Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quid est quod cum praeciperet quomodo intrare deberet sacerdos summus in sanctum, quod est intra uelum, ait inter cetera: et exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum [et] de omnibus peccatis eorum? quomodo ergo pro sanctis. si ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum de omnibus peccatis eorum? an quia non ait "pro inmunditiis" filiorum Israhel sed "ab inmunditiis", hoc intellegendum est "exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum [*]( 3 Leu. 13. 49 10 Leu. 15. 11 20 Leu. 16. 16 ) [*]( 1 aceinnodata S 3 quaestio LI in cod. V dcsideratur; in cod. T in-factum expuncta sunt et in mg. adnotatur: alius liber et qugcflque tetigerit qui (aliquot uocnb. praesecta sunt) quod est ei pelliceo (iceo e.rp. et e s. I.) factQ 4 pellicio CSN pellitio P 5 sceuos CPSNT 7 (et 8) angion CPSNT 8 dicitur Szbd itur sed angion add. m. 2 S angion om. T licorem P 10 quocumque N 12 lauit) lauauit n lauabit T labit P 13 uespera S 15 lauabit CSPNVT sed cf. uers. 12 16 quem J cum PST 19 belum N 20 ait] ut N exorauit PST 21 iniustiis C et, quod CPSVTbdpraebent, inclusi 26 exorauit P\'S )

283
Israhel?" id est pro eis qui sancti sunt ab inmunditiis filiorum Israhel non consentientes inmunditiis eorum: non quia pro ipsis tantum exorandum erat, sed quia etiam pro ipsis, ne quisquam putaret ita fuisse sanctos, ut nihil esset unde pro eis exoraretur, quamuis essent ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum alieni. de omnibus peccatis eorum, id est: quae iniustitiae ueniebant de omnibus peccatis eorum.

Potest et iste esse sensus " exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel", id est, ut hoc pro illis exorari intellegatur, ut ab inmunditiis filiorum Israhel tuti essent. sed exorabit non potest accipi nisi quod alio uerbo dicitur "propitiabit". unde et propitiatorium uocatur, quod alii exoratorium interpretati sunt; graece autem dicitur ἱλαστήριον. et quod hoc loco latinus ait: exorabit pro sanctis, graecus habet ἐξιλάσεται, quod non intellegitur nisi pro peccatis. unde scriptum est in psalmo: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis. hic ergo aptior sensus est. ut intellegatur sacerdos etiam pro his propitiare deum, qui sancti sunt ab inmunditiis filiorum Israhel, et quia, licet ita sancti sint, ut inmunditiis filiorum Israhel et iniustitiis non consentiant, habent tamen aliquid propter quod eis necessaria sit propitiatio dei.

Sane in quodam graeco inuenimus: et exorabit sanctum. non pro sanctis, et illud quidem sanctum genere neutro, id est τὸ ἅγιον. nam posset intellegi "exorabit sanctum deum", et nulla esset quaestio; quomodo autem possit intellegi: exorabit hoc sanctum, difficile est dicere, nisi forte illud [*]( 17 Ps. 102, 3 ) [*]( 4 noc CPSVIT nihil (hil add. m 2, P 9 (et 12. 15) exorauit PlSN 11 intellegat S 13 propitiaait PSX 14 ilasterion CPXVT eras. S 16 exilas C exilasete PVT exilaseto N eras. S 17 fuit S sit V 18 in omnibus V hiel siue CNV sic T 21 sunt PN iniustiis C iustitiis SP1 22 tamen om. V 24 exorauit PXS to ay.ov cod. Graeci 26 TOATIOX C to agion PSNVT exorauit P.iiST1 27 posset SN 28 exorauit PSNVI )

