Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et erat omnis terra labium unum. quomodo hoc potest intellegi, quando superius dictum est, quod filii Noe uel filiorum eius distributi essent per terram secundum tribus et secundum gentes et secundum linguas suas, nisi quia per recapitulationem postea commemorat quod prius erat? sed obscuritatem facit, quod eo genere locutionis ista contexit, quasi narratio de his quae postea facta sunt consequatur.

Venite aedificemus nobis ciuitatem et turrem cuius caput erit usque in caelum. si hoc se posse crediderunt, nimium stulta audacia et inpietas deprehenditur. et quia ob hoc dei uindicta secuta est, ut eorum linguae diuiderentur, non absurde hoc cogitasse creduntur.

Venite descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ne audiat unusquisque uocem proximi. utrum ad angelos dominus hoc dixisse intellegitur ? an secundum illud accipiendum est quod in exordio libri legitur: faciamus hominem ad imaginem et [*]( 1 Gen. 10, 8 6 Gen. 10, 25 10 Gen. 11, 1 12 cf. Gen. 10. 19-31 17 Gen. 11, 4 22 Gen. 11, 7 24 cf. de ciuit. dei XVI 6 26 Gen. 1, 26 ) [*]( 1 nebrot N n £ t>roth V nembroth Td 2 gigans CXSXNT 3 commemorat CVT 4 denouo PSVb 6 eber N 7 falec CPVT falehc S faleg N phalech bd quia (a 8. l. m. 2) CP 9 exjstiterit C quem P 10 Et om. S 11 hoc om. Eug 14 quod S commorat 01 15 hic facit b 18 turrim d cui S se hoc b 20 quia] quod S om. N 22 et om. PXVX ibi om. VTb 23 linguas Pb 24 intelligatur b )

11
similitudinem nostram? nam et quod postea dicitur singulari numero: quia ibi confudit dominus labia terrae, sic et illic cum dictum esset: faciamus hominem ad imaginem nostram, in consequentibus tamen non dictum est 5 fecerunt Ii sed: fecit deus.

Quod scriptum est: et erat Arphaxat annorum centum triginta quinque, cum genuit Cainan. et uixit Arphaxat postquam genuit Cainan annos quadringentos, uel, sicut in graeco inuenimus, annos trecentos, quaeritur quomodo dixerit deus ad Noe: et erunt anni uitae eorum centum uiginti; nondum enim natus erat Arphaxat, quando dixit hoc deus, nec fuit in arca cum parentibus suis. quomodo ergo intelleguntur deinceps anni uitae humanae praedicti centum uiginti, cum inueniatur homo uixisse amplius quadringentis annis? nisi quia intellegitur ante uiginti annos quam inciperet arca fieri, quae centum annis facta reperitur, hoc deum dixisse ad Noe, cum iam praenuntiaret facturum se esse diluuium, nec uitae humanae deinceps futurae in his qui post diluuium nascerentur spatium praedixisse sed uitae hominum quos fuerat diluuio deleturus.

Quaeritur, quare scriptum est: Sem erat pater omnium filiorum Heber, cum inueniatur Heber quintus a Sem filio Noe . utrum quia ex illo Hebraei dicuntur appellati? per illum enim generatio transit ad Abraham. quid [*]( 2 Gen. 11, 9 5 Gen. 1, 27 6 Gen. 11, 12. 13 10 Gen. 6, 3 21 Gen. 10. 21 22 cf. Gen. 10, 22-24 24 cf. de ciuit. dei XVI 8 p. 127 ed. Dombart; cf. Retract. II 16 ) [*]( 1 quod postea] propterea quam V quomodo postea d 2 quia] quod S confudit ibi T labifl Vb sicut Vb 3 hominem om. CPSlNl\'bd 5 dominus b 6 arfaxat CPNTb arfaxaht S arfaxath V Arphaxad d 7 kainan N chainan bd et-Cainan om. C 9 anno N 10 dixerat C et om. CPSVTbd 11 enim om. SYb 12 arfaxat CPNVTb arfaxaht S Arphaxad d 15 quadrigentis C quia] quod S 16 anno N 18 se facturum Vb se om. T esset N 20 ubitae C 21 sit PSNVTbd 22 eber (bis) CN 23 a] as N ębrei N dicantur V 24 transiit PSTbd habraam N )

12
ergo probabilius sit ab Heber Hebraeos tamquam Heberaeos dictos an ab Abraham tamquam Abrahaeos merito quaeritur.

