Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quid sibi uult quod cum pergerent ad sepeliendum Iacob scriptura dicit: et aduenerunt ad aream Atad, quae est trans Iordanem? praetergressi sunt enim locum in quo erat mortuus sepeliendus milia —r- sicut perhibent qui nouerunt — plus quam quinquaginta: tantum quippe spatii est plus minus ab eo loco, ubi sepulti sunt patriarchae, in quibus et Iacob, usque ad hunc locum, quo eos aduenisse narratur. nam post factum ibi luctum et planctum magnum redierunt ad locum quem praeterierant rursus Iordane transiecto. nisi forte quis dicat aliquorum hostium uitandorum causa per heremum eos uenisse cum corpore, qua etiam populus Israhel ductus est per Moysen ab Aegypto liberatus. illo quippe itinere et plurimum circuitur et per Iordanem uenitur ad Abrahamium, ubi sunt corpora patriarcharum, id est ad terram Chanaan. sed quoquo modo factum sit, ut trans illa loca ad orientem uersus tantum iretur et inde ad ea per Iordanem ueniretur, significationis causa factum [*]( 2 Gen. 50, 5 13 Gen. 50, 10 25 cf. Gen. 50, 13 ) [*]( 1 ad potentes VTbd 3 quo PT canaan C chanan N 6 sentiam N 8 ferendae Y 9 sepulchrum CNPb 10 uris legitur om, X 11 esset bd dicereptur N 13 Atad] acad N achad b 14 iordanen T 20 iordanS b traiecto PSNVTb 22 quia P qu.a S qua uia b 25 abramium CN brahamium S mambram b 26 quo PSVTb 2H iordanen NT ueniretur om. X )
Et fecit luctum patri suo septem diebus. nescio utrum inueniatur alicui sanctorum in scripturis celebratum esse luctum nouem dies, quod apud Latinos nouendial appellant. unde mihi uidentur ab hac consuetudine prohibendi, si qui christianorum istum in mortuis suis numerum seruant, qui magis est in gentilium consuetudine. septimus uero dies auctoritatem in scripturis habet. unde alio loco scriptum est: luctus mortui septem dierum, fatui autem omnes dies uitae eius. septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est: unde merito mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. quem tamen numerum in luctu Iacob decuplauerunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt.
Et uixit Ioseph annos centum decem. et uidit Ioseph Ephraem filios usque ad tertiam generationem; et filii Machir filii Manasse nati sunt super femora Joseph. cum hos filios filiorum uel nepotes filiorum dicat scriptura Ioseph uiuendo uidisse, quomodo eos iungit illis septuaginta quinque hominibus, cum quibus Iacob Aegyptum dicit intrasse, quandoquidem Ioseph *senescendo peruenit, ut eos natos uideret, Iacob autem cum ingressus est in Aegyptum, iuuenis erat Ioseph et eum pater moriens quinquagesimum et sextum fere aetatis annum agentem reliquit? unde constat certi mysterii causa illum numerum, id est septuagenarium et quintum scripturam commendare uoluisse. si autem quisquam exigit, quomodo etiam secundum [*]( 3 Gen. 50, 10 10 Eccli. 22, 12 14 cf. Gen. 50, 3 16 Gen. 50, 22. 23 21 cf. Gen. 46, 27 ) [*]( 1 iordanen T 3 dies PSNVTbdEttg 5 nouendiale V nouemdial KTSd 6 appellent P1 uidetur V ac C consuetudineiri C 14 deculpauerunt pi V 17 ephrem C efrem PSN effrem VT effraim b 18 machyr b et filii N 19 femore CI 22 in aegyptum PT 27 quintum] quinarium bd scriptura P )
