Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quod putabat se starePharao super flumen. quemadmodum seruus Abrahae dixit: ecce ego sto super fontem aquae; nam et ibi graecus έπί τῆς πηγῆς dixit quemadmodum hic ἐπὶ τοὐ ποταμοῦ. haec locutio si intellegatur in psalmo, ubi scriptum est: qui fundauit terram super aquam, non coguntur homines putare sicut nauem natare terram super aquam. secundum hanc enim locutionem recte intellegitur quod altior sit terra quam aqua; altius quippe ab aquis sustollitur, ubi habitent terrena animalia.

Quod scriptum est: et obliuiscentur ubertatis futurae in tota terra Aegypti, non futurae illis qui famen patientur, tamquam postea ueniat illis ubertas; sed futura erat tunc quando loquebatur. tamquam diceret: ubertatis huius, quam futuram significarunt boues bonae et spicae bonae, obliuiscentur homines in ea fame, quam significauerunt boues et spicae malae.

Numquid inueniemus hominem talem, qui habet spiritum dei in se? ecce iam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro spiritus dei, id est spiritus sanctus. primo ubi dictum est: et spiritus dei <superferebatur) super aquam; secundo ubi dixit deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt; et tertio nunc, quod Pharao [*]( 1 cf. Gen. 41, 1 2 Gen. 24, 43 5 Ps. 23, 2 10 Gen. 41, 30 17 Gen. 41, 38 20 Gen. 1, 2 21 Gen. 6, 3 ) [*]( 3 epi tes peges CS epites peges PN epitespeges VT 4 epiteyputamu (tey s. I.) C epitu potamu PNVT epi ta potamu S 7 enim hanc b 9 habitant T 10 et, quod hoc loco libri omittunt, addidi secutus lectionem omnium codd. in capitalis libri Geneseos 12 famen T patiantur S 14 signifieauerunt PSNVb 17 inuenimus CIPSNVITEug 18 habet scripsi: habeat libri; sed in capitulis libri Geneseos omnes codices "habet" praebent iam nisi I oms N 19 spiritus dei—sanctus scripsi: spiritus sanctus id est spiritus dei libri 20 ubi I enim b et om. NbEug (ed. KnoeJl p. 343) superferebatur scripsi: ferebatur bd om. CPSNVTEug; cf. quaest. de Ex. LV 21 dicit Pbd 23 carnis 01 caro PSVTb sint PSV )

70
dicit de Ioseph esse in illo spiritum dei. nondum tameu legimus spiritum sanctum.

Et inposuit Pharao nomen Ioseph Psonthomplanech. hoc nomen interpretari dicitur "occulta reuelauit", ex illo utique quod somnia regi aperuit; aegyptia uero lingua" saluatorem mundi" perhibent appellatum isto nomine.

Et dedit ei Aseneth filiam Petephrae sacerdotis Solis ciuitatis ipsi uxorem. quaeri solet cuius Petephrae, utrum illius, cuius seruus fuit, an alterius : sed credibilius existimatur alterius. nam de illo quomodo credatur, multa sunt quae moueant. primum, quia scriptura non commemorauit, cum uideatur hoc non potuisse praeterire, quod ad illius iuuenis non paruam gloriam pertinebat, ut eius filiam duceret, cuius famulus fuit. deinde quomodo spado filiam habere potuerit? sed respondetur: quomodo uxorem? postea quippe creditur abscisus uel casu uulneris uel propria uoluntate. et quod honor eius non ipse commemoratur qui solet, id est quod άρχιμάγειρος fuerit, quem principem coquorum latini interpretes posuerunt, principem autem militiae quidam intellegi uolunt. sed etiam hic respondetur duos illum honores habuisse, et sacerdotium Solis et militiae principatum : congruenter autem alibi ille honor eius commemoratus est, qui talibus actibus congruebat; hic uero, posteaquam in Ioseph adparuit non parua diuinitas, ipse honor debuit nominari soceri eius, qui pertineret ad diuinitatem non paruam secundum opinionem Aegyptiorum in sacerdotio Solis. uerum in his omnibus, quia et praepositus fuit custodiarum carceris. nimis [*]( 3 Gen. 41, 45 8 (Jen. 41, 45 ) [*]( 3 sonthonfanec C psothonfanec P V psonthofanec N psothonphanec S psonthonfanec T psotonphanech b 4 occultare uelauit N 8 asenneth PT asenneht S asennet N assapetli V asseneth b 8 (et 10) petefarh CI petefrc PSVN petefres T phutifaris b 11 aestiroatur bd quomodo] cur non d 17 abscissus d 19 archimagiros CPSVT arciinagiros T 22 sacerdotum b 27 sacerdotium V sacerdote b )

71
incredibile est huic praepositum officio sacerdotem. deinde non simpliciter dictum est, quod sacerdos Solis esset, sed ciuitatis Solis, quae uocatur Heliopolis; abesse autem dicitur amplius quam uiginti milibus a ciuitate Memphi, ubi Pharaones, id est reges maxime commanebant. quomodo ergo deserto officio sacerdotii sui potuit strenue regi seruire in militiae principatu ? accedit etiam, quod Aegyptii sacerdotes perhibentur non seruisse semper nisi templis deorum suorum nec aliud aliquid officii gessisse. sed si forte tunc aliter fuit, credat quisque quod placet; non est tamen quaestio, cuius exitus clausus sit, siue unus fuerit Petephres siue duo. quodlibet enim horum quisque existimet, non est fidei periculosum nec contrarium ueritati scripturarum dei.