Quomodo accipiendum sit, quod, cum esset Tharra pater Abrae annorum septuaginta, genuit Abram et postea cum suis omnibus mansit in Charran et uixit annos ducentos quinque in Charran et mortuus est, et dixit dominus ad Abram, ut exiret de Charran, et exiit inde, cum esset idem Abram septuaginta quinque annorum? nisi quia per recapitulationem ostenditur uiuo Tharra locutum esse dominum et Abram uiuo patre suo secundum praeceptum domini exisse de Charran, cum esset septuaginta quinque annorum, centesimo et quadragesimo quinto anno uitae patris sui, si dies uitae patris eius anni ducenti quinque fuerunt, ut ideo scriptum sit: fuerunt anni uitae Tharrae ducenti quinque in Charran. quia ibi compleuit omnes annos totius uitae suae. soluitur ergo quaestio per recapitulationem, quae indissolubilis remaneret. si post mortem Tharrae acciperemus locutum esse dominum ad Abram, ut exiret de Charran, quia non poterat adhuc esse annorum septuaginta quinque, cum pater eius iam mortuus esset, qui eum septuagesimo aetatis suae anno genuerat, ut Abram post mortem patris sui annorum esset centum triginta quinque. si omnes anni patris eius [*]( 3 cf. Gen. 11, 26. 32 6 cf. Gen. 12, 1-4 14 Gen. 11, 32 ) [*]( 1 ab Heber om. CPSXVd Hebraeos] heber PS braeos N hebraeos CI eberaeos X hebreos PVIS 2 ab Abraham om. CFSXVbd abraheos C abrahe SV abreos X 3 tarra C thara PVXT tara S thare b 4abrahae CPSVTd; formam "Abram\'" (cf. Gen. 17, 5) quamquam "Abraham" pluribus codicibus pracbrtur praetuli 5 carra (nouies in hac quaestione) C. (decies) T carram (decies) pi, (quinquies) VS (bis) X, (quater) T charra (septies) C charram (sexies) P, (undecies) S, (ter) Y, (octies) X. (bis) T charran (nouies) Y, (uII/d) N.d carran P 7 ot— Abram in mg. iaf. m. 2 add. C et om. CF1 idem] id. ê P 8 quia] quod S 9 tara S thara YT locutus X 10 eiiisse bd 11 centissimo C centessimo pIV 12 et quinto PSVXTb 13 eius] sui PSVTbd 14 tarra CP tara S thare N thara T 17 tarrae C tare PT tare S thare JY 19 esse adhuc PSXVTbd 20 septuagenssimo N )

13
ducenti quinque fuerunt. recapitulatio itaque ista, si aduertatur in scripturis, multas quaestiones soluit, quae indissolubiles possunt uideri secundum etiam superiorum quaestionum expositionem per eandem recapitulationem factam.

Quamquam et aliter ista quaestio a quibusdam soluatur: ex illo conputari annos aetatis Abrae, ex quo liberatus est de igne Chaldaeorum, in quem missus ut arderet, quia eundem ignem superstitione Chaldaeorum colere noluit, liberatus inde etsi in scripturis non legitur, iudaica tamen narratione traditur. potest et sic solui, quoniam scriptura, quae dixit: cum esset Tharra annorum septuaginta, genuit Abram et Nachor et Arran, non utique hoc intellegi uoluit, quia eodem anno septuagesimo aetatis suae omnes tres genuit, sed ex quo anno generare coepit, eum annum commemorauit scriptura. fieri autem potest, ut posterior sit generatus Abram, sed merito excellentiae, qua in scripturis ualde commendatur, prior fuerit nominatus, sicut propheta priorem nominauit minorem: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, et in Paralipomenon cum sit quartus nascendi ordine ludas, prior est commemoratus, a quo Iudaicae genti nomen est, propter tribum regiam. commodius autem plures exitus inueniuntur, quibus quaestiones difficiles dissoluantur.

