Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Dixit autem dominus ad Moysen: ecce ego pluam uobis panes de caelo; et exiet populus et colliget unius diei in diem, ut temtem illos s ambulabunt in lege mea an non. temtatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probatio, ut deus nouerit, sed ut ipsos ipsis hominibus ostendat, quo humiliores fiant ad petendum adiutorium et agnoscendam dei gratiam.
Moyses et Aaron dicunt ad populum inter cetera: propter quod exaudiuit dominus murmurationem uestram quam uos murmuratis aduersum nos. nos autem quid sumus? non enim aduersum nos murmur uestrum est sed aduersum deum. non ex hoc tantum se ualere uoluerunt quantum deus — dixerunt enim: quid sumus nos? — ut illi aduersum illum se scirent murmurasse, qui istos miserat et qui per istos operabatur. nec talis est illa sententia, ubi Petrus dicit Ananiae: ausus es mentiri spiritui sancto? non hominibus mentitus es, sed deo. non enim ait: ,.ausus es mentiri mihi? non mihi mentitus es, sed deo": quod si dixisset, simile fuisset. neque ita dixit: ausus es mentiri spiritui sancto? non spiritui sancto mentitus es, sed deo"; ita enim loquens negaret deum esse spiritum sanctum. nunc uero cum dixisset: ausus es mentiri spiritui [*](5 Ex. 16, 4 13 Ex. 16, 8 20 Act. 5, 3. 4 ) [*]( 1 duminus lignum V6 3 natura om. PSVT ligno SYT 5 au- tom om. b 6 exibit X S ambulent b legC mefi C 10 ipsos] ipso V ipse b quod PlT 12 in terj-a cetera T 14 qua C murmorastis C murmurastis T l.r> aduersus N 16 est om. K aduersus bd dominum b ex hoc] enim b 18 aduersus PaNYTbd scire P1 19 illa est d 20 annaniae CPSN cur ausus b es» S 21 mentitus es om. S deo. Quod simile fuisset si dixisset: non spiritui sancto mentitus es (ftera. 241 sqq. b 22 non-ueo add. m. 2 scriptura scottica P mihi post mentiri om. S mihi non ment. C )
Deus mandat per Moysen populo: ad uesperam edetis carnes et mane replebimini panibus. ecce non pro omni alimento panes nominantur. nam isto nomine et carnes complecterentur, quia et ipsa alimenta sunt; nec tamen panes eos modo dicit, qui fiunt ex frumentis — ipsos enim proprie panes appellare consueuimus — manna autem panum nomine appellat. non autem uacat quod dicit ad uesperam carnes et mane panes se daturum. tale quippe aliquid etiam in Helia significatum est, cum ei alimenta coruus adferret. an forte carnibus ad uesperam et mane panibus ille significatur, qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram? ad uesperam quippe mortuus ex infirmitate sepultus est, mane autem adparuit discipulis, qui resurrexerat in uirtute.
Et dixit Moyses ad Aaron: accipe uas aureum unum et mitte in illud plenum gomor manna et repones illud ante deum, ut seruetur in progenies <uestras>, quemadmodum praecepit dominus. quaeri potest, ubi Aaron poneret ante deum, quando nec ullum simulacrum fuit nec arca testamenti iam fuerat instituta. an forte ideo de futuro dixit., repones", ut intellegeretur tunc ante deum posse reponi, quando futura erat arca? an potius "ante deum- dictum est quod fit ipsa deuotione offerendi. in quocumque loco poneretur? ubi enim non deus? sed illud [*]( 4 Ex. 16, 12 12 cf. III Reg. 17, 6 14 Rom. 4, 25 16 cf. Marc. 16, 9 sqq. 18 Ex. 16, 33. 34 ) [*](2 ipse PWd deum om. N 4 mandauit b populQ C i replemini CN 6 et om. b 7 complerentur 5F ipsae Tbd 8 tam P panes eos mo om. N 13 afferit C1 14 est om. P1 16 mortuus estS 17 aperuit pI V 18 Et om. VT accepe P1 19 in om. CPSVTbd mannae PSVb manne T 20 repone b ut] et b 21 uestras addidi: cf. Quaest. XLIII et CXXXV 24 tunc ante deum om. N 27 ibi b est deus Y d )