Et congregauit Ioseph triticum sicut arenam maris multum ualde, quoadusque non potuit numerari; non enim erat numerus. pro eo dictum est: non enim erat numerus, quod nomen numeri omnis usitati excederet illa copia et quomodo appellaretur . non inueniebatur. nam unde fieri potest, ut quamlibet magnae finitae tamen multitudinis numerus non sit? quamuis hoc potuerit etiam secundum hyperbolen dici.

Et commemoratus est Ioseph somniorum suorum, quae uidit ipse; adorauerant enim eum fratres sui. sed aliquid in illis somniis excelsius inquirendum est. non enim potest eo modo de patre eius ac matre compleri, quae iam mortua fuerat, quod de sole et luna cum uidisset, a patre increpante audierat, qui uiuebat. [*]( 14 Gen. 41, 49 22 Gen. 42, 9 27 cf. Gen. 37, 10 ) [*](1 hunc fuisse prępositum b sacerdotQ b 3 de ciuitate b eliopolis CPSNVT 6 in om. P5AT 8 templo SV2bd aliquid aliud officio egisse b 10 tamen est b 11 petefar C\' pctefres PSNVT petrefres b 12 periculosv (sv s. 1. add. m. 2) C 16 numeraro C\'PSNV 18 usitati] suscitati N excideret N 19 quantumlibet SlJd 21 yperbolen CPSNVT 24 excelsius-potest in nig. inf. add. m. 1 C 27 quos uiuebat (up. m. 1) PS om. NT )

72

Quid est quod Ioseph uir tam sapiens atque ita non solum hominum inter quos uiuebat testimonio, sed ipsa etiam scriptura teste laudatus ita iurat per salutem Pharaonis non exituros de Aegypto fratres suos, nisi frater eorum iunior ueniret? an etiam bono et fideli uilis fuerat Pharaonis salus, cui fidem sicut primitus domino suo seruabat in omnibus? quanto enim magis ipsi, qui eum in tanto honore locauerat, si illi seruauit, qui eum seruum emticium possidebat! quodsi non curabat Pharaonis salutem, numquid et periurium pro cuiuslibet hominis salute uitare non debuit? an non est periurium? tenuit enim unum eorum, donec ueniret Beniamin, et uerum factum est quod dixerat: non exibitis hinc, nisi uenerit frater uester. ad omnes enim non potuit pertinere quod dictum est; nam quomodo et ille uenturus esset, nisi ad eum adducendum aliqui redissent? sed quod sequitur magis urget quaestionem, ubi iterum iurauit dicens: mittite ex uobis unum et adducite fratrem . uestrum; uos autem abducemini, quoadusque manifesta sint uerba uestra, si uera dicitis an non; sin autem, per salutem Pharaonis <nisi> exploratores estis; id est: si non uera dicitis, exploratores estis. huic sententiae interposuit iurationem, quia, si uera non dixissent, exploratores essent, id est exploratorum poena digni essent, quos tamen uera dicere sciebat. neque enim periurus [*]( 12 Gen. 42, 15 17 Gen. 42, 16 ) [*]( 2 post hominum legitur testiminio in T inter-testimonio del. m. 2 S tpter Y quos uiuebat s. I. m. 1 P om. V testimonio om. CPN 3 etiam ipsa T laudatur pIS 5 minor b uenerit SNVb fideli uiro Sbd 6 salus Pharaonis bd pharaoni S 7 quanta T 8 seruauit fidem b 11 periurium om. N 12 ueninminęų N et uerum (del. m. 1) 8 13 non om. CPNVT 14 et om. b esset ille uenturus b 15 ducendfl b 16 quod om. T 18 abducemini scripsi: ducemini CPSTd ducimini N uinciemini in mg. T ducemini (mini m. 1 del. et s. I. quaedavi add. uidetur, quae m. 2 del. et diemini superscripsit; eadem m. duce cxp. et hinc fi egrediemini supra add.) Y n educemini b 19 dicetis N 20 nisi addidi; vf. tj jjlav cod. Graec. 21 dicetis N 23 id est] ideo Splb 24 quotamen N peiurus P )

73
est quisque, si ei quem castissimum nouit dicat: "si hoc adulterium de quo argueris commisisti, damnat te deus", et his uerbis adhibeat iurationem, uerum omnino iurat. ibi est enim condicio, qua dixit: si fecisti, quem tamen non fecisse certum habet. sed ait aliquis: uerum est, quia, si fecit adulterium, damnat illum deus; hoc autem quomodo uerum est: si non uerum dicitis, exploratores estis, cum, etiamsi mentiantur, non sint exploratores ? sed hoc est, quod dixi, ita dictum esse "exploratores estis," tamquam si dictum esset: exploratorum poena digni estis, hoc est exploratores deputabimini merito mendacii uestri. "estis" autem potuisse dici pro habebimini et deputabimini innumerae similes locutiones) docent. unde est illa Heliae: quicumque exaudierit in igne, ipse erit deus. non enim tunc erit, sed tunc habebitur.

