime describuntur.