Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quod post narrationem mortis Isaac narratur quas uxores Esau acceperit et quos creauerit, recapitulatio intellegenda est: neque enim post mortem Isaac fieri coepit, cum iam essent Esau et Iacob centum uiginti annorum. nam eos sexagenarius suscepit et uixit omnes annos uitae suae centum octoginta.

Quaestio est, quomodo scriptura dicat post mortem Isaac patris sui Esau abscessisse de terra Chanaan et habitasse in monte Seir, cum ueniente de Mesopotamia Iacob fratre eius legatur, quod iam illic habitabat. proinde quid fieri potuerit, ut scriptura falli uel fallere non credatur, in promtu est cogitare. quod scilicet Esau, posteaquam in Mesopotamiam frater eius abscessit, noluit habitare cum parentibus suis siue ex illa commotione, qua dolebat se benedictione fraudatum, siue aliqua causa uel uxorum suarum, quas odiosas uidebat esse parentibus, uel qualibet alia. et coepit habitare in monte Seir. deinde post reditum Iacob fratris sui facta inter eos concordia reuersus est et ipse ad parentes et, cum mortuum patrem simul sepelissent, quia eos in plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir et ibi propagauit gentem Idumaeorum.

Quod scriptum est: hi principis Chorraei filii Seir in terra Edom, secundum tempus quo uiuebat scriptor [*]( 5 cf. Gen. 36, 1-5 8 cf. Gen. 25, 26 9 cf. Gen. 35, 28 11 cf. Gen. 36, 6 21 cf. Gen. 33, 4 24 cf. Gen. 36. 7 27 Gen. 36, 21 ) [*]( 2 hii P 8 mesopotamia PNP 9 sexenarius P1 13 mesopotamiam N 15 fallere uel falli b impromptu S 18 cominemor?tione T quando lebat N 21 ceperat PSV coeperat NT coeperit b seyr SN 22 fratris ex patris C 24 in om. N Vb implurimum S 25 seyr NV 26 idumeorum CSN ydutneoruin T 27 hii P correi CPT chorrei SNV horrei b 28 seyr PSVT )

62
commemorat. cum autem Seir habitaret qui istos genuit nondum ueniente in illam terram Esau, nondum utique appellabatur terra Edom. non enim nomen nisi ab ipso Esau inditum est terrae, quoniam idem ipse et Esau et Edom uocabatur, de quo propagati sunt Idumaei, hoc est gens Edom.

Quod scriptum est: et hi reges qui regnauerunt in Edom, antequam regnaret rex in Israhel, non sic accipiendum est, tamquam omnes reges nominati sint usque ad ea tempora, quibus coeperunt reges Israhel, quorum primus fuit Saul. multi enim fuerunt in Edom usque ad tempora Saul cum temporibus etiam iudicum, quorum tempora fuerunt ante reges; sed ex his multis eos solos potuit commemorare Moyses, qui fuerunt antequam ipse moreretur. nec mirum est quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom atque per Raguel filium Esau et Zara filium Raguel et Iobab filium Zara, cui Iobab successit in regno Balac, qui primus in terra Edom rex fuisse commemoratur, usque ad ultimum regem, quem potuit nominare Moyses, plures generationes inueniuntur quam numerantur ab Abraham per Iacob usque ad Moysen. nam illic inueniuntur fere duodecim, hic autem usque ad Moysen ferme septem. fieri enim potuit, ut ideo ibi plures nominarentur, quia citius moriendo plures alter alteri successerunt. sic etiam contigit, ut alium ordinem sequens Matthaeus ab Abraham usque ad Ioseph quadraginta duas generationes numeraret, Lucas autem in ordine alio numerans generationes non per Salomonem sicut ille, sed per [*]( 7 Gen. 36, 31 13 cf. Gen. 36, 32-39 25 cf. Mattb. 1, 1-17 26 cf. Luc. 3, 23-38 ) [*]( 2 uenientem P 3 appellatur S 4 indictum CP prius et] est PN 8 T om. Vb 5 hęc S 9 sunt P 10 in israhel V 11 faul fuit T 12 çųm V om. Sbd 15 ab om. P 16 atquej ad quem PSV1 raguhel V rahudS b zari b raguhel NV rahulis b 17 balach b 20 numerfitur b ab om. P 22 fere T 24 sicut N ad alium P et alium V 25 mattheus CPJSVT matheus S 26 numeret V alio in ordine PT 27 sed om. V )

63
Natham ab Abraham usque ad Ioseph quinquaginta quinque commemoret. in illo quippe ordine, ubi plures numerantur, citius mortui sunt quam hic ubi pauciores. ne forte autem moueat aliquem, quod inter reges Edom commemoratur Balac filius Beor et de similitudine nominis existimet illum esse Balac. qui restitit Moysi ducenti populum Israhel, sciat illum Balac Moabitam fuisse, non Idumaeum, eumque fuisse filium Sephor, non filium Beor, sed fuisse etiam ibi tunc filium Beor Balaam, non Balac, quem Balaam conduxerat idem Balac ad maledicendum populum Israhel.

