Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Bases columnarum duas uni. bases non eas tantum uidetur dicere scriptura, quibus columnae ab imo fulciuntur. [*]( 3 cf. Gal. 3, 19 6 Matth. 28, 22 9 cf. Luc. 3. 23-38 12 Ps. 31, 1 20 Ex. 26, 17 27 Ex. 26, 21 ) [*]( 1 cilitina C 6 dicens-peccatorum om. C 8 numerans SN 9 deom] xpm S 14 deinde] denique N 15 Christus-significantnr QIR. N 16 etiam om. A 17 propitiatur deus] propitiaturos N 18 vacintine C iacinthinae PS iacintine NT iacinctine V 20 anconicos pI V 22 de om. C anconicos pi Y quos bd 25 cubito C 26 ancones CPSNVT )

165
sed etiam superiores, quae capitella nos dicimus. ideo dicit: duas bases columnae uni in ambas partes eius. nam quae sunt ambae partes nisi superior et inferior?

Quod octo columnas et bases earum sedecim secundum supra dictam rationem a posterioribus tabernaculi scriptura dicit, cum superius sex dixerit, intellegitur adnumeratis duabus angularibus octo fieri.

Et diuidet uelamen uobis inter medium sancti et inter medium sancti sanctorum: id est, ut inter sanctum et sanctum sanctorum sit hoc uelamen, de quo nunc loquitur. in quattuor columnis extentum. de hac differentia inter sanctum et sanctum sanctorum ad Hebraeos epistula loquitur. quia ubi arca testimonii, ibi sanctum sanctorum, hoc est intus ultra uelum. foris autem mensa et candelabrum et cetera quae paulo ante dixit quemadmodum fierent, sancta dicta sunt et non sancta sanctorum. et significatur foris uetus testamentum, intus autem nouum, cum sit utrumque in lectione ueteris testamenti et expressum operibus et significatione figuratum. ac per hoc in sanctis figura est figurae, quia figura est ueteris testamenti; in sanctis autem sanctorum figura est ipsius ueritatis, quia figura est noui testamenti. totum quippe uetus testamentum in his rebus et celebrationibus, quae ita obseruanda praecipiuntur, figura est.

De altari quaeritur quomodo tribus cubitis altum 16 esse uoluerit, cum tanta fere sit staturae hominis altitudo. quomodo ergo ministrabatur altari, cum gradus habere altare alio loco prohibeat? ne pudenda, inquit, tua reueles [*]( 4 cf. Ei. 26, 25 6 cf. Ex. 26, 22 8 Ex. 26, 83 11 cf. Hebr. 9, 1-12 24 cf. Ex. 27, 1 27 Ex. 20, 26 ) [*]( 3 inferior et superior PSNVTbd 4 sedecim-a om. N 8 uelamen nobis acripai: uobis uelamen libri sancti scripsi: sanctum libri; sed ef. descript. tabernaculi 8 9 sancti sanctorum scripsi: sanctum sanctorum libri; cf. ibid. 10 et] et inter N om. piS sanctum om. PIS hoc om. C 14 intus m. 2 mute in intra V ultra] intra C uttra V 16 significauit C significari PNVT 19 hac N ac V quia figura OIA. N 21 fin. figura est om. T )

166
super illud. sed illic dicebat de altari quod terra uel lapidibus construendum esset, ubi gradus ipsi coaedificati ad corpus altaris utique pertinerent; nunc uero de tabulis fieri altare praecipit, quo si adponeretur ad horam ministrationis aliquid, ubi staret minister altaris- et peracto ministerio tolleretur, ad corpus altaris non utique pertineret. item quaeritur quomodo super altare ligneum sacrificium quod inferebatur posset incendi, praesertim quia concauum fieri iubet et craticulam deponi usque ad medium eius, id est medium con. cauitatis eius opere factum reticulato. an quoniam dixit: et facies cornua in quattuor angulos; ex se ipso erunt cornua, et teges illa aeramento, non ad sola cornua referendum est quod ait "teges illa a aeramento", sed ad omnia de quibus loquebatur de altari fabricando praecipiens ?

Et tu loquere omnibus sapientibus mente, quos repleui spiritu intellectus. αἴσθησις quidem graecus habet, quem latine "sensum", non "intellectum" dicere solemus; sed scriptura de sensu interiore, quem intellectum uocamus, sic loqui solet, sicuti est ad Hebraeos: perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus ad discernendum bonum et malum. ibi enim quod posuit sensus% graecus habet αἰσθήσεως. quem ergo istum spiritum nisi spiritum sanctum debemus accipere?