284
sanctum quidquid est quod deus est, quia et spiritus sanctus, qui utique deus est. neutro genere graece dicitur τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον. et forte hoc est — si tamen ille codex uerior est, qui emendatior uidebatur — ἐξιλάσεται τὸ ἅγιον, hoc est τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, quod latine genere neutro dici non potest. quamuis et in tribus aliis codicibus, uno graeco et duobus latinis, non inuenerimus nisi quod supra diximus: exorabit pro sanctis. quod potest et sic accipi, ut non pro sanctis hominibus, sed pro his quae sancta sunt intellegatur. id est tabernaculo ipso et quaecumque in eis essent sanctificata domino: ut hoc sit exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel: propitiabit deum pro his quae sanctificata sunt domino ab inmunditiis filiorum Israhel, quia in medio eorum erat tabernaculum. sic enim sequitur. nam cum dixisset: exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum de omnibus peccatis eorum, continuo subiecit: et ita faciet tabernaculo testimonii quod creatum est in eis in medio inmunditiae eorum, ut ad hoc necessaria uideatur illa propitiatio pro sanctis, id est pro tabernaculo et omnibus quae in eo sancta dicuntur. nam et paulo post hoc dicit de altari. quod aspersione sanguinis mundaret illud sacerdos et sanctificaret ab inmunditiis filiorum Israhel.

Et perficiet exorans sanctum. utrum perficiet sanctum? an exorans sanctum secundum id quod supra diximus? nam et hic neutro genere graece dictum est τὸ ἅγιον. utrum ergo exorans dominum perficiet sanctum, id est [*](15 Leu. 16. 16 24 Leu. 16, 20 ) [*](2 qui om. S tojmeu lmitoapion CPSNVT 4 quia CPN exilasete to agion CPSNVT 5 topneu niatoagion CPSNVT 7 inuenimus PNV exorauit PSvł.N 8 ut om. PSN non om. N 9 et pro S is V1 iis bd 10 taberna S ipse S 11 ut] et S t>Iorauit PiN 12 dominus PSTi dominum VT2 iis Tbd 15 exorauit NP1 ab iumunditiis om. PXSV 16 ab om. T 19 hue PSVT 20 propitio C 25 ansanetuin om. SV 26 generi N to apion CPSVT 0 agion N 7 «leuin N perfecte] perficiet N )

285
perfecte sanctificat quod sanctificat? an perficiet. quod ait. exorans sanctum, id est illud sanctum quod est τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον?

De duobus hircis. uno immolando et alio in desertum dimittendo, quem ἀποπομπαῖον uocant, solet esse disceptatio, et a quibusdam ille immolandus in bono accipitur, ille autem dimittendus in malo. non tamen iste sensus ideo confirmandus est, quia homo, in cuius manu in heremum hircus dimittitur, cum redierit, lauare iussus est uestimenta sua et corpus suum aqua et sic ingredi in castra — tamquam et hoc sit indicium cur in malo sit ille hircus accipiendus, a cuius contagione homo abluendus est; sic enim dicit abluendum et qui alterius hirci <uitulique> acceperit carnes <et> extra castra combusserit — quia ita de illo et de uitulo fieri iubet, de quorum immolatorum sanguine fit aspersio, et sunt pro peccatis. ac per hoc non neglegenter istorum duorum hircorum distinctio in allegorica significatione tractanda est. item cum constituisset diem decimum septimi mensis sabbato sabbatorum, quo fieret supra dicta purgatio a sacerdote illo uno qui patri succedit, loquens de eodem sacerdote ait: exorabit sanctum sancti. quod iam nescio utrum aliter accipiendum sit quam" exorabit in sancto sancti" quodam genere locutionis; in illo scilicet sancto, quo solus ipse summus sacerdos intrabat. quod est intra uelum, ubi arca erat testimonii et altare incensi. non enim eundem locum tamquam deum exorabit, sed quia ibi exorabit deum, ita positum est: exorabit sanctum sancti. nam et hoc genere neutro in graeco [*]( 5 cf. Leu. 16, 8. 10. 19—22 8 cf. Leu. 1(5, 26 12 cf. Leu. 10 27. 28 15 cf. Leu. 9, 8—12 17 cf. Leu. 16. 29-32 20 Leu. 16. 33 ) [*]( 2 to]\'ueumatoagion CFNVT to pneu ato asrion 8 4 alium P deserto PVT 5 apoponpeuui C apopoinpeum PSNVT 10 aqua om. N 13 uitulique scripsi cum bd: qui in luco CPSNV1 T quo in loco 1\'2 et addidi cum bd: om. codd. 14 quia ita] qui ait S qui aut VT quod ita N et] ut N 17 distinatio S 18 septimo PlSNV 19 quod BPi P 22 in scm CPSVI T H\'in N 26 ita] ibi T 27 ex genere S )