(In fine descriptio tabernaculi.) QVAEST. I. De obstetricum mendacio, quo fefellerunt Pharaonem, ne occiderent masculos Israhelitas quando nascebantur, dicentes non ita parere mulieres hebraeas sicut pariebant aegyptiae, quaeri solet, utrum talia mendacia adprobata sint auctoritate diuina, quandoquidem scriptum est deum [*]( 9 Gen. 46, 15 21 cf. Ex. 1, 19. 20 ) [*]( 2 animabus l\'zbci t\\ comuiorantur C1 9 hii CPT om. N 11 post quia add. lia T 13 qual qui Y 14 lia ibi PSNVTb pepererit JV causa NVT 18 Explicit liber questiones in genesis id est liber primus augustini feliciter fol. 33 C Expliciunt questiones genesis incipiunt questiones exotli fol. 43 P pag. 113 S fol. 25 N fol. 37 V Explicit liber de questionibus genesis. require capitula in fine. Incipit liber de questionibus exodi fol. 59 T ) [*]( 21 De j e, sed spat. d litt. suffic. uacuo T 23 pariebant aegyptiae o»a. JV 24 utrumque N )
De facto Moyse, cum occidit Aegyptium ad defendendos fratres suos, satis disputauimus in illo opere, quod de uita patriarcharum aduersus Faustum scripsimus: utrum indoles in eo laudabilis fuerit. qua hoc peccatum admiserit, sicut solet uber terrae etiam ante utilia semina quadam herbarum quamuis inutilium feracitate laudari. an omnino ipsum factum iustificandum sit. quod ideo non uidetur. quia nullam adhuc potestatem gerebat legitimam nec acceptam diuinitus nec [*]( 9 Apoc. 14. 5 14 cf. Phil. 3, 20 20 cf. Ex. 2, 12 22 cf. contra Faustum XXII 70 ) [*]( 3 uiui.ficando S 4 in om. N 8 propositum C1 eis om. r 9 inuentum om. C 12 diuina om. b 18 quaestiones N 20 mosi P moysi SVTbd defensandos (fen s. l. m. 1) S defendendo N 21 suosI cos N 23 quam P 24 ubertas b terra PSV in herbarum N 27 legitimam ante potestatem leg. in PSNVTbd acceptum C accepta N )
Clamauit illum dominus de rubo. dominus in angelo? an dominus angelus ille qui dictus est" magni consilii angelus" et intellegitur Christus? supra enim dixit: adparuit illi angelus domini in flamma ignis de rubo.
Educere illos de terra illa in terram bonam et multam, in terram fluentem lac et mel. utrum terram fluentem lac et mel spiritaliter accipere debemus, quia secundum proprietatem nostram hoc erat illa quae data est populo Israhel? an locutionis est, qua id ad laudem ubertatis et suauitatis referatur?
Et nunc ecce clamor filiorum Israhel uenit ad me, non sicut clamor Sodomorum, quo iniquitas sine timore et sine uerecundia significatur.
Quod mandauit dominus Hebraeis per Moysen, ut acciperent ab Aegyptiis uasa aurea et argentea et uestem atque addidit: et praedabimini eos, mandati huius non potest iniustum esse iudicium. mandatum enim dei est, de quo non iudicandum sed ei obtemperandum fuit. ille enim nouit quam iuste mandauerit: ad seruum autem pertinet oboedienter facere quod mandauit.
Quod ait Moyses ad dominum; precor, domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante [*]( 2 cf. Act. 7, 25 6 Ex. 3, 4 7 Es. 9. 6 9 Ex. 3, 2 11 Ex. 8.8 17 Ex. 3, 9 18 Gen. 18. 20 20 Ex. 6, 22 27 Ex. 4, 10 ) [*]( 6 illum] ad illum Y eum b 7 angelusj angelis X 10 de] in PSVTb 11 sec. cod. Aler. 14 nostram] non PSXVTbd 15 locutionis) genus locutionis 82 locutionis modus T quo T 20 dominus in mg. add. m. 2P 23 dei] domini V 25 mandauerat Pl 28 txavd; TtscJi. saXaXo; Lag. sui;otos Origencs t. XV p. 354 hcsternum] extcrminfl Pl extemfl P )
Quis fecit mutum et audientem, uidentem et caecum? nonne ego dominus deus? sunt, qui deo calumnientur uel scripturae potius ueteris testamenti, quia dixerit deus, quod ipse fecerit caecum et mutum. quid ergo dicunt de domino Christo aperte in euangelio dicente: ego ueni, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant? quis autem nisi insipiens crediderit aliquid homini secundum uitia corporalia posse accidere, quod deus nolit? sed eum iuste totum uelle nemo ambigit.