Quid est quod cum inter se paenitentes filii Israhel loquerentur de fratre suo Ioseph, quod cum illo male egerint et hoc eis diuino iudicio redderetur, quod se periclitari uidebant, adiungit scriptura et dicit: ipsi ignorabant quia audiebat Ioseph; interpres enim inter illos erat. hoc scilicet intellegendum est ideo eos putasse quia ille non audiret, quod uidebant interpretem, qui inter illos erat, nihil ei dicere eorum quae loquebantur nec ob aliud adhibitum putabant interpretem, nisi quod eorum linguam ille nesciret. nec cura erat interpretis ea dicere illi, a quo positus fuerat, quae non ad illum, sed inter se loquebantur.

Et iterum accessit ad eos et dixit illis. nec adiungit quid illis dixerit. unde intellegitur haec eadem dixisse quae dixerat. [*]( 13 III Reg. 18, 24 19 Gen. 42. 23 27 Gen. 42, 24 ) [*]( 4 qua C fecistis P 8 sunt N quo N dixit CPN ita om. N 9 adictum N esse] 5 T 11 deputamini PSVT 12 habemini CIPSV et dcputabimini om. N deputamini S 13 Eliae d 16 intra PSNVT 22 audierat T audierit b 24 lingua T 29 dixerant CN )

74

Et deducetis senectam meam cum tristitia ad infernum. utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia? an etiamsi abesset tristitia, tamquam ad infernum moriendo descensurus haec loquitur? de inferno enim magna quaestio est et quid inde scriptura sentiat locis omnibus, ubi forte hoc commemoratum fuerit, obseruandum est.

Quod a praeposito domus audiunt: deus uester et deus patrum uestrorum dedit uobis thesauros in saccis uestris; argentum autem uestrum probatum habeo, mendacium uidetur, sed aliquid significare credendum est. argentum enim quod et datur et non minuitur, quia et probatum appellatum est, nimirum illud intellegitur de quo alibi legimus: eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum, id est perfecte.

Biberunt autem et inebriati sunt cum eo. solent hinc ebriosi adhibere testimonii patrocinium non propter illos filios Israhel sed propter Ioseph, qui ualde sapiens commendatur; sed hoc uerbum et pro satietate solere poni in scripturis qui diligenter aduerterit multis in locis inueniet. unde est illud: uisitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam; eo quod in laude benedictionis hoc positum est et donum dei commemoratur adparet hac ebrietate saturitatem significari. nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi nec ipsi terrae utile est, quoniam maiore quam satietati sufficit umore corrumpitur sicut uita ebriosorum, qui non satietate se replent, sed mergunt diluuio.

Quod ait fratribus suis Ioseph: nescitis quia augurio auguratur homo qualis ego — de hoc augurio [*]( 1 Gen. 42, 38 7 Gen. 43, 22 13 Ps. 11, 7 16 Gen. 43. 33 21 Ps. 64, 10 28 Gen. 44, 15 ) [*]( 1 senectutem P 7 a om. PS 12 probum CPV-N 14 examinatum om. CSNV 15 septuploIVF 17 hic JV 20 inuenit N 21 et illud N 23 hanc PSVTb 24 ebrietatem PSNVTb saturitatem P1 om. N significare (e ex i) ST, b 25 sacietate P 28 nescitis scripsi: neeciebatis libri; sed in capit. "ncscitis" haletur 29 hoc] quo in ras. )

75
etiam mandauit eis dicendum per hominem suum — quid sibi uelit quaeri solet. an quia non serio sed ioco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non ioco; cum autem quae non sunt tamquam ioco dicuntur, non deputantur mendacia. sed magis mouet quid sibi uelit ista actio Ioseph qua fratres suos, donec eis aperiret quis esset, totiens ludificauit et tanta expectatione suspendit: quod licet tanto sit suauius cum legitur, quanto illis fit inopinatius cum quibus agitur, tamen sapientiae illius grauitate, nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur, nec ab illo fieret nec ea scriptura contineretur in qua est tanta sanctitatis auctoritas et prophetandorum tanta intentio futurorum. quam modo exequi exponendo non suscepimus. sed admonere tantum uoluimus quid hic oporteat inquiri. nam nec illud uacare arbitror, quod non ait: auguror ego. sed: auguratur homo qualis ego. quod si locutionis genus est, in scripturae corpore simile aliquid reperiendum est.