286
positum est: τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον. an forte spiritum sanctum sancti dei hoc est τὸ ἅγιον πνεῦμα τοῦ ἁγίου θεοῦ? an potius "exorabit" dictum est "exorando purgabit" ? nam sic uerba contexit: et exorabit sanctum sancti et tabernaculum testimonii et altare exorabit et pro sacerdotibus et pro omni synagoga exorabit. quomodo ergo exorabit tabernaculum et altare nisi, ut dictum est, intellegamus "exorando purgabit" ?

Illud quod dicit: quicumque occiderit uitulum aut ouem aut capram in castris et quicumque occiderit extra castra et ad ostium tabernaculi testimonii non adtulerit. et in hoc constituit peccatum et comminatur facienti, non de his dicit quae occiduntur ad usum uescendi uel si quid aliud. sed de sacrificiis. prohibuit enim priuata sacrificia, ne sibi quisque quodam modo sacerdos esse audeat, sed illuc adferat, ubi per sacerdotem offerantur deo. ita enim nec uanis sacrificabunt; nam et hoc in ea consuetudine cauendum praemonuit. cum ergo non liceret offerri sacrificia nisi in tabernaculo, cui templum postea successit — unde et rex Israhel Hieroboam uaccas facere ausus est, quibus populus sacrificaret, ne huius legis necessitate seducerentur ab eo qui sub regno eius erant, dum pergunt Hierusalem, ut in templo dei offerrent sacrificia sua, in quo facto a domino condemnatus est — merito quaeritur quomodo licite sacrificauerit Helias extra templum dei, quando et ignem de caelo impetrauit et prophetas daemoniorum conuicit. quod mihi non uidetur alia ratione defendi quam illa, qua defenditur et Abrahae factum, quod filium deo iussus uoluit [*](9 Leu. 17, 3. 4 20 cf. III Reg\'. 12, 28-30 25 cf. III Reg. 18, 36-39 28 cf. Gen. 22, 3-10 ) [*]( 1 est om. N to agiun tu agiu CPTV to agiun to agiu N to agion tu agion S scm Bpm NT 2 sancti] scm N to agion pneumatuagiu theu CSNV to agion pneumatiu tu agin P to agion pneumatiji tu agiu T 3 exorauit NPl purgauit PlSN 6 ergo om. P 12 hoe om. S 13 cominatur ex comitantur P 15 quisque om. N 20 ieroboam PVTNbd 22 pergerent PSV-bd iemsalem NTbd )

287
immolare. cum enim iubet ille qui legem constituit aliquid fieri quod in lege prohibuit, iussio ipsa pro lege habetur, quoniam auctoris est legis. non enim deesse possent miracula alia praeter sacrificium, quibus superarentur et conuincerentur prophetae lucorum; sed spiritus dei, qui fuerat in Helia quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potest, quia dator est legis.