Et stolae quas facient: pectoralem, humeralem et tunicam talarem et tunicam cum corymbis. has [*]( 8 cf. Ex. 38, 24 10 Ex. 27, 2 16 Ex. 28, 3 21 Hebr. 5. 14 26 Ex. 28, 4 27 cf. Ex. 28, 2 ) [*]( 1 altare S 3 tabulis] talibus CT 4 praecepit PSNV quod S ministrationis-.et om. C 8 cflcauum C concabum N graticulam C 13 illa om. T 17 replebi N itvtujiato? aisJWjosux; cod. Alex et Lag esteseos C aestheseos PSVT cetaseos N 19 interiori T 20 sicut VT 22 per habitum] perfectum N 24 estesis C aesthesis PSlr haecstaris N esthesis T nisi spiritum om. C 2R faciet CPSNVT umeralem Ch 27 talarem om. N et tunicam om. NT )

167
appellatas stolas et cetera, cum superius unam stolam faciendam proposuisset, notandum est. tunicam uero cum corymbis honestius putarunt latini interpretes dici, quam si dicerent "cum cirris", qui bene dispositi ornamento esse uestibus solent.

Aspidiscas in ueste sacerdotali quas dicat. utrum scutulas, quae ab scuto latine appellantur, quia et Graeci scutum aorctSa appellant? an aspidiscas propter diligenter conligandum dicit ab aspide serpente, sicut etiam muraenae appellantur? spithamis autem longitudo et spithamis latitudo. latini quidam interpretati sunt "mensuram extentae palmae a fine pollicis usque ad finem digiti minimi". et lapides sint de nominibus filiorum Israhel secundum natiuitates eorum, id est secundum ordinem quo nati sunt.

Et facies super rationale fimbrias complectentes, opus catenatum de auro puro. quod latini "rationale" interpretati sunt, inopia linguae fecit. graecus enim habet λόγιον, non λογικόν. rationale autem illud solemus appellare, quod Graeci dicunt λογικόν. sed quoniam λόγος in graeca lingua ambiguum est utrum uerbum significet an [*]( 6 cf. Ex. 28, 14 10 Ex. 28, 16 13 Ex. 28, 21 16 Ex. 28, 22 ) [*]( 1 stolas esse lJbel 3 tes-qui be oni. A 6 aspediscas N dicant N 7 quia N a bd scntu N 8 aspida CPSN V T an uero PSbd 9 murene CT murenae PN murenef S musenae V muraenulae d 10 spitamis CST; fortasse scribendum: spithames; ce.teru.rn cf. Hieron. ad Es. 40, 12 t. XXIV p. 406 et-latitudo om. C spitamis NT 11 quidam scripsi cum bd: quidem codd. 12 digitis PV post minimi addit: item quod dicitur: sumes duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel; sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem natiuitatis eorom, an intellegendum, ut lapides tqq. b; haec primum editorem ex liieron. 1. Er. XXVIII p. 276 addidisse certum est; d hos uersus inclusit 13 post Israhel fort. addendam: XII 14 natiuitatis CP1 17 catenarum PV 18 facit 8 19 enim] autem N habet enim P, (enim exp. et ante habet superscr.). V logion CPSNVT Xdywv cod. Alex logicon CPSNVT 20 logos CPSNVT 21 an—nomen est om. N )

168
rationem, quia utriusque rei nomen est, ubi putatum est a uerbo ductum λόγιονν, eloquium nostri interpretati sunt; nam quod habemus: eloquia domini eloquia casta, graeci habent λογία. hic uero in ueste sacerdotali, quod ex auro et hyacintho et purpura et cocco duplici torto et bysso duplici torta fieri praeceptum est quadratum duplex, quod esset in pectore sacerdotis et λόγιον uocaretur, incertum utrum a ratione an a uerbo ductum fuerit: interpretes nostri magis a ratione dictum putantes "rationale" appellauerunt.

Et inpones super rationale iudicii d emonstrationem et ueritatem. quid sibi hoc uelit uel in quali re uel metallo poneretur super rationale demonstratio et ueritas, quoniam talia dicit fieri in ueste sacerdotis, quae corporaliter fiunt, inuenire difficile est. fabulantur tamen quidam lapidem fuisse, cuius color siue ad aduersa siue ad prospera mutaretur quando sacerdos intrabat in sancta, et hoc esse quod ait: et adferet Aaron iudicia filiorum Israhel super pectus, ostendens uidelicet in illa demonstratione et ueritate quid de illis iudicauerit dominus. quamquam possit intellegi demonstrationem et ueritatem litteris inpositam super λόγιον.