Quomodo potuerit mors Isaac decem et septem annorum inuenire Ioseph eius nepotem, sicut uidetur tamquam ex ordine scriptura narrare, quocumque se quisque conuertat, inuenire difficile est. nolo enim dicere non posse inueniri, ne forte me fugiat quod alium non fugit. si enim post mortem aui sui Isaac decem et septem annorum fuit Ioseph, quando eum fratres in Aegyptum uendiderunt, procul dubio et pater eius Iacob septimo decimo anno filii sui Ioseph centum uiginti annorum fuit. genuit enim eos Isaac, cum esset annorum sexaginta, sicut scriptum est. uixit ergo Isaac postea centum uiginti, quia centesimo octogesimo mortuus est. idcirco dimisit filios centum uiginti annos habentes et Ioseph decem et septem. Ioseph autem quoniam triginta annorum fuit, quando adparuit in conspectu Pharaonis, secuti sunt autem septem anni ubertatis et duo famis, donec ad eum pater cum fratribus uenit, triginta nouem profecto annos agebat Ioseph, quando Iacob intrauit in Aegyptum. tunc [*]( 6 cf. Num. 22, 2-6 11 cf. Gen, 35, 29 12 cf. Gen. 37, 2 19 cf. Gen. 25, 26 21 cf. Gen. 35, 28 24 cf. Gen. 41, 46 27 cf. Gen. 47, 9 ) [*]( 1 nathan PSTbd 2 commemorat PlT nominantar Vb 3 hic om. b 5 hominis CPPT1 6 balaQ.c C balach b resistit V 7 idumeum CN ydumeum T 8 seffor CPNVT 9 balam (bis) CPNVT 17 aegypto PVTb 18 decimo septimo b 19 enim eos] eum autem b 21 uiginti annis Sb quia—octogesimo om. N centum octoginta CPST 27 intrauit iacob T )

64
autem idem Iacob, quod ore suo Pharaoni dicit, centesimum et tricesimum annum agebat aetatis, centum autem et uiginti Iacob, quando erat decem et septem Ioseph: quod uerum esse nullo modo potest. si enim septimo decimo anno uitae Ioseph Iacob centum uiginti ageret, procul dubio tricesimo et nono anno Ioseph non centum triginta, sed centum quadraginta et duos annos agere inueniretur Iacob. si autem die mortis Isaac nondum erat annorum decem et septem Ioseph, sed aliquantulo tempore post mortem aui sui ad septimum decimum peruenit annum, quo anno scriptura testante in Aegyptum est a fratribus uenditus, plurium etiam quam centum quadraginta duum annorum esse debuit pater eius, quando est filium in Aegyptum consecutus. scriptura quippe posteaquam narrauit annum uitae ultimum Isaac centesimum et octogesimum et eius mortem ac sepulturam, deinde commemorauit, quemadmodum digressus esset Esau a fratre suo de terra Chanaan in montem Seir, et contexuit commemorationem regum et principum gentis ipsius, in qua se constituit uel quam propagauit Esau; post haec narrationem de Ioseph sic intulit: habitabat autem Iacob in terra Chanaan. haec autem procreaturae Iacob. Ioseph autem decem et septem annorum erat pascens cum fratribus < suis > oues. deinde narratur causa somniorum quemadmodum odiosus fratribus sit factus et uenditus. aut ergo eodem anno septimo decimo aut etiam aliquanto maior uenit in Aegyptum. ac per hoc utrolibet modo permanet quaestio. [*]( 13 cf. Gen. 35. 28. 29 16 cf. Geu. 36, 6-43 20 Gen. 37. 1. 2 23 Gen. 37, 5-28 ) [*]( 1 ori C centissimum C 2 tricissimum C tricensimum NVTPX trigesimum bd 4 decimo septimo b anno om. C 5 tricensimo CJPl trigesimo bd 7 inueniretur agere S 8 Isaac] suae N 9 sed aliquantulo om. N aliquanto T illo tempore N 11 plurimum SV 12 duorum TVa 13 aegypto V 14 centensimum at 15 octogensimum 2V 17 chanan N seyr PSN 19 iosep V 20 chanan N 21 hae CWTbd autem om. CSNT 22 sec. cod Alex 23 suis addidi 25 eadem Vt decimo septimo b etiam] iam N )
65
si enim decem et septem annorum fuit post mortem aui sui, quando pater eius centum uiginti fuit, profecto anno eius trigesimo et nono, quando Iacob uenit in Aegyptum, centum quadraginta duos annos idem Iacob agere debuit; fuit autem tunc Iacob centum triginta. ac per hoc, si decem et septem annorum Ioseph in Aegyptum est uenditus, ante duodecim annos quam moreretur auus eius uenditus inuenitur. decem enim et septem annorum esse non potuit nisi ante duodecim annos mortis Isaac centesimo et octauo anno uitae patris sui Iacob. his enim cum adiecerimus uiginti duos annos, quibus Ioseph usque ad aduentum patris sui fuit in Aegypto, fient aetatis anni Ioseph triginta nouem et Iacob centum triginta et nulla erit quaestio. sed quoniam scriptura post mortem Isaac ista narrauit, putatur Ioseph post eiusdem aui sui mortem decem et septem annorum fuisse. quapropter intellegamus de uita Isaac tamquam multum decrepiti senis tacuisse scripturam, cum iam de Iacob et eius filiis loqueretur; uiuo tamen Isaac decem et septem annorum esse coepit Ioseph.