Filii autem Israhel ederunt manna annis quadraginta, quoadusque uenirent in terram quae inhabitatur; manna ederunt, quoadusque uenirent in partem Phoenices. significauit scriptura per prolepsin, id est hoc loco commemorando quod etiam postea factum est, non edisse filios Israhel in heremo nisi manna. hoc est enim quod ait: usque ad terram quae inhabitatur, id est quae iam non est heremus, non quia continuo ut uenerunt ad terram habitabilem destiterunt uesci manna, sed quia non ante. traiecto enim Iordane significatur manna cessasse, ubi panes terrae manducauerunt. quando ergo ingressi sunt habitabilem terram, antequam transirent Iordanem, uel tantum manna uesci uel utroque cibo potuerunt; hoc quippe intellegi potest, quando cessasse manna non dicitur nisi Iordane traiecto. cur autem in illa heremi inopia etiam carnes desiderauerint, quando de Aegypto cum suis ualde multis pecoribus exierunt, magna quaestio est. nisi forte dicatur, cum per heremum pascua tanta non essent et ex eo minor futura uideretur fecunditas pecorum, pepercisse illos pecoribus, ne omnibus deficientibus etiam sacrificiis necessaria defuissent, uel si quid aliud dici potest, unde quaestio ista soluatur. congruentius tamen creditur non eos carnes desiderasse, quas de pecoribus habere poterant, sed eas quae deerant, ex aquis [*]( 1 Ex. 16, 34 5 Ex. 16, 35 ) [*]( 2 seraandum NV 3 prolemsin CSN prolempsin P2J\'T prolepsim bd 6 uenerint Pl habitabatur CT habitatur PSNV; sed cf. uers. 11 7 xo [tawa Esoq-ov tux; cod. Alex et Lag ederunt om. C quousque N 8 foenicis C phoenicis Nbd prolemsin CPSN prolempsin T 9 memorando CPNVT 10 filio Pl 11 inhabita..tur N 13 distiterunt C 14 iordanne C 15 quando 81 quod PVI 16 transiret Pl transierilt b 18 iordanne CN 19 desiderauerunt b 23 uideatur PSVT illis PS 26 carnes om. V 27 potuerant T ) [*]( XXVIH Ang. lect. III pars S ) [*]( 9 )
Manna ederunt quoadusque uenirent in partem Phoenices. iam dixerat: quoadusque uenirent ad terram quae inhabitatur; sed quia non expresserat proprie quam diceret, repetitione uidetur quandam proprietatem expressisse dicendo "in partem Phoenices." sed tunc illam terram sic credendum est appellatam; modo enim non hoc uocatur. alia quippe est quae Phoenice appellatur regio Tyri et Sidonis, qua illos transisse non legitur. quamquam scriptura fortasse potuerit terram Phoenices appellare, ubi palmarum arbores iam esse coeperant post heremi uastitatem, quoniam palma graece sic appellatur. initio enim profectionis suae inuenerunt locum, ubi septuaginta palmarum arbores fuerant et duodecim fontes: sed postea eos excepit heremi prolixitas, ubi tale aliquid non fuit, quousque uenirent ad loca quae colebantur. uerum ille sensus est probabilior, ut credamus sic appellatam tunc fuisse terram. multarum enim terrarum et locorum sicut fluminum et urbium nomina certis existentibus causis antiquitate mutata sunt.
Et dixit dominus adMoysen: antecede populum; sume autem tecum de senioribus populi; et [*]( 1 cf. Ex. 16, 13 9 Ex. 16, 35 27 Ex. 17, 5 ) [*]( 2 et om. PSNVT ortigometra CSN 3 latini NTVb 4 ortigo- metra CSN 6 carniO (fl in ras.) V 7 ne V1 9 ueneront A* 10 phoenicis Nbd phenicis T quousque PSNVTb 12 et quadam proprietate N 13 phenices pI T phoenicis Nbd tunc om. N 14 hoc non bd uocatur nomine bd 15 sydonis T 16 quanquam V 17 potuerat P1 phoenicis Nbd appellare om. Px 19 inuenerunt locum om. N inuenerant PSVT 21 hemi b )
Et ecce ego sto super cacumen collis, et uirga dei in manu mea, Moyses dicit ad Iesum Naue, cum praeciperet pugnari aduersus Amalec. nunc ergo uirga dei dicitur, quae primum dicta est uirga Aaron, postea uirga Moysi. sicut dicitur spiritus Heliae qui est spiritus dei, cuius particeps factus est Helias, sic illa potuit. dicitur et dei iustitia, quae nostra est, sed donata a deo: de qua loquens apostolus Iudaeos arguit dicens: ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere, id est tamquam a se sibi paratam. contra quales dicit: quid enim habes quod non accepisti?