Et facies tunicam talarem hyacinthinam, id est usque ad talos dependentem. et erit peristomium ex ea medium — id est qua caput eiciatur; hoc est enim quod graeci dicunt περιστόμιον — oram habens in circuitu peristomii, opus textoris, <commissuram> [*]( 3 Ps. 11, 7 10 Ex. 28, 26 17 Ei. 28, 26 22 Ex. 28, 27.28 2 dictum Tbd logion CPSNVT 3 domini eloquia om. C 4 logia CPSNVT et om. C 5 iacynto C iacincto NS iaciirtho PV ia- cimtho T torio N bisso V 6 est PXSV 1 sacerdotalis T logion CPSNVT incertyip T 8 dictum V magis om. PISY 11 uel-uel t\'rasa sunt; pro alt. uel s. I. add. ut V 16 sacerdotes Y intrabat] ingrederetur (in mg. m. 2) S intrabant V 17 esse] est T auferet Px ęt afferret (sup. exp. et pos. ut) V 22 Et om. C iacintinam C iacinthinain PST iacyntinam N iacinthynam V 25 dicunt Graeci T peristomium C peristomion PSVT pstomion N horam PVXP circuitumN 26 pstomiiN commissurainscripsi cum bd : om. codd. )

169
contextam, id est ne ipsa ora extrinsecus adsuatur; hoc uidetur dicere. "commissuram contextam". unde etiam addidit: ex ipsa, ut ne rumpatur, id est ut ex se ipsa sit ipsa ora contexta cum ueste.

Et erit Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur uox eius, intranti in sanctum in conspectu domini et exeunti, ut non moriatur. intrantis et exeuntis uocem de tintinabulis dixit audiri tantumque ibi pondus obseruationis posuit, ut diceret: ne moriatur. testimonia ergo quaedam significari uoluit in ueste sacerdotali, qua utique significatur ecclesia, per haec tintinabula, ut nota sit conuersatio sacerdotis, sicut apostolus dicit: circa omnes te ipsum bonorum operum praebens exemplum, aut illud: quae audisti a me per multos testes, haec eadem commenda fidelibus et his qui idonei sunt et alios docere. an quid aliud? magnum tamen est, quidquid illud est. "in tranti autem et "exeunti pro intrantis et exeuntis locutio est. et uox pro sonitu; nam tintinabulorum magis sonus quam uox est.

Et facies laminam auream puram et formabis in ea deformationem signi sanctitatem domini. et inpones illud super hyacinthum duplicem tortam, et erit super mitram; secundum aspectum mitrae erit. et erit super frontem Aaron, et auferet Aaron peccata sanctorum quaecumque sanctificabunt filii Israhel omnis dati sanctorum eorum. [*]( 5 Ex. 28, 31 12 Tit. 2, 7 14 II Tim. 2, 2 20 Ex. 28, 32-34 ) [*]( 1 id est—contextam om. CI hora T 3 ut pr. m. 2 exp. V 5 sacerdocift C 6 intrantis N, (s er.) S 7 conspectum S domini om. 01 eieuntis N intrantig V 8 exuntis P exeunti? V tinnabulis OIS 10 testimo»nia C 11 quia d 14 illum C a me audisti S 15 iis d 16 sint 17 intrantis N exeuntis N pro—eieuntis om. N 18 alt. et om. PISVd 20 facias V lamminam PSVT 21 eadem formationem Sbd signis V sanctitate C 22 iacintum UN iacynthum PSY iacincthum T 23 inspectum b 24 supra STbd 26 omnis datis F1 )

170
quomodo formetur in lamina "sanctitas domini" non uideo nisi aliquibus litteris, quas quidam quattuor esse dicunt hebraeas, quod, ut Graeci appellant, τετραγράμματον nomen dei ineffabile credunt fuisse uel esse adhuc usque. sed quaelibet sint uel quomodolibet se habeant illae litterae, ut dixi, sanctitatem domini uel sanctificationem, si hoc magis dicendum est, quod graecus habet ἁγίασμα, nonnisi litteris in auro formari potuisse crediderim. ibi autem dicit sacerdotem sanctorum auferre peccata. quaecumque sanctificabunt, inquit, filii Israhel omnis dati sanctorum eorum: quod arbitror dictum in eis sacrificiis quae offerunt pro peccatis suis, ut non sanctorum hominum intellegamus, sed sanctorum ab eo, quod sunt sancta quae offeruntur pro peccatis. cum ergo de lamina dixisset, adiunxit atque ait: et auferet Aaron peccata sanctorum quaecumque sanctificabunt filii Israhel omnis dati sanctorum eorum, id est: sacerdos auferet quaecumque offerunt pro peccatis suis quae dicuntur et sancta, quia sanctificantur, et peccata, quia pro peccatis offeruntur; sicut multis locis hoc ipsum euidenter scriptura commemorat. quod autem adiungit et dicit: et erit super frontem Aaron semper acceptum illis in conspectu domini, ad laminam illam reuertitur, in qua intellegitur frontis ornamentum, fiducia bonae uitae, quam qui uere perfecteque non significatione, sed ueritate sacerdos habet, solus potest auferre peccata nec habet necessitatem offerre pro suis.