Quod dicit Iacob ad Iosepli: quod est somnium hoc quod somniasti? numquid uenientes ueniemus ego et mater tua et fratres tui adorare te super terram? nisi in aliquo mysterio dictum accipiatur, quomodo intellegitur de matre Ioseph, quae iam erat mortua? unde non in Aegypto, cum sublimaretur, putandum est hoc esse completum, quia nec pater eum adorauit, quando ad eum uenit in Aegyptum, nec mater olim defuncta potuit. in Christi ergo persona facile intellegi potest etiam de mortuis secundum illud, quod dicit apostolus, quia donauit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne [*]( 10 Gen. 37, 10 29 Philipp. 2, 9. 10 ) [*]( 1 annorum fuit om. N fuit om. S 7 moraretur P uinditus C 9 centensimo C 11 ad om. 01 aegyptil C 13 erit ex erat C 18 coepisse N 20 dixit b 21 uenientes s. I. m. 2 C 22 fratris V 25 non] nec PSNVTb aegyptum C 28 persona C ) [*]( XXVIII Aug. sect. III pari S ) [*]( 5 )

66
genu flectatur caelestium, terrestrium et infernoru m.

Quaeritur quare Ismahelitas scriptura, quibus a fratribus uenditus est Ioseph. etiam Madianitas uocet, cum Ismahel sit de Agar filius Abrahae, Madianitae uero de Cettura. an quia scriptura dixerat de Abraham, quod munera dederit filiis concubinarum suarum. Agar scilicet et Cetturae, et dimiserit eos ab Isaac filio suo in terram orientis, unam gentem fecisse intellegendi sunt?

De Iacob scriptum est. cum lugeret Ioseph: congregati sunt autem omnes filii eius et filiae et uenerunt consolari eum. quae filiae praeter Dinam? an filios et filias dicit connumeratis nepotibus et neptibus? iam enim maiores filii eius filios habere potuerunt.

Et noluit consolari dicens quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. solet esse magna quaestio. quomodo intellegatur infernus: utrum illuc mali tantum an etiam boni mortui descendere soleant. si ergo tantum mali. quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem uelle descendere? non enim in poenis inferni eum esse credit. an perturbati et dolentis uerba sunt mala sua etiam hinc exaggerantis?

Et uendiderunt Ioseph in Aegyptum Petephrae spadoni praeposito coquorum. nolunt quidam praepositum coquorum interpretari. qui graece apytitxfetpo; dicitur. sed praepositum militiae. cui esset potestas occidendi. nam sic appellatus est etiam ille quem Nabuchodonosor misit, penes quem potius inuenitur primatus fuisse militiae. [*]( 3 cf. Iut. 37. 129 6 cf. Gen. i-», 6 11 <ien. 37. 35 15 Gen. 87. S"» 23 Gen. 37. 36 27 cf. IV Resr. 25. 8. 9 ) [*]( 1 irenus C et terrl"i-triul1\\ r 3 hismaelitas b 6 eethura PSVTbd 7 dederat SJVr tieJerit er s. l. m. /) T 23 petefares C1 petefre PS Pdt\'frl\' T 24 yroposito P 25 propositum P archituagiros cpsxrT 27 naJmooJonosor S iiab;:aodonosor T )

67

Factum est autem in tempore illo descendit Iudas a fratribus suis *•* ad hominem quendam Odollamitam, cui nomen Iras. et uidit illic Iudas filiam hominis Chananaei nomine Sauam; et accepit eam et introiuit ad eam. et concepit et peperit filium et cetera. quaeritur quando ista fieri potuerunt. si enim posteaquam Ioseph deuenit in Aegyptum, quomodo intra uiginti ferme et duos annos — nam post tantum temporis colligitur eos uenisse ad eundem Ioseph fratrem suum in Aegyptum cum patre suo — fieri potuerit, ut Iudae filii eius aetatis omnes possent ducere uxores? nam Thamar nurum suam mortuo primogenito suo alteri filio dedit: quo etiam mortuo expectauit