Quid est quod prohibens edendum sanguinem dicit: anima omnis carnis sanguis eius est? quem totum locum sic explicat: et homo homo filiorum Israhel aut de proselytis qui adpositi sunt in uobis quicumque ederit omnem sanguinem, et statuam faciem meam super animam quae manducat sanguinem et perdam illam de populo suo. anima enim omnis carnis sanguis eius est. et ego dedi illum uobis exorare pro animabus uestris: sanguis enim eius pro anima exorabit. propterea dixi filiis Israhel: omnis anima ex uobis non edet sanguinem, et proselytus qui adpositus est in uobis non edet sanguinem. numquidnam si animam pecoris sanguinem dicimus. etiam anima hominis sanguis putanda est? absit. quomodo ergo non ait: anima omnis carnis pecoris sanguis eius est, sed: anima, inquit, omnis carnis sanguis eius est? in omni utique carne etiam hominis caro deputatur. an quia uitale aliquid est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne uiuitur, qui in omnibus uenis per corporis cuncta diffunditur, ipsam uitam corporis uocauit animam, non uitam quae migrat ex corpore, sed quae morte finitur? qua locutione dicimus istam uitam temporalem esse, non aeternam, mortalem, non inmortalem, [*](9 Leu. 17. 10-12 ) [*](3 auctores P1 auctorem S auetor VTbd est om. S 4 sepnrareiitur V 9 est eius N 10 et om. PXSNV et T hoiuo alterum om. PSV t-jep. T 11 quia T 15 IIIo£}. T illud CPSNVbd post uubis haud dubie addendum: ad altare; cf. p. 288. 12 exorari PSVNT 17 dixit piS 19 edit C 21 sanguinis T nun om. S na Pa 090 anima PV 26 omnis p.SI omnes V uenas V cunctas V ipsam uitam om. N )

288
cum sit inmortalis animae natura, quae ablata est ab angelis in sinu Abrahae, et cui dicitur: hodie mecum eris in paradiso, et quae in tormentis ardebat inferni. secundum istam ergo significationem, qua perhibetur anima etiam haec temporalis uita, dixit apostolus Paulus: non enim facio animam meam pretiosam mihi. ubi se ostendere uoluit et mori paratum pro euangelio. nam secundum significationem, qua anima dicitur illa quae migrat ex corpore, magis eam pretiosam faciebat, cui tantum meritum conquirebat. sunt et aliae huius modi locutiones. uita itaque ista temporalis maxime sanguine continetur in corpore. sed quid est quod ait: dedi uobis eum ad altare dei, exoret pro anima uestra? tamquam anima pro anima exoret. numquid sanguis pro sanguine, quasi de nostro sanguine solliciti simus, cum pro anima nostra uolumus exorari? absurdum est hoc.

Sed multo est absurdius, ut sanguis pecoris exoret pro anima hominis; quae mori non potest, cum manifeste scriptura testetur in epistula ad Hebraeos illum sanguinem uictimarum nihil profuisse ad exorandum deum pro peccatis hominum, sed significasse aliquid quod prodesset. inpossibile est enim. inquit. sanguinem hircorum et taurorum auferre peccata. restat itaque, ut, quoniam pro anima nostra exorat mediator ille. qui omnibus illis sacrificiis quae pro peccatis offerebantur praefigurabatur, illud appelletur anima quod significat animam.

Solet autem res quae significat eius rei nomine quam significat nuncupari; sicut scriptum est: septem spicae septem anni sunt; non enim dixit: septem annos significant, et: [*]( 1 cf. Luc. 16. 22 2 Luc. 23, 43 3 cf. Luc. 16. 23 o Act. 20, 24 11 Ltui. 17. 11 20 Hebr. 10, 4 27 Gen. 41. 26 ) [*](2 sinfl T 3 infcniis PSV ergo istain T 5 Paulus ow. N 6 pretiosiorem quani me bd et mori] emori K 10 temporales V 12 exoretj ut exoret (ut tn ras.) T, V2 exorare d 13 exoraret T 14 sumus PSV 15 morare S 16 pecorisj corporis T 17 manifesta CPSNV 18 tcstatur S 22 ut om. N 23 quaej qui CPSVT 25 animam-sigaificat in ing. m. 2 appos. P 28 significat PlS )

