Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Cum scripturas sanctas quae appellantur canonicae legendo et cum aliis codicibus secundum Septuaginta interpretationes conferendo percurreremus, placuit eas quaestiones, quae in mentem uenirent, siue breuiter commemorando uel etiam pertractando tantummodo proponerentur siue etiam qualitercumque tamquam a festinantibus soluerentur, stilo alligare. ne de memoria fugerent: non ut eas satis explicaremus, sed ut, cum opus esset, possemus inspicere, siue ut admoneremur quid adhuc esset requirendum, siue ut ex eo quod iam uidebatur inuentum, ut poteramus, essemus et ad cogitandum instructi et ad respondendum parati. si quis igitur haec legere propter incultum in nostra festinatione sermonem non fastidierit, quas quaestiones propositas inuenerit nec solutas, non ideo sibi nihil conlatum putet; nonnulla enim pars inuentionis est nosse quid quaeras. quarum autem solutio placuerit, non ibi uile contemnat eloquium, sed de aliqua participatione doctrinae potius gratuletur; non enim disputatio ueritate sed ueritas disputatione requiritur. exceptis ergo his quae a prin- cipio, ubi deus caelum et terram fecisse narratur, usque ad [*]( 2 Expliciunt capitula incipiunt quaestiones libri geneseos fol. 7h P Incipit liber quaestionum sci aug epi in genesim pag. 14 S Expliciunt capitula aur augs epi. Incipiunt questiones in libro geneseos fol. 6 V Expliciunt capitula. Incip liber I de questionibus libri geneseos fol. 3(; T Incipiunt questiones libri genesis fol. 38 U 5 interpretationern PSy VUTbd 7 mente PSUT 10 satis om. C 15 fastidiuerit N 16 quasi si quas d solatas N 18 autem om. P solutio autem VT 20 ueritatis N 21 iis d ) [*]( 1* )
QVAEST. I. Quomodo Cain potuerit condere ciuitatem, cum ciuitas alicui utique constituatur hominum multitudini, illi autem duo parentes et duo filii fuisse referantur, quorum filiorum ab altero alter occisus est, in cuius occisi locum alius natus esse narratur. an ideo quaestio est, quoniam qui legunt putant solos tunc fuisse homines quos diuina scriptura commemorat nec aduertunt eos qui prius sunt conditi duos uel eos etiam quos genuerunt tam diu uixisse, ut multos gignerent? non enim et Adam ipse eos solos genuit, quorum nomina leguntur, cum de illo scriptura loquens ita concludat, quod genuerit filios et filias. proinde cum multo pluribus illi uixerint annis quam Israhelitae in Aegypto fuerunt, quis non uideat quam multi homines nasci potuerunt, unde illa ciuitas inpleretur, si Hebraei multo minore tempore ita multiplicari potuerunt ?
Quaeri solet quomodo Mathusalam secundum annorum conputationem uiuere post diluuium potuerit, cum omnes praeter eos qui in arcam ingressi sunt perisse dicantur. sed hanc quaestionem plurium codicum mendositas peperit. non solum quippe in hebraeis aliter inuenitur uerum etiam in Septuaginta interpretatione Mathusalam in codicibus paucioribus sed ueracioribus sex annos ante diluuium reperitur fuisse defunctus. [*]( 2 de Genesi libri XII 5 cf. Gen. 4, 17 14 cf. Gen. 5, 4 20 cf. Gen. 5, 27 23 cf. de ciuit. dei XV 11. ) [*]( 1 priorum PVU hominum primorum b ante tractari inculcat quę C 4 attineri V d attingere b 7 referuntur N 8 alter] altero N 11 sint PUTb 12 etiam eos S 13 ad adam N solus V 14 illa N 16 fuerint N 17 potuerint N 18 ebrei PV 20 matusalam U Matusala Eug (ed. Knoell p. 213) 21 conputatione N 22 area NEug periisse bd 23 plurium] plurimi PiSI plurima V codicu N 25 mathusalem b Matusala Eug )
Item quaeritur quemadmodum potuerint angeli cum filiabus hominum concumbere, unde gigantes nati esse perhibentur; quamuis nonnulli et latini et graeci codices non angelos habeant sed filios dei. quos quidam ad soluendam istam quaestionem iustos homines fuisse crediderunt, qui potuerunt etiam angelorum nomine nuncupari. nam de homine Iohanne scriptum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam. sed hoc mouet, quomodo uel ex hominum concubitu nati sint gigantes uel feminis miscere se potuerint, si non homines sed angeli fuerunt. sed de gigantibus, id est nimium grandibus atque fortibus, puto non esse mirandum, quod ex hominibus nasci potuerunt, quia et post diluuium quidam tales fuisse reperiuntur et quaedam corpora hominum in incredibilem modum ingentia nostris quoque temporibus extiterunt non solum uirorum uerum etiam feminarum. unde credibilius est homines iustos appellatos uel angelos uel filios dei concupiscentia lapsos peccasse cum feminis quam angelos carnem non habentes usque ad illud peccatum descendere potuisse; quamuis de quibusdam daemonibus, qui sint inprobi mulieribus, a multis tam multa dicantur, ut non facile sit de hac re definienda sententia.
De arca Noe quaeri solet, utrum tanta capacitate quanta describitur animalia omnia quae in eam ingressa dicuntur et escas eorum ferre potuerit. quam quaestionem cubito geometrico soluit Origenes adserens non frustra scripturam dixisse, quod Moyses omni sapientia Aegyptiorum fuerit eruditus, qui geometricam dilexerunt. cubitum autem [*](1 cf. Gen. 6, 4 7 Matth. 10, 11; Mal. 3. 1 17 cf. Gen. 6, 2 23 cf. Gen. 6, 15 26 Hom. 2 in Gen. 27 cf. Acta 7, 22 ) [*]( 7 iohannes N ego mitto bd 8 preparauit CPS1 T 9 sunt PNTd 10 misceri SEug se om. CNTEtuj potuerunt CPTbd hominis N 13 potuerint N 14 inj ad b 15 quoque om. C 18 quam] cQ N 19 illum N 20 sunt Tb 24 ea PT 26 scriptura N 28 dilexerit S dilexerint N autem om. T )
Item quaeritur utrum arca tam magna centum annis potuerit fabricari a quattuor hominibus, id est Noe et tribus filiis eius. sed si non potuit, non erat magnum fabros alios adhibere, quamuis operis sui mercede accepta non curauerint utrum eam Noe sapienter an uero inaniter fabricaretur et ideo non in eam intrauerint, quia non crediderunt quod ille crediderat.
Quid ait, cum de arcae fabricatione loqueretur: inferiora bicamerata et tricamerata facies eam? non enim inferiora futura erant bicamerata et tricamerata. sed in hac distinctione totam structuram eius intellegi uoluit, ut haberet inferiora, haberet et superiora inferiorum, quae appellauit bicamerata, haberet et superiora superiorum, quae appellauit tricamerata. in prima quippe habitatione, id est in inferioribus semel camerata erat arca; in secunda uero habitatione supra inferiorem iam bicamerata erat ac per hoc in tertia supra secundam sine dubio tricamerata erat.
Quoniam non solum uiuere sed etiam pasci in arca animalia deus dixit et iussit, ut Noe ab omnibus escis sumeret sibi et illis, quae ad illum fuerant ingressura, quaeritur quomodo ibi leones uel aquilae, quae consuerunt carnibus uiuere, [*]( 5 cf. Gen. 6, 15 12 Gen. 6, 16 16 cf. de ciuit. dei XV 26 22 cf. Gen. 6, 21 ) [*]( 3 tanta S possit C 7 non erat om. N 9 fabricaret SVTb 10 ea C intrauerttt b qui* P qui T crediderint d 12 quod Vb post quid inculcat est quod d loquerentur N 13 ea SVb post eam add. queri solet b non enimj num b 14 enim om. V 15 instructuram PSbd «#structuram V 16 haberet media et superiora b inferiorum-superiora om. SV; inferiorum-haberct in mg. inf. add. m. 2 P; inferiorum-superiorum om. b appellantur d 17 haberettricamerata om. T et om. P 18 in tin. om. PlSIV 19 erat om. C 20 hac N 21 erat om. N 23 et iussit om. N 25 cossueuerunt Sbd )
Quod scriptum est: et a uolatilibus mundis et a uolatilibus inmundis et a pecoribus mundis et a pecoribus inmundis et ab omnibus serpentibus in terra — quod deinde non additur, subauditur "mundis et inmundis" — et adiungitur: duo duo intrauerunt ad Noe in arcam, masculus et femina, quaeritur quomodo superius distinxerit duo duo ab inmundis, nunc autem siue a mundis siue ab inmundis duo duo dicat intrasse. sed hoc refertur non ad numerum mundorum uel inmundorum animalium sed ad masculum et feminam, quia in omnibus siue mundis siue inmundis duo sunt, masculus et femina.
Notandum, quod scriptum est: in quo est spiritus uitae, non solum de hominibus sed etiam de pecoribus dictum propter illud, quod quidam de spiritu sancto uolunt intellegere, ubi scriptum est: et insufflauit deus in faciem eius spiritum uitae, quod melius quidam codices habent: flatum uitae.
De montium altitudine, quam omnem scriptum est transcendisse aquam cubitis quindecim propter Olympi montis historiam. si enim terra inuadere potuit spatium tranquilli [*]( 6 Gen. 7, 8 10 Gen. 7, 9 17 Gen. 7, 15 20 Gen. 2, 7 23 cf. Gen. 7, 20 24 cf. de ciuit dei XV 27 ) [*]( 6 et pr. om. b Eug uolatibus P 7 a ante uolat. om. d 8 peccatoribus N 9 additur] auditur N sed subauditur T 10 duo et duo CTb intrauerint N et ad N 11 masculina PT feminina P 12 (et 13) duo et duo b 13 dicunt CI 14 uel] et T 15 feminQ C quia] quae PSVb 16 masculum Pl 17 notandum ē N in quo est om. N 18 pr. de om. T 21 sps N 23 omne CI om.nem V 24 post quindecim add. quaeritur d, quidii. non recte dubitant b montes CI 25 terra piS )
Quod scriptum est: et exaltata est aqua super terram centum quinquaginta dies, quaeritur utrum usque ad hunc diem creuerit an per tot dies in altitudine qua creuerat manserit, quoniam alii interpretes planius uidentur hoc dicere. nam Aquila dixit "ob tinuit", Symmachus ,"praeualuerunt", id est aquae.
Quod scriptum est post centum quinquaginta dies adductum esse spiritum super terram et desisse aquam et conclusos fontes abyssi et cataractas caeli et detentam pluuiam de caelo, quaeritur utrum post centum quinquaginta dies haec facta sint an per recapitulationem omnia commemorata sunt, quae post quadraginta dies pluuiae fieri coeperunt, ut hoc solum ad centum quinquaginta dies pertineat, quod usque ad ipsos aqua exaltata est aut de fontibus abyssi cessante iam pluuia aut quia mansit in altitudine sua, dum nullo spiritu siccaretur; cetera uero, quae dicta sunt, non post centum quinquaginta dies omnia facta sunt sed commemorata sunt omnia, quae ex fine quadraginta dierum fieri coeperunt.
Quod scriptum est dimissum esse coruum nec redisse et dimissam post eum columbam et ipsam redisse, quod non inuenisset requiem pedibus suis, quaestio solet oboriri, utrum coruus mortuus sit an aliquo modo uiuere potuerit. quia, utique, si fuit terra ubi requiesceret, etiam columba requiem [*]( 3 Gen. 7, 24 9 cf. Gen. 8, 1. 2 22 cf. Gen. 8. 6-8 ) [*]( 1 eris N uentus PNVTS1 3 Quod] quomodo C 4 terram] a qua T 6 qua] quae PST 7 haec PT simachus N 8 id est om. b 9 scriptum est exaltata est aqua post centum quinquaginta dies adductum esse spiritum V2 10 desiisse (m. 1 corr. ex dedisse) P, bd 11 detemtam N 13 sunt T 14 sint V2bd post] per V 15 et quinquaginta PNVS* 16 quousque S 17 quia] quae PST 18 nullo] in illo b 19 post] per V potest d sint SV2bd 20 sint Vzd 22 (et 23) rediisse bd 25 uiue N quiutique PSNT 26 colurabam N )
Item quaestio est quomodo columba non inuenerit ubi resideret, si iam, sicut narrationis ordo contexitur, nudata fuerant cacumina montium. quae uidetur quaestio aut per recapitulationem posse dissolui, ut ea posterius narrata intellegantur quae prius facta sunt, aut potius, quia nondum siccata fuerant.
Quid sibi uult quod dominus dicit: non adiciam adhuc maledicere super terram propter opera hominum, quia adposita est mens hominis ad maligna a iuuentute. non adiciam ergo adhuc percutere omnem carnem uiuam, quemadmodum feci, et deinde adiungit quae secundum largitatem bonitatis suae donat hominibus indignis? utrum hic testamenti noui indulgentia figurata sit et praeterita ultio ad uetus pertineat testamentum, hoc est illud ad legis seueritatem, hoc ad gratiae bonitatem.
Quid est: et de manu hominis fratris exquiram animam hominis? an omnem hominem fratrem omnis hominis intellegi uoluit secundum cognationem ex uno ductam?
Quaeritur quare peccans Cham in patris offensa non in se ipso sed in filio suo Chanaan maledicitur. nisi quia prophetatum est quodam modo terram Chanaan eiectis inde Chananaeis et debellatis accepturos fuisse filios Israhel, qui uenirent de semine Sem. [*]( 3 cf. Gen. 8, 9 9 Gen. 8, 21 14 cf. Gen. 8, 22 15 cf. Matth. 5, 38 sqq. 18 Gen. 9, 5 21 cf. Gen. 9, 25—27 ) [*]( 2 potuerit Nbd 3 inueniret PVTb 5 quęstio uidetur b aut om. b 7 aut] an b quia] quae piS aque Vb 8 siccatae F26 fuerant om.. T 11 maligna] malitia PSVTb 12 ab PSTb 14 iungit b bonitati N hominibus] omnibus N 16 aduegtus P 17 hoc ex haec P hoc fi P gratiae ex gratiam P 18 fratris hominis b 19 fratrem eius hominis nomine intelligi b 20 hominis] hominis honiiue P hominis nomine V 21 Quaeritur om. d offensam Eug (ed. Knoell p. 326) 22 chanan N canaan PV 23 quodam modo] qag$(J>P949ni V canan N canaan V chananeis inde PVT )
Quaeritur, quomodo dictum sit de Nebroth: hic coepit esse gigas super terram, cum gigantes et antea natos scriptura commemoret. an forte quia post diluuium nouitas generis humani reparandi denuo commemoratur, in qua nouitate hic coepit esse gigas super terram? \'5
Quaeritur quid sit: et Heber nati sunt filii duo; nomen unius Phalec, quia in diebus eius diuisa est terra, nisi forte in diebus eius linguarum illa diuersitas extiterit, per quam factum est, ut gentes diuiderentur.