De Aaron et filiis Aaron cum praeciperet loquens ad Moysen, quomodo uestirentur et unguerentur, quid est [*]( 3 ebraeos N quo N terra grato C tetragrammaton PSNVT 4 ineffabilem N credunt-quae om. N 5 quomodoabet N 7 agiasma CPSVT agias ma N 10 (et 16) omnis datis V1 15 sanctorum] eorum Y 17 id om. N 18 sanctificantur T 20 autem om. C 22 et ad pi Y 23 in qua aduertendum si inueniri potest qui non habeat necessitatem pro suis offerre peccatis preter xpm qui solus potest omnium auferre peccata intellegitur sqq. PSVT 28 ungerentur PSNTbd- )

171
quod ait: et inplebis manus eorum, ut sacerdotio fungantur mihi? an forte muneribus, quae offerenda sunt deo?

Et facies eis femoralia linea tegere turpitudinem coloris eorum, a lumbis usque ad femora erunt. cum uestis tanta cooperiat totum corpus, quid est quod ait: femoralia facies linea tegere turpitudinem coloris eorum, quasi adparere posset tanta desuper ueste adhibita? nisi quia signum esse uoluit in hoc castitatis uel continentiae: quae ideo per indumentum significatur, ut non a se ipso habita, sed data intellegatur.

Cum de filiis Aaron loqueretur, et indues eos, inquit, tunicas et cinges eos zonis et circumdabis eis cidaras. quam dicat cidarim uel cidaras, quoniam non est interpretatum nec in usu modo est, ignoratur; puto tamen non esse capitis tegumen, ut nonnulli putauerunt. neque enim diceret: circumdabis eis, nisi tale aliquid esset, quod non capiti, sed corpori usui esset.

Et erit illis sacerdotium mihi in sempiternum. quomodo dicat "in sempiternum" de his significatiuis rebus, superius saepe diximus. nam utique mutatum est hoc sacerdotium, ut illis esset in aeternum secundum ordinem Melchisedec, non secundum ordinem Aaron. ibi enim et iuratio et nulla dei paenitudo, quas significetur mutatio. iurauit enim dominus et non paenitebit eum, tu es, inquit, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. de ordine autem Aaron dictum eat quidem "in sempiternum" uel propter tempus non praeceptum [*]( 1 Ex. 28, 37 4 Ex. 28, 38 12 Ex. 29, 8. 9 19 Ex. 29, 9 25 Ps. 109, 4 ) [*]( 5 corporis bd 6 totum corpus cooperiat T 7 facies] facienda CN 8 corporis bd 9 caritatis V 11 a] ei PSVT 16 non om. N tegmen PSNVT neque-usui esset om. N 17 eos CPN 22 ut illis scripsi: utile CS1 ut ille PNVT ut illud S2bd 23 (et 27) melchisedech PSVT 24 significatur CN 25 iurabit N 26 inquit om. N 27 quidem in] quid enim V )

172
quousque obseruaretur uel quod res significaret aeternas; nusquam est tamen dictum de sacerdotio Aaron, quia iurauit dominus et non paenitebit eum. et ideo dictum est in illo sacerdotio secundum ordinem Melchisedec: non paenitebit eum, ut significaretur, quia de sacerdotio Aaron paenituit eum, id est mutauit illud.

Quid est: et consummabis manus Aaron et manus filiorum eius? an per manus potestatem significauit, ut aliquid etiam ipsi consecrare possent, potestas autem ipsa sanctificatione consummabatur, qua praecepti sunt sanctificari a Moyse?

Et adduces uitulum ad ostium tabernaculi testimonii, et superinponent Aaron et filii eius manus suas super caput uituli in conspectu domini. ecce unde supra dictum est consummandas esse manus eorum, id est perficiendam potestatem, ut etiam ipsi sanctificarent, quod modo fit, cum ponunt manus suas super uitulum immolandum.