289
septem boues septem anni sunt et multa huius modi. hinc est quod dictum est: petra erat Christus; non enim dixit: petra significabat Christum, sed tamquam hoc esset, quod utique per substantiam non hoc erat, sed per significationem. sic et sanguis, quoniam propter uitalem quandam corpulentiam animam significat, in sacramentis anima dictus est. uerum si quisquam putat animam pecoris esse sanguinem, non est in ista quaestione laborandum: tantum ne anima hominis, quae carnem humanam uiuificat et est rationalis, sanguis putetur ualde cauendum est et hic error modis omnibus refutandus. quaerendae etiam locutiones, quibus per id quod continet significetur id quod continetur, ut, quoniam anima sanguine tenetur in corpore — nam si fuerit effusus abscedit — per ipsum aptius significata sit anima et eius nomen sanguis acceperit. sicut ecclesia dicitur locus, quo ecclesia congregatur; nam ecclesia homines sunt, de quibus dicitur: ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam. hoc tamen uocari etiam ipsam domum orationum idem apostolus testis est, ubi ait: numquid domus non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam dei contemnitis? et hoc cotidianus loquendi usus obtinuit, ut in ecclesiam prodire aut ad ecclesiam confugere non dicatur, nisi qui ad locum ipsum parietesque prodierit uel confugerit, quibus ecclesiae congregatio continetur. scriptum est etiam: et effundens sanguinem qui fraudat mercedem mercenarii. mercedem sanguinem dixit, quoniam ea sustentatur uita, quae nomine sanguinis appellatur.

Sed cum dominus dicat: nisi manducaueritis carnem meam et biberitis meum sanguinem, non habebitis in [*]( 2 I Cor. 10, 4 17 Ephes. 5, 27 19 I Cur. 11, 22 24 Eccli. 31 (34), 27 28 Ioh. 6, 53 ) [*]( 2 alt. est eras. S 3 significat PlSVbd 4 bQç V 5 quamdam S 11 quibus om. CPNVT per id] pro eo T 12 continetur C significetur-ut om. C significetur bd: om. codd. 19 doinos NVbd 21 inj ad (s. I. m. 2) V ab T ecclesia T 22 quid plSI quod V 26 eaj mea 81 in ea VT 29 sanguinem meum NV habetis ST uitam in uobis T ) [*]( XXVIII Aug. sect. III pars S ) [*]( 19 )

290
uobis uitam, quid sibi uult quod a sanguine sacrificiorum, quae pro peccatis offerebantur, tanto opere populus prohibetur, si illis sacrificiis unum hoc sacrificium significabatur, in quo uera fit remissio peccatorum? a cuius tamen sacrificii sanguine in alimentum sumendo non solum nemo prohibetur, sed ad bibendum potius omnes exhortantur, qui uolunt habere uitam. quaerendum igitur quid significet, quod homo prohibetur in lege sanguinem manducare eumque deo fundere iubetur. nam de animae natura, cur per sanguinem significata sit, quantum in praesentia satis uisum est, diximus.

Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non reuelabis; turpitudo enim eorum. prohibet cum matre concumbere; ibi est enim turpitudo patris et matris. nam postea prohibet et nouercae, ubi dicit: turpitudinem uxoris patris tui non reuelabis; turpitudo enim patris tui est. ubi exposuit quomodo in matre utriusque sit turpitudo, id est patris et matris; in nouerca enim tantum patris.

Turpitudinem sororis tuae ex patre tuo aut ex matre tua quae domi est nata uel quae foris nata est non reuelabis turpitudinem earum. "quae domi nata est", intellegitur ex patre; "quae foris nata est", intellegitur ex matre. si forte de priore uiro eam mater susceperat et cum illa in domum uenerat, quando patri eius nupsit, quem monet scriptura ne reuelet turpitudinem sororis suae. hic uidetur non prohibuisse et quasi praetermisisse concubitum cum sorore de utroque parente nata; non enim dicit: turpitudinem non reuelabis sororis tuae ex patre et ex matre, sed: ex patre aut ex matre. uerum [*](11 Leu. 18, 7. 8 19 Leu. 18, 9 ) [*](1 a (s. I. m. 1) PS. (s. I. m. 2) V 2 tantopere PSNVTbd 3 sacri- ficium om. T 4 sanguinS C 5 adJ ut G 8 iuhctur) uidetur S 9 sanguine C 12 reuelauis C turpitudo enimI turpitudinem PSNVXT eorum est J\'2b(l 17 sit om. PSVT post turpitudo s. I. m. 2 £ V 22 patre-ex om. S 24 illS C 28 reuelabit pIS suae S 29 et om. N ex prim. om. bd_ )