Quod dominus dicit ad Moysen: sed nunc uade, et ego aperiam os tuum et instruam te quae locuturus es. satis hic adparet non tantum instructionem oris sed ipsam etiam apertionem ad dei uoluntatem et gratiam pertinere. non enim ait: tu aperi os tuum et ego instruam te, sed utrumque ipse promisit: aperiam et instruam. alibi autem dicit in psalmo: dilata os tuum et adinplebo illud — ubi significat in homine uoluntatem accipiendi quod deus donat uolenti, ut ad uoluntatis exordium pertineat "dilata os tuum", ad dei autem gratiam "et adinplebo illud" — hic uero: et aperiam os tuum et instruam te.
Et iratus iracundia dominus dixit. quemadmodum possit intellegi irascens deus, quia non sicut homo per inrationabilem perturbationem, per omnia tenendum est, ubi [*]( 7 Ex. 4, 11 11 Ioh. 9, 39 10 Ex. 4, 12 22 Ts. 80, 11 27 Ex. 4, 14 ) [*]( 1 nudustertianum CPNV 2 se om. PSVTb 4 extendens Px 5 eitemum PIVI axhesternum T nudustertianum CPN 9 ealumnienter pi V calumniantur b 10 dixerat VIb fecerat b 13 inspiciens pi V 16 uade tu PSlNVTb 18 satis hic adparet om. N 20 tu] uade tu C 28 pOi\'sd PlSN )
In eo quod scriptum est: et factum est in uia ad refectionem obuiauit ei angelus et quaerebat eum occidere. et adsumto Sepphora calculo circumcidit praeputium filii sui et procidit ad pedes eius ut dixit: stetit sanguis circumcisionis infantis mei. et recessit ab eo, propter quod dixit: desiit sanguis circumcisionis, primum quaeritur, quem uolebat angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est: occurrit ei angelus et quaerebat eum occidere. nam cui putabitur occurrisse. nisi illi qui uniuerso suorum comitatui praefuit et a quo ceteri ducebantur? an puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subuenit, ut ob hoc intellegatur occidere uoluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis seueritate uindictae? quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit "quaerebat eum occidere", quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur, mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret: "occurrit ei et quaerebat eum occidere", de quo nihil antea dixerat. sed talis est in psalmo: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion. inde enim psalmus incipit nec aliquid de illo uel de illa dixerat, cuius fundamenta intellegi uoluit dicens: fundamenta eius in montibus sanctis. sed quia sequitur: diligit dominus portas Sion, ergo fundamenta uel domini uel Sion, et ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta ciuitatis [*]( 6 Ex. 4, 24-26 24 Ps. 86, 1. 2; cf. Loc. de Ex. LXIIII ) [*]( 1 mosen P moyse Sbd in om. P1 2 eris in his quę b 4 uelut PVT 8 asummo Pl assumpta b sephora S Tb 11 desit 1\'1 15 a. P 19 çt quod C 21 ignorabatur plSJ\'"t 23 ante P Vb 27 uoluit intelligi b 29 ergo om. b et om. N Eug 30 accipiuntur CI ) [*]( XXVIII Aug. sect. III pars S ) [*]( 7 )