Consideranda est sane narratio Stephani de hac re, cui magis harum expositionum non repugnet. et illud quidem cogit, ut non, sicut narrari uidetur in Genesi, post mortem Tharrae locutus sit deus Abrae, ut exiret de cognatione sua et de domo patris sui; sed cum esset in [*]( 10 Gen. 11, 26 18 Mal. 1, 2. 3 19 cf. 1 Paral. 4, 1 23 cf. Act. 7, 2. 3 25 cf. Gen. 12, 1 ) [*]( 1 fuerint S auertatur CIPSlTl 2 soluet 01 3 superiorS SN 7 missus 6 V 8 ignem om. N 12 arraan C aran PSNV arA b qua d 13 annos N septaagenssimo N 15 autem om. N 19 prior est] priores N 20 commemoratus] nominatus PSVTb 24 expositione PS1TI expositioni S2VТ2 26 tarrae C tare S thare iSTtharae Y sit] est PSV1 Ił-Q. abrahe V ad Abraham bd 27 patrisui N mesopotamiam N )

14
Mesopotamia priusquam habitaret in Charran iam utique egressus de terra Chaldaeorum, ut in illo itinere intellegatur ei locutus deus. sed quod Stephanus postea sic narrat: tunc Abram egressus de terra Chaldaeorum habitauit in Charran. et inde postquam mortuus est pater eius conlocauit eum in terra hac. non paruas adfert angustias huic expositioni, quae fit per recapitulationem. uidetur enim habuisse imperium domini, quod ei fuerat locutus in itinere Mesopotamiae egresso de terra Chaldaeorum et eunti in Charran, et hoc imperium post mortem patris sui oboedienter inplesse, cum dicitur: et habitauit in Charran. et inde postquam mortuus est pater eius conlocauit illum in terra hac. ac per hoc manet quaestio, si septuaginta quinque annorum — sicut euidenter scriptura Geneseos loquitur — fuit, quando egressus est de Charran, quomodo possit esse hoc uerum; nisi forte quod ait Stephanus: tunc Abram egressus est de terra Chaldaeorum et habitauit in Charran, non sic accipiatur: tunc egressus est, posteaquam ei locutus est dominus — iam enim erat in Mesopotamia. sicut supra dictum est, quando illud audiuit a domino — sed ipsa regula recapitulationis contexere uoluit Stephanus et simul dicere, unde egressus ubi habitauerit, cum ait: tunc Abram egressus est de terra Chaldaeorum et habitauit in Charran. in medio autem, id est inter egressum de terra Chaldaeorum et habitationem in Charran, ei locutus est deus. postea uero quod adiungit Stephanus: et inde postquam mortuus est patereius, conlocauit illum [*]( 3 Act. 7, 4 ) [*]( 2 locutus 5 F1 3 egressus abraham PSVTb 4 caldeorum CP chaldeorum NSV 8 quo d 9 et om. V exp. T 10 patrisui X 15 esse possit PSVNTbd 16sthephanus V 17 est om. PVIT 18 accipiatur ut T est! sit T 19 locutus est ei T mesopotamiam X 21 ipsa (ipsã del. et per superscr.) V regulil V 22 unde-Abraham in mg. m. 2 addid. V ubi-egressus in mg. add. P 23 habraham C abraam N 25 ei om. CT locutus est ei Vbd )
15
in terra hac, intuendum est, quia non dixit: et postquam mortuus est pater eius, egressus est de Charran, sed: inde conlocauit eum deus in terra hac, ut post habitationem in Charran conlocaretur in terra Chanaan, non post mortem patris egressus, sed post mortem patris conlocatus in terra Chanaan, ut ordo uerborum sit: "habitauit in Charran; et inde conlocauit illum in terra hac, postquam mortuus est pater eius", ut tunc intellegamus conlocatum uel constitutum Abram in terra Chanaan, quando illic eum nepotem suscepit, cuius uniuersum semen illic fuerat regnaturum ex promisso dei hereditate donata. nam ex ipso Abram natus est Ismahel de Agar, nati et alii ex Cettura, ad quos illius terrae non pertineret hereditas. et ex Isaac natus est Esau, qui similiter ab illa hereditate alienatus est. ex Iacob autem filio Isaac quotquot filii nati sunt, id est uniuersum semen eius ad illam hereditatem pertinuit. sic ergo conlocatus et constitutus in illa terra Abram, quoniam uixit usque ad natiuitatem Iacob, si recte intellegitur, soluta quaestio est secundum recapitulationem, quamuis et aliae solutiones non sint contemnendae.

Erit ergo cum te uiderint Aegyptii, dicent quia uxor illius haec. factum est autem, statim ut intrauit Abram in Aegyptum, uidentes Aegyptii mulierem quia speciosa erat ualde. quomodo accipiatur quod Abram ueniens in Aegyptum celare uoluit uxorem suam esse Sarram secundum omnia, quae de hac re scripta sunt? utrum hoc conuenerit tam sancto uiro an subdefectio fidei eius intellegatur, sicut nonnulli arbitrati sunt? iam quidem et contra Faustum de hac re disputaui et diligentius a [*]( 11 cf. Gen. 16, 11; 25, 1. 2 13 cf. Gen. 25, 25; 29, 32-35; 30, 5 sqq. 20 Gen. 12, 12. 14 28 contra Faustum XXII 33. 34 pag. 627 ed. raeae ) [*](4 collocare N canaan PT chanan N 12 ceptura C 14 ex] et N 15 quotquot] quoque N 16 constitutus 6 VIT 18 intellegatur VIT* 19 eunt V 21 super del. haec script. es V 25 sarram (cum meliores codices duplici r constanter praebeant retinebo) 27 et om. b )

16
presbytero Hieronymo expositum est, quare non sit consequens, ut. cum aliquot dies apud regem Aegypti Sarra fecerit, etiam eius concubitu credatur esse polluta, quoniam mos erat regius uicibus ad se admittere mulieres suas et nisi lomentis et unguentis diu prius accurato corpore nulla intrabat ad regem. quae dum fierent, adflictus est Pharao manu dei, ut uiro redhiberet intactam, quam ipsi deo maritus commiserat tacens quod uxor esset, sed non mentiens quod soror esset, ut caueret quod poterat, quantum homo poterat, et deo commendaret quod cauere non poterat, ne, si et illa quae cauere poterat deo tantum dimitteret, non in deum credere sed deum tentare potius inueniretur.

Quod terra Sodomorum et Gomorrhae, antequam deleretur, comparatur paradiso dei, eo quod erat inrigua, et terrae Aegypti, quam Nilus inrigat, satis, ut opinor, ostenditur quomodo intellegi debeat ille paradisus, quem plantauit deus, ubi constituit Adam. quis enim alius intellegatur paradisus dei, non uideo. et utique si arbores fructiferae in paradiso uirtutes animi accipiendae essent, sicut nonnulli existimant, nullo corporali in terra paradiso ueris lignorum generibus instituto, non diceretur de ista terra: sicut paradisus dei.

Respiciens oculis tuis uide a loco in quo nunc tu es ad aquilonem et africum et orientem et mare, quia omnem terram quam tu uides tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum. quaeritur hic quomodo intellegatur tantum terrae promissum esse Abrae et semini eius, quantum poterat oculis circumspicere [*]( 1 quaest. in Genesim XXVIII pag. 324 6 cf. Gen. 12, 17-20 10 cf. c. Secund. c. 23 p. 941, 15 sqq. 13 cf. Gen. 13, 10 22 Gen. 13, 14. 15 ) [*]( 1 hieronimo CPST ieronimo V hieronimi N 2 aliquod CPNV1 fecerit] fuerit S 7 redideret C rehiberet N redderet T redhiberet (s. I. i redderet) V 8 sedj et 6 9 poterat] cauere b deo] ideo T 10 ne] ni (i in ras.) N quod b 11 demitteret C 13 gomorrae CPSV goraorre NT gomorreorum b 14 ct] ut b 16 debeat intellegi PSNTVb 27 habrae N circuminspicere V, )

17
per quattuor cardines mundi. quantum est enim, quod ad terram conspiciendam acies corporalis uisus possit adtingere? sed nulla est quaestio, si aduertamus non hoc solum esse promissum; non enim dictum est: tantum terrae tibi dabo quantum uides, sed: tibi dabo terram quam uides. cum enim et ulterior undique dabatur, profecto haec praecipue quae uidebatur dabatur. deinde adtendendum est quod sequitur, quoniam, ne putaret etiam ipse Abram hoc solum promitti terrae quod aspicere uel circumspicere posset, surge, inquit, et perambula terram in longitudine eius et latitudine, quia tibi dabo eam, ut perambulando perueniret ad eam, quam oculis uno loco stans uidere non posset. significatur autem ea terra, quam primus populus accepit Israhel semen Abrae secundum carnem, non illud latius semen secundum fidem, quod ne taceretur dictum est ei futurum sicut arenam maris secundum hyperbolen quidem, sed tamen tantum quod numerare nullus posset.

Nuntiauit Abram transfluuiali. transfluuialem Abram appellatum etiam graeca exemplaria satis indicant; sed cur ita appellatus sit, haec uidetur causa, quod ex Mesopotamia ueniens transito flumine Euphrate sedes constituit in terra Chanaan et transfluuialis appellatus est ex ea regione unde uenerat. unde Iesus Naue dicit Israhelitis: quid? uultis seruire diis patrum uestrorum qui sunt trans flumen? [*]( 9 Gen. 13, 17 16 cf. Gen. 13, 16 18 Gen. 14, 13 23 Ios. 24, 15 ) [*]( 1 quod om. C 2 uisus ex suis PV 4 dabo sibi PTVbd 7 adtendam N 8 etiam et T promittiţ GT promitti. V 9 terrarum b aspicere] conspicere N inquit om. CPSNTV1 10 longitudinem N 11 peTuenire N 12 ea N que CIN 13 prius PSVTbd 14 fin. semen ■om. N 16 arena CPSNd hyperbolem Nb quidem] qui in ras. N 18 Et nuntiauit d abrahae CTP2 habraae N transflumali b transflumal5 b 21 mesopotamiam N eufraten C eufrate PNTSV 23 hiesus S et iesus N dixit ad israhelitas b 24 dis N ) [*]( XXVIII Aug. sect. III parn S ) [*]( 2 )

18

De eo quod scriptum est: circa solis autem occasum pauor inruit super Abram, et ecce timor magnus incidit ei . tractanda est ista quaestio propter eos, qui contendunt perturbationes istas non cadere in animum sapientis: utrum tale aliquid sit, quale A. Gellius commemorat in libris Noctium Atticarum, quendam philosophum in magna maris tempestate turbatum, cum esset in naue, animaduersum a quodam luxurioso adulescente. qui cum ei post transactum periculum insultaret, quod philosophus cito perturbatus esset, < cum ipse neque timuerit neque palluerit), respondit ideo illum non perturbatum, quia nequissimae animae suae nihil timere deberet, quod nec digna esset pro qua aliquid timeretur. ceteris autem studiosis, qui in naui fuerant, expectantibus protulit librum quendam Epicteti Stoici, ubi legebatur non ita placuisse Stoicis nullam talem perturbationem cadere in animum sapientis, quasi nihil tale in eorum adpareret adfectibus, sed perturbationem ab eis definiri, cum ratio talibus motibus cederet; cum autem non cederet, non dicendam perturbationem. sed considerandum est quemadmodum hoc dicat A. Gellius et diligenter inserendum.

<Et>dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua habitas, omnem terram cultam in possessionem aeternam. quaestio est quomodo dixerit aeternam, cum Israhelitis temporaliter data sit: utrum secundum hoc saeculum dicta sit aeterna, ut ab eo quod est a!<i>v graece, [*]( 1 Gen. 15, 12 5 Noct. Attic. 19, 1; de ciuit. dei 9, 4 21 Gen. 17, 8 ) [*]( 3 et tractanda spI VI pertractanda b 5 (et 20) A. Gellius scripsi: agellius CPSNVT Aulus Gellius b Agellius d 7 perturbatum b naui PSNVTbd 8 a om. V luxorioso CPN 10 cum-palluerit quod codd. om. cum bd add. 13 et expectantibus N 14 quendam om. N epitecti PSVT 16 apparere N 18 motibus om. b 21 Et addidi; cf. de ciuit. dei XVI 26 p. 166, 22 poste V te om. 81 22 incultam C; Loc. de Gen. LIIII scriptum legitur Chanaan, item de ciuit. dei p. 166, 24; cf. quaeat. Ios. XXV 23 quaestio-aeternam om. pi 25 AEON CPSNVEug AENON T )

19
+ quod et saeculum significat, dictum sit alwvtov, tamquam si latine posset dici "saeculare", an ex hoc aliquid secundum spiritalem promissionem hic intellegere cogamur, ut aeternum ideo dictum sit, quia hinc aeternum aliquid significatur. an potius locutionis est scripturarum ? ut aeternum appellent, cuius rei finis non constituitur aut non ita fit, ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam uel potestatem facientis. sicut ait Horatius: seruiet aeternum qui paruo nesciet uti. non enim potest in aeternum seruire, cuius ipsa uita, qua seruit, aeterna esse non potest. quod testimonium non adhiberem, nisi locutionis esset; uerborum quippe illi sunt nobis auctores, non rerum uel sententiarum. si autem defenduntur scripturae secundum locutiones proprias, quae idiomata uocantur, quanto magis secundum eas, quas cum aliis linguis communes habent!

Quaeritur, quomodo dictum sit ad Abraham de filio eius: et reges gentium ex illo erunt, utrum quia non prouenit secundum regna terrena, secundum ecclesiam accipi debeat, an propter Esau etiam ad litteram contigit.

Et uidens procucurrit in obuiam illis ab ostio tabernaculi sui et adorauit super terram et dixit: domine, si inueni gratiam ante te, ne praetereas seruum tuum. quaeritur, cum tres uiri essent qui ei adparuerant, quomodo singulariter dominum appellet dicens: domine, si inueni gratiam ante te. an intellegebat unum ex eis dominum et alios angelos? an potius in angelis dominum sentiens domino potius quam angelis loqui elegit, [*]( 8 Hor. Epist. I 10, 41 18 Gen. 17, 16 21 Gen. 18, 2. 3 ) [*]( 1 et otn. PSVTbd aeonion CPSVEug aeonon N ennion Tl atuuvov b 2 possit C dici posset PSNVTbd 4 ideo post sit legitur i bd quia] quod S signiflcat b 5 appellant V 6 cui S 8 oratius CPSNVTEug 9 sernet N 11 fin. non om. N 13 sentiarum PIVI 14 et idomata N 15 quae PNT cum] scm N 20 etiam om. N 21 procurrit PSXVTb _ 25 appellat b 28 domino] dum C que C angelj (sup. i add. o) C loqui om. C ) [*]( 2* )

20
+ quia uno ex tribus cum ipso Abraham postea remanente duo mittuntur in Sodomam et illis sic loquitur Lot tamquam domino?

Sumatur aqua et lauent pedes uestros et refrigerate sub arbore. et sumam panem et manducate. quaeritur, si angelos intellegebat, quomodo potuit ad hanc humanitatem inuitare, quae refectioni mortalis carnis necessaria est, non inmortalitati angelorum.

Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus; defecerunt autem Sarrae fieri muliebria. seniorum aetas minor est quam senum, quamuis et senes appellentur seniores. unde, si uera sunt quae a nonnullis medicis adseruntur, quoniam senior uir cum muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc feminae muliebria ueniant, secundum hoc admiratum Abraham de promissione filii et miraculum posuisse apostolum accipere possumus "emortuum [quippe] corpus" Abrahae. emortuum quippe corpus non ita intellegendum est, ac si omnino nullam uim generandi habere posset, si mulier iuuenalis aetatis esset, sed secundum hoc emortuum, ut iam de prouectioris aetatis muliere non posset. nam ideo de Cettura potuit, quia iuuenalem illam inuenit aetate. sic enim medici tradunt, quoniam cuius corpus uiri secundum hoc iam defecit, ut cum femina [*]( 4 Gen. 18, 4. 5 9 Gen. 18, 11 15 cf. Gen. 17, 17 16 Rom. 4 19, ) [*]( 1 quia] qui N om. V uno om. N 2 illi N 4 lauem CPSVTbd 7 potuerit PSNVTbd inuitate CI post inuitare sequuntur haec: aetate sic enim medici tradunt quo cuiusque (cuique P) refectioni sqq. in PS; in cod. P delata sunt, in S signum in mg. appositum est quae] qui 01 quoniam Vbd refectioye (ne exp. m. 2) C refectio Vbd mortali carni Vbd 10 defecerant bd 14 non s. I. m. 2 C ei adhuc om. N 16 potuisse V post possumus addunt: ubi dixit bd 17 emortuum- Abrahae om. PSV quippe inclusi Abrahae- corpus om. NT 19 iuuenilis TVzud 20 homortuum N iam] etiam CPSVTbd 21 post quia add. et bd iuuenS b iuuenilis d 22 in illa N post inuenit offerunt: quando possint. senes filios procreare uel parere SP; sed. m. 2 delata sunt aetatem N aetatis d om. b aetate-cuius om. SV 23 haec VT )

21
Quaestionum aetatis, quamuis menstrua adhuc patiatur, generare non possit, de iuuencula potest: et rursus mulier, quae iam prouectae aetatis est, quamuis adhuc menstrua fluant, ut de seniore parere non possit, de iuuene potest. illud itaque ideo miraculum fuit, quia secundum id quod diximus emortuo corpore uiri femina quoque tam prouectae aetatis fuit, ut ei destitissent fieri muliebria. nam si quod ait apostolus "corpus emortuum" uerbo quis premat, quia dixit emortuum, iam ergo nec animam habuisse, sed cadauer fuisse intellegi debet: quod absurdissimae falsitatis est. sic itaque soluitur ista quaestio. alioquin merito mouet quomodo, cum esset Abraham prope mediae aetatis, secundum quam homines tunc uiuebant, et postea filios de Cettura fecerit, dicatur ab apostolo corpore emortuo et pro miraculo, quia genuit, praedicetur.

Et dixit dominus ad Abraham: quare risit Sarra in semet ipsa dicens: ergo uere pariam? ego autem senui. quaeritur quare istam redarguat dominus, cum et Abraham riserit. nisi quia illius risus admirationis et laetitiae fuit, Sarrae autem dubitationis, et ab illo hoc diiudicari potuit,. qui corda hominum nouit.

Negauit Sarra dicens: non risi; timuit enim. quomodo intellegebant deum esse qui loquebatur, cum etiam negare ausa sit Sarra quod riserit, tamquam ille hoc posset ignorare? nisi forte Sarra homines eos putabat, Abraham uero deum intellegebat. sed etiam ipse illa humanitatis officia praebendo, de quibus supra dixi, quae necessaria nisi infirmae carni esse non possent, mirum nisi homines prius esse [*]( 15 Gen. 18, 13 19 cf. Prou. 24, 12 21 Gen. 18, 15 ) [*]( 2 et om. N iam] tam CN 4 parere] dicere N miraculum ideo T 6 feminam N quoque] quam N tam om. SNVTbd fuit ut ei om. N 7 si om. b ait Ollt. Pl apostolus om. N 8 uerbo -emortuum in mg. inf. add. S promat SVb piam at N quia] quare S 10 falsitatis] leuitatis N 12 uidebunt C\' 13 cetura C cethura PSVd ab om. P1 15 ad om. N 16 ego NVb uero b 17 quaeritur om. N ista V redarguit b 19 haec Pl om. Vb +21 timuit C 23 hoc ille bd 25 offocia N 26 ut supra b dixit N )

22
arbitratus est. sed fortassis, inquies, deum loqui intellexit quibusdam diuinae maiestatis existentibus et adparentibus signis, sicut in hominibus dei saepe adparuisse scriptura testatur. sed rursus quaeritur, si ita est, unde angelos postea fuisse cognouerint, nisi forte cum eis uidentibus in caelum issent.

Sciebam enim quia constituet filiis suis et domui suae post se, et custodient uias domini facere iustitiam et iudicium, ut adducat dominus in Abraham omnia quae locutus est ad illum. ecce ubi promittit dominus Abrahae non solum praemia, sed etiam oboedientiam iustitiae filiorum eius, ut circa eos etiam praemia promissa compleantur.

Descendens ergo uidebo, si secundum clamorem ipsorum uenientem ad me consummantur; si autem non, ut sciam. uerba haec si non dubitantis, quid duorum potius euenturum sit, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla quaestio est. more quippe humano deus in scripturis ad homines loquitur et eius iram nouerunt sine perturbatione eius intellegere qui nouerunt. solemus autem etiam sic minanter loqui: "uideamus, si non tibi facio" aut: "uideamus, si non illi fecero", et: "si non potuero tibi facere, uel sciam", id est: hoc ipsum experibor, utrum non possim . quod cum minando, non ignorando dicitur, irati adparet adfectus; sed perturbatio non cadit in deum. mos autem humanae locutionis et usitatus est et humanae infirmitati congruit, cui deus coaptat locutionem suam. [*]( 6 Gen. 18, 19 13 Gen. 18, 21 ) [*]( 1 inquies scripsi: in quibus CPSNVITd in aliquibus V2b 2 magestatis N 3 deum b 4 fuisse postea PSVTb 5 cognouerit N cognouerflt b caelis C essent N iissent bd 6 sciebat P scio TVbd quod S constituit CEag (ed. Knoell p. 328) 7 domus N et] ut b custodiant S2b 8 et faciant b et facere d 10 solum] uolum N 14 consummuntur V 15 ut om. C 16 irascenti 01 20 minaciter PSVTbd loquentes (s. I. m. 1) S uideam Eug 21 facio illi Eug facio NPxSVb 23 cominando PTb cuminando N effectus Nb 25 usitata C etj ut VP*Slbd congruat Ybd )

23