291
quis non uideat etiam illud esse prohibitum multo maxime? si enim non licet sororis turpitudinem reuelare ex quolibet parente natae, quanto magis ex utroque! quid est autem quod interposita prohibitione concubitus etiam cum suis neptibus siue de filio siue de filia sequitur et dicit: turpitudinem filiae uxoris patris tui non reuelabis? si enim huc usque dixisset, intellegeremus etiam cum filia nouercae prohibitum fuisse concubitum, quam ex priore uiro nouerca peperisset nec huius qui prohibetur soror esset uel ex patre uel ex matre; cum uero addidit: ex eodem patre soror tua est, non reuelabis turpitudinem eius, manifestat de sorore factam esse istam prohibitionem, cum fuerit ex patre et ex nouerca, de qua iam superius dixerat. an ideo iterum hoc apertius uoluit prohibere, quia superius subobscurum fuit? saepe enim hoc facit scriptura.

Turpitudinem fratris patris tui non reuelabis et ad uxorem eius non introibis. exposuit quid dixerit "turpitudinem fratris patris tui", id est patrui tui, "non reuelabis"; hoc est enim "ad uxorem eius non introibis". in uxore quippe patrui uoluit intellegi turpitudinem patrui, sicut in uxore patris turpitudinem patris.

Turpitudinem uxoris fratris tui non reuelabis; turpitudo fratris tui est. quaeritur. utrum hoc uiuo fratre an mortuo sit prohibitum, et non parua quaestio est. si enim dixerimus de uiui fatris uxore locutam scripturam uno generali praecepto, quo prohibetur homo ad uxorem accedere alienam, etiam hoc utique continetur. quid est ergo quod tam diligenter has personas, quas appellat domesticas, propriis prohibitionibus distinguit a ceteris? non enim et [*](5 Leu. 18. 11 10 Lcu. 18, 11 16 Leu. 18, 14 22 Leu. 18, 16 25 cf. Ex. 20. 17 ) [*]( 1 prihibitum S 6 hoc CPSN 7 filiam PS 9 huius ) iiijiflS (s. I. m. 2 illius) V 10 uel ex om. V matrc om. V uoro S patre om. S 16 tui patris T 19 eius om. T 20 pntrui tui SpIVI 25 diximus S uxorS CPIS 27 est om. S orgo S ) [*](19* )

292
quod prohibet de uxore patris, hoc est de nouerca, uiuo patre accipiendum est et non potius mortuo. nam uiuo patre quis non uideat multo maxime prohibitum, si cuiuslibet hominis uxor aliena prohibita est maculari adulterio? de his ergo personis uidetur loqui, quae possent non habentes uiros in matrimonium conuenire, nisi lege prohiberentur, sicut fertur esse consuetudo Persarum. sed rursus, si fratre mortuo intellexerimus prohibitum esse ducere fratris uxorem, occurrit illud, quod excitandi seminis causa, si ille sine filiis defunctus esset, iubet scriptura esse faciendum. ac per hoc conlata ista prohibitione cum illa iussione, ne inuicem aduersentur, intellegenda est exceptio, id est non licere cuiquam defuncti fratris ducere uxorem, si defunctus posteros dereliquit; aut etiam illud esse prohibitum, ne liceret ducere fratris uxorem etiam quae a fratre uiuo per repudium recessisset. tunc enim, sicut dominus dicit, ad duritiam Iudaeorum Moyses permiserat dare libellum repudii et per hanc dimissionem potuit putari quod licite quisquam sibi uxorem copularet fratris. ubi adulterium non timeret, quoniam repudio discessisset.

Turpitudinem mulieris et filiae eius non reuelabis: id est, ne putet quisquam licere sibi ducere filiam uxoris suae. simul enim mulieris et filiae eius non licet reuelare turpitudinem [eius], id est ambabus misceri et matri et filiae.

Filiam filii eius et filiam filiae eius non accipies. etiam neptem uxoris de filio uel de filia duci prohibuit. uxorem super sororem eius non accipies in zelum. hic non prohibuit superducere, quod licebat antiquis propter abundantiam propagationis. sed sororem sorori [*]( 9 cf. Dent. 25, 5 16 cf. Matth. 19, 8 20 Leu. 18, 17 25 Leu. 18, 17. 18 ) [*]( 2 accipiendum esset 5T1 4 alieana 5 personis ergo PVT 6 conuinere S 13 defuctus T 18 uxorem om. N 22 eius s. I. m. 2 V 23 rebelare C eius, quod CPSNVITl praebent, inclusi 24 matris X 25 Filiam filif S 26 neptam SF1 )

293
noluit superduci. quod uidetur fecisse Iacob, siue quia nondum fuerat lege prohibitum siue quia subpositae alterius fraude deceptus est et illa magis de placito ueniebat quam posterius accepit; sed iniustum erat priorem dimitti, nc faceret eam moechari. hoc autem quod ait "in zelum", utrum ideo positum est, ne sit zelus inter sorores, qui inter illas quae sorores non essent contemnendus fuit? an ideo potius, ne propter hoc fiat, id est, ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur?

Et ad mulierem in segregatione inmunditiae eius non accedes reuelare turpitudinem eius: id est ad menstruatam mulierem non accedes: segregabatur enim secundum legem propter inmunditiam. hoc cum superius satis sufficienter prohibuisset, quid sibi uult, quod etiam hic hoc isdem praeceptis uoluit adiungere? an forte in superioribus quoniam dictum est, ne figurate accipiendum putaretur, etiam hic positum est, ubi talia prohibita sunt, quae etiam tempore noui testamenti remota umbrarum ueterum obseruatione sine dubio custodienda sunt? quod uidetur etiam per prophetam Ezechielem significasse, qui inter illa peccata, quae non figuratae sed manifestae iniquitatis sunt, etiam hoc commemorat, ad mulierem menstruatam si quis accedat, et inter iustitiae merita, si non accedat. qua in re non natura damnatur, sed concipiendae proli noxium perhibetur.

Et ad uxorem proximi tui non dabis concubitum seminis tui inquinari ad eam. ecce ubi rursus prohibet adulterium, quod cum aliena uxore committitur, quod etiam in decalogo prohibetur. unde adparet illa [*]( 1 cf. Gen. 30, 22-28 10 Leu. 18, 19 13 cf. Leu. 15, 19-27 20 cf. Ezech. 18, 6; 22, 10 25 Leu. 18, 20 28 cf. Ex. 20. 17 ) [*]( 3 etJ at T 6 zelum CPSVN que PlSV quod PąNT 7 contemnendus scripsi cum bd: contemnendum CPNVT condemnendum S 10 segregationem CN 15 eisdem YiTbd forte ne PSNV 16 quoniam] quando T quod V2 quod iam bd ne om. T exp. V 21 figurate PSV manifeste PSV 24 prohibetur N 25 tui] tibi CT )

294
ita prohibita, ut etiam mortuis uiris suis non ducantur uxores, quarum prohibet turpitudinem reuelari.

Et a semine tuo non dabis seruire principi. hic non uideo quid intellegatur nisi principi qui pro deo colitur. non enim ait SooXsostv, sed Xatpeikiv in graeco, quod latinus non solet interpretari, nisi ut dicat seruire; plurimum autem distat. nam seruire hominibus sicut serui seruiunt, quod non est Xaxp=\'kiv sed SooXeustv, scriptura non prohibet; seruire autem secundum id quod est Xatpisusiv non iubetur hominibus nisi uni uero deo, sicut scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. non solum autem hoc uerbo, quod ait Xatpeueiv, satis significat quem principem dicat, id est cui cultus tamquam deo exhibetur, uerum etiam eo quod adiungit: et non profanabis nomen sanctum, siue dei, de cuius populo datur illo modo seruire principi, siue nomen sanctum ipsius populi Israhel. propter quod dicitur: sancti estis, quoniam et ego sanctus sum. oportunissime etiam hic adiungit: ego dominus, hoc utique admonens, quia illi soli debetur Xatpsia, id est ea seruitus, qua seruitur deo.