Quod superius dictum est, quod Moyses uxorem et infantes suos inposuit uehiculis, ut cum eis in Aegyptum pergeret, postea uero Iothor socer eius illi cum eis occurrit. posteaquam eduxit. populum ex Aegypto, quaeri potest quomodo utrumque sit uerum. sed intellegendum est post illam, quae ab angelo futura erat, interfectionem Moysi uel infantis reuersam fuisse cum paruulis. nam quidam putauerunt propter hoc angelum terruisse, ne ad inpedimentum ministerii, quod diuinitus inpositum Moyses gerebat, femineus sexus comitaretur. [*]( 7 Ps. 146, 2 20 cr. Ex. 4, 20 22 cr. Ex. 18. 1-5 ) [*]( 4 dicatur PXVITEitg in addidi masculino—aoroO om. b 5 a\'.iTv>| autos PV autu CPSNVT cogit-non om. N 7 ierusalem Td 12 quisque accipero Ettg . 13 magno-pere V magnopere NTbdEug 14 uelit (it add. m. 2) C In infantis-circumcisionis om. N 22 ietor C iethro V2 Tb 23 quaeri potest om. N 24 illa P 25 interfectione P 26 reuersum PSN 27 mysterii ST )
Quaeritur quomodo populo dicatur, quod mandauit deus eiecturum se eos de Aegypto in terram Chanaan, Pharaoni autem dicatur, quod trium dierum iter exire uellent in desertum immolare deo suo ex mandato eius. sed intellegendum est, quamuis deus sciret quid esset facturus, quoniam praesciebat non consensurum Pharaonem ad populum dimittendum, illud primo dictum esse, quod etiam primitus fieret, si ille dimitteret. ut enim sic fierent omnia, quemadmodum consequens scriptura testatur, Pharaonis contumacia meruit et suorum. neque enim mendaciter deus iubet quod scit non facturum cui iubetur, ut iustum iudicium consequatur.
Verba quae dicit Moyses ad dominum: quare adflixisti populum hunc? et ut quid me misisti? ex quo enim intraui ad Pharaonem loqui in tuo nomine, *** in hunc populum, et non liberasti populum tuum. non contumaciae uerba sunt uel indignationis, sed inquisitionis et orationis, quod ex his adparet, quae illi dominus respondit. non enim arguit infidelitatem eius, sed quid sit facturus aperuit.
Sacramenti locum esse dubium non est, quod scriptura uolens originem Moysi demonstrare, quoniam eius actio iam expetebat, a primogenito Iacob, id est Ruben, progenies coepit, inde ad Symeon, inde ad Leui; ultra progressa non est. quoniam ex Leui Moyses. hi autem commemorantur, qui iam commemorati fuerant in illis septuaginta quinque, in quibus Israhel intrauit in Aegyptum: non enim primam neque secundam sed tertiam tribum, id est Leuiticam deus esse uoluit sacerdotalem. [*]( 1 cf. Ex. 5, 1-3 12 Ex. 5, 22. 23 20 cf. Ex. 6, 14-28 ) [*]( 2 canan C chanan N 7 primorii C 8 si om. CI 13 hunc et om. S ut] ant S 14 enim om. S stellulis significaui aliquod uerbum intercidisse; fort. legendum: nocuit hunc populum 15 et om. b 18 enim] enim erg9 PS ergo V infedelitatem S 22 a] ut a S 23 simeon CVd simeonem S 24 hic T 27 tribuO P ) [*]( 7* )
Quod Moyses dicit: ecce ego gracili uoce sum, et quomodo exaudiet me Pharao? non uidetur tantum propter magnitudinem populi excusare de uocis gracilitate uerum etiam propter unum hominem. mirum si tam gracilis uocis fuit. ut nec ab uno homine posset audiri. an forte regius fastus non eos permittebat de proximo loqui? dicitur autem illi: ecce dedi te deum Pharaoni et Aaron frater tuus erit tuus propheta.
Notandum quod, cum ad populum mitteretur, non ei dictum est: ecce dedi te deum populo et frater tuus erit tuus propheta, sed, frater tuus, inquit. loquetur tibi ad populum. dictum etiam est: erit os tuum, et tu illi quae ad deum; non dictum est: tu illi deus. Pharaoni autem dicitur Moyses datus deus et secundum analogian propheta Moysi Aaron, sed ad Pharaonem. hic insinuatur nobis ea loqui prophetas dei quae audiunt ab eo nihilque aliud esse prophetam dei nisi enuntiatorem uerborum dei hominibus, qui deum uel non possunt uel non merentur audire.