Venit autem et Aaron et omnes seniores Israhel manducare panem cum socero Moysi ante deum uel, sicut alii codices habent, coram deo, quod graece scriptum est: Ivavziov toO {}-:r.,!). quaeritur" u hi" ante deum, quando nec tabernaculum fuit nec arca testamenti [*]( 2 cf. Ex. 7, 19 3 cf. Ex. 14, 21 10 Ex. 4, 16 11 Ex. 17, 9 15 cf. Luc. 1, 17 18 Rom. 10, 3 20 I Cor. 4, 7 21 Ex. 18, 12 ) [*]( 1 de] in bd aecipe-flumen om. N 3 quid-flumen om. Pl 7 quid] quae PSVTbd Aaron om. P 8 moyseg PS 9 et-uerbis om. N 10 illi in his b dominum PVT 12 dicit Moyses bd hiesum P 13 pugnare b aduersQ SN amalech 1 SVTbd 14 postea uero PSVTbd 16 est om. CNT sic post potuit legitur in CNT; item in PS m. 2 post potuit positum est sua sede expunctum post potuit adå. dici bd etJ etiam bd 17 arguens dicit C 19 partam C 20 contra om. C enim om. T 21 prius et om. b xal Aapwv cod. Alex et Lag 24 enantion to theu C enantion tu theu PSNVT ) [*]( 9* )
Moyses socero dicit quia uenit ad me populus inquirere iudicium a deo; cum <enim> eis contigerit disceptatio et uenerint ad me. iudico unumquemque et moneo eos praecepta dei et legem eius. quaeri potest quomodo ista Moyses dixerit. cum lex dei adhuc nulla conscripta esset. nisi quia lex dei sempiterna est, quam consulunt omnes piae mentes, ut quod in ea inuenerint, uel faciant uel iubeant uel uetent, secundum quod illa incommutabili ueritate praeceperit. numquid enim Moyses, quamuis cum illo deus loqueretur, per singula credendum est, quod consulere soleret deum, si quid esset in disceptationibus tantae multitudinis. quae illum in hoc iudicandi negotio a mane usque ad uesperam detinebat? et tamen nisi suae menti praesidentem dominum consuleret legemque eius aeternam sapienter adtenderet, quid iustissimum iudicare inter disceptantes posset. non inueniret.
In eo quod Iother consilium dat genero suo Moysi. ne occupatus iudiciis populi et ipse et populus consumatur consumptione intolerabili, prima quaestio est, cur hoc deus famulum suum, cum quo ipse tanta et talia loquebatur, ab alienigena passus est admoneri. in quo scriptura nos admonet. per quemlibet hominem detur consilium ueritatis, non debere contemni. uidendum etiam, ne forte ibi uoluerit deus ab alienigena admoneri Moysen, ubi et ipsum posset temtare [*]( 2 cf. quaest. LXI 6 Er. 18, 15. 16 22 cf. Er. 18, 18 ) [*]( 4 honore S 6 socero suo PSNb dixit Vbd 7 enim addidi 8 iudic«o C iudicio T 11 consolunt N 13 que T om. Pl 14 prgceperint b 15 sengula C\' 22 (et p. 133, 2. 6) iotor C iethro PSTb ietro V 23 consummaretur PV consumeretur STbd 24 consummatione PJrr 28 uidondum est b 29 aligena C )
Quod uero adiungit et dicit: esto tu populo quae ad deum et referes uerba eorum ad deum; et testaberis illis praecepta dei et legem eius et demonstrabis illis uias in quibus ambulabunt in eis et opera quae facient, cum populo uniuerso haec agenda esse demonstrat. non enim ait: uniuscuiusque uerba refer ad deum, sed: uerba eorum, cum supra dixisset: esto tu populo quae ad deum sunt. post haec admonet, ne singulorum negotia, quae inter se habent, deserantur electis uidelicet potentibus uiris deum colentibus iustis et qui oderint superbiam, quos constitueret super millenos, alios super centenos, alios super quinquagenos, alios super denos. sic et ab ipso Moyse remouit graues et periculosas occupationes nec istos grauauit, quandoquidem ipsi mille haberent unum super se et sub illo haberent alios decem et sub eis alios uiginti et sub his alios centum, ut uix aliquid ad singulos quosque praepositos perueniret, quod iudicare [*]( 3 cf. Ex. 18, 21 5 Ecoli. 11, 10 7 Ex. 18, 19 12 Ex. 18, 19. 20. 21 ) [*]( 1 iudicari C1 solus-stante om. SV uniuer (so praesectum est) P 6 deinde - Iothor om. N 7 exaudi T 10 uacare V quanta N 12 populo in his b 13 pr. duminum T 14 illius Vb om. S 10 faciant CXVTSP2 hic in ras. T hoc b agendum b 17 referes bd 18 in his quae CPSNVTb 21 constituerat S constituat bd 23 sicre om. N reruouet CP2T mouet N 25 decl C 26 uigenti C ut] et M 27 peruenirent V )
Mensis autem tertii exitus filiorum Israhel de terra Aegypti hac die uenerunt in heremum Sina. et profecti sunt exRaphidin et uenerunt in heremum [*]( 13 cf. Gen. 23. 7 14 cf. Ex. 18, 21 lfi cf. de ciuit dei XVIII 39 24 Ex. 19, 1-3 ) [*]( 2 loquebatur deus bd 3 aligenae C 5 relegiusaeque C relioseque X 8 uerba. Uel istc coniunct.) b 9 adorauerit eunt b 10 quamquam de iidoratione] qua de adoratione (de e.cp. ct uocabulo qua pracpon.) S 12 hominibus om. S 13 ceth CPSX etli YT 14 grammatoisagogos CS grauunato isagagos PSVX grammatoysagogos T stsayu/pa b: Ypa!iiaaTOE,.3aYu>7s: £ om. Ti 16 doctiores b 19 quod post siguificatur legitur in bd 20 aljquando 1\'8 23 posset b 26 et-Siua OIH. C rafidim S rafindin N rafadim r Tl )
Quaeritur decem praecepta legis quemadmodum diuidenda sint: utrum quattuor sint usque ad praeceptum de sabbato, quae ad ipsum deum pertinent, sex autem reliqua, quorum primum est: honora patrem et matrem, quae ad [*]( 4 Ex. 19, 10. 11 9 cf. Ex. 31, 18 12 cf. Ex. 12, 6 20 cf Act. 2, 2-4 23 cf. quaest. XXV 24 cf. Ex. 20, 1—17 27 Ex. 20, 12 ) [*]( 1 israhel ibi bd et ovi. C 4 pro et cetera b praebet seqq. uerba: nos ipsi uidistis-ill peculiQ 6 uestimenta sua b 7 descendit PN 8 hodie SP\'VI dari PSNVT 9 est] de d 10 tertius om. C 16 et-tertii om. N 17 quinquagensimo C fit in ista b 18 ueteris ex futuri S 20 in om. PSV 21 ut] quando b 22 autem dei PSVTb 23 etj ut C 26 ipsum om. PSNVT 27 patrem tuum S )
Mihi tamen uidetur congruentius accipi tria illa et ista septem, quia et trinitatem uidentur illa quae ad deum pertinent insinuare diligentius intuentibus. et reuera quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, hoc ipsum perfectius explicatur, cum prohibentur colenda figmenta. concupiscentia porro uxoris alienae et concupiscentia domus alienae tantum in peccando differunt, ut illi, quod dictum est: non concupisces domum proximi tui, adiuncta sint et alia dicente scriptura: neque agrum eius neque seruum eius neque ancillam eius neque bouem eius neque subiugalem eius nec omne pecus eius nec quaecumque proximi tui sunt. discreuisse autem uidetur concupiscentiam uxoris alienae a concupiscentia cuiuslibet rei alienae, quando utrumque sic coepit: non concupisces uxorem proximi tui; non concupisces domum proximi tui, et huic coepit cetera adiungere. non [*]( 3 Ex. 20, 3. 4 5 Ex. 20, 17 21 Ex. 20, 17 ) [*]( 2 parant N 3 di NEug (ed. Knoellp. 361) Õ unum autem nolunt om. N 6 non-tui om. T 9 aliud aliquid S 17 dii PSVTbd 18 perfectum NEuy (ed. Knoell p. 362) 23 boues PSNV 24 subiugales V subiugale bd neque omne PVTbd neque SVbd 25 sui NEug descripsisse (in mg. i discreuisse) S 29 hic P )
Sed rursus quaeritur quo differat: non furtum facies ab eo quod paulo post de non concupiscendis proximi rebus praecipitur. non quidem omnis qui rem proximi sui concupiscit furatur; sed si omnis qui furatur rem proximi concupiscit. poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. similiter etiam quaeritur, quo differat quod dictum est: non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur: non concupisces uxorem proximi tui. in eo quippe, quod dictum est: non moechaberis, poterat et illud intellegi. nisi forte in illis duobus peccatis moechandi et furandi ipsa opera notata sunt, in his uero extremis ipsa [*]( 8 Ex. 20, 4 14 Ex. 20, 14 21 Ex. 20, 13 22 flx. :0, 17 ) [*]( 3 neque agrum eius om. N 6 dii PSVTbd om. N 8 iis d subta V snbieeta bd 10 susum C 11 in] de PlSV sub terra in aqua NEug 12 eos YZT ea bd 13 di NEug 14 Sed] sed (sup. exp. quod: P qQQ(j Y rursum PSVTbd 15 post concupiscendis haec seguuiatur: dixit ab eo quod paulo post dicitur nou concupisces uxorem proximi tui in eo quippe quod dictum est non moechaberis proximi sqq. in uersu 15 in codicibus SPV; in Pilla uocabula m. 1 exp. sunt 16 sui Ont. N 18 concupiscendaj de concupiscenda PSY 20 quo* differat V 23 et om. PSVT 24 forte om. S peccatis] peccatis non SV praeceptis non bd 25 furandi] non furandi Sbd )
Item quaeri solet utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur. hoc enim graecum uerbum est, quod iam scriptura utitur pro latino; moechos tamen graece nonnisi adulteros dicit. sed utique ista lex non solis uiris in populo uerum etiam feminis data est. neque enim quia dictum est: non concupisces uxorem proximi tui, nihil hic sibi praeceptum debet putare femina et tamquam licite concupiscere uirum proximae suae. si ergo hic ex illo quod uiro dictum est intellegitur. quamuis non dictum sit, quod etiam ad feminam pertineat, quanto magis eo quod dictum est: non moechaberis, uterque sexus adstringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque, sicut: non occides, non furaberis et quae alia similiter non expresso uno sexu utrique uidentur sonare communiter! tamen ubi unus exprimitur, honoratior utique exprimitur, id est masculinus, ut ex hoc intellegat etiam femina quid sibi praeceptum sit. ac per hoc si femina moecha est habens uirum concumbendo cum eo, qui uir eius non est, etiam si ille non habeat uxorem, profecto moechus est et uir habens uxorem concumbendo cum ea quae uxor eius non est, etiam si illa non habeat uirum. sed utrum, si faciat qui uxorem non habeat uel femina quae uirum non habet, praecepti huius [*]( 17 Es. 20, 15 ) [*]( 2 cum alia aliqua causa bd 5 utraque PSXVbd 7 quo SNbd 8 Graeci bd 9 dicunt bd 10 enim Olll. C 12 et om. SF ad licite in mg. add. possit in V 13 hic mut. in hoc V 17 ad om. N 18 alia quae T unusexutrique N 20 ubique V ex om. N 21 quod P 23 illa N non-illa om. N 24 profecto-uxorem om. SP; vi. 2 cod. F s. J. app.: et uir meclius est habens uxorem 25 post non e.rp. etiam et sup. si pon. in P est etiamsi in ras. V 26 non habet PSVTbd 27 uelj cum Sbd post habet add. ambo bd )
Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc praeceptum, quando lex occidit uel occidi aliquem deus iubet. ille enim facit qui iubet, quando ministerium negare non licet.
In eo etiam quod dictum est: falsum testimonium non dices aduersus proximum tuum, quaeri solet utrum prohibitum sit omne mendacium, ne forte non sit hoc praeceptum aduersus eos qui dicunt tunc esse mentiendum, quando id mendacium prodeest alicui et nihil obest ei cui [*]( 5 Matth. 5, 32 26 Ex. 20, 16 ) [*]( 2 est om. S 3 etiam om. Eug esse om. T 4 illtcUegatur V2Eug enim] autem NEug 5 excepto PSV 6 fornicationis facit eam om. N hoc pi Y 7 autem utique Eug 15 possint C bene om. T 24 fecit T 27 aduersum 8 30 prodest PSNVTbdEug nil T )
Et omnis populus uidebat uocem et lampadas et uocem tubae et montem fumantem. solet quaeri quomodo populus uidebat uocem, cum uox non ad uisum, sed potius ad auditum pertinere uideatur. sed sicut modo dixi "uideatur" de omnibus quae a me dicta sunt, sic "uidere" solet pro generali sensu poni non solum corporis uerum etiam animi. unde et illud est: cum uidisset Iacob quia sunt escae in Aegypto, unde utique absens erat. quamquam nonnulli "uidere" uocem nihil aliud esse arbitrati sunt quam" intellegere", qui uisus mentis est. cum uero hic breuiter dicendum esset, quod pop u 1 us. ui de bat uocem et lampadas et uocem tubae et montem fumantem, quaestio maior oreretur, quomodo audiebat lampadas et montem fumantem, quod pertinet ad sensum uidendi. nisi quis dicat nec tam breuiter dicendum fuisse, ut totum diceretur: audiebat uocem et uidebat lampadas et audiebat uocem tubae et uidebat montem fumantem. duo quippe genera uocis erant: de nubibus, sicut tonitrua, et de tuba, si tamen ipsam [*]( 6 Ps. 5, 7 7 Eccli. 7, 14 9 Ex. 20, 18 15 Gen. 42, 1 ) [*](1 mentiris tw MJ. m. 2 add. P 2 addedisse C possit C 3 dixit om. PXSV 4 furaueris C 7 locuntur CSl 9 lampades S 10 quaeri solet T 11 uocem uidebat S 13 dicitur T 14 uideri C 15 et om. PSVT illud unde P est illud V 18 breuiter hic T 19 post esset additum: si diceretur T uidebat] audiebat T 20 lampades S ac montem NVTbd 21 oritur S oriretur PaVaTbd lampades S 23 at J sed ut PSVbd non totum V 24 lampades S 25 et uidebat montem om. N 26 post erant add. et PSVTbdEug de ante tuba om. PlSV )
Loquere tu nobis, et non loquatur ad nos deus, ne quando moriamur. multum et solide significatur ad uetus testamentum timorem potius pertinere sicut ad nouum dilectionem, quamquam et in uetere nouum lateat et in nouo uetus pateat. quomodo autem tali populo tribuatur uidere uocem dei, si hoc accipiendum est" intellegere," cum sibi loqui deum timeant ne moriantur, non satis elucet.
Et dicit illis Moyses: constantes estote; propterea enim uenit deus ad uos temtare uos, ut sit timor eius in uobis, ne peccetis. sic illi cohibendi fuerant a peccatis utique timendo, ne poenas sensibiles paterentur, quia nondum poterant amare iustitiam. et in hoc erat illis temtatio a domino, qua probabantur, ut adpareret cuius modi essent, non ut deo noti fierent, quem non latebant qualescumque essent, sed ut inter se ac sibimet. multum tamen in istis terroribus testamenti ueteris differentia com mendatur, quod etiam in epistula ad Hebraeos apertissime dictum est.
Moyses autem intrauit in nebulam, ubi erat deus, id est, ubi expressiora fiebant signa, quibus cognosceretur deus. nam quomodo in nebula erat, cui caeli [*]( 8 Ex. 20, 19 15 Ex. 20, 20 24 cf. Hebr. 12, 24—28 26 Ex. 20, 21 ) [*](2 iis bd B toto P1 4 iis bd 5 subintellegitur S auditis P\' 6 sonat C 11 in om. PlS ueterem P1 ueteri T; uetus in nouo lateat S 14 eluceat C 15 dixit bd eis PSVTbd 16 deus uenit CPNT 19 in om. N 20 probantur pi VI 21 latebat PSV 23 in om. PSVTbd commendantur C 26 nebula plSV 28 quomo:: (in fine uers.) C )
Non facietis uobis deos argenteos et deos aureos non facietis uobis ipsis. repetitur quod in primo praecepto inculcatum est; [et] ex diis argenteis et aureis utique omnia simulacra intelleguntur, sicut in illo etiam psalmo: idola gentium argentum et aurum.
Quae de seruo hebraeo praecipiuntur, ut sex annos seruiat et dimittatur liber gratis, ne serui christiani hoc flagitarent a dominis suis, apostolica auctoritas iubet seruos dominis suis esse subditos, ne nomen dei et doctrina blasphemetur. illud enim ex hoc satis constat in mysterio praeceptum, quia et pertundi subula eius aurem ad postem praecepit deus, qui libertatem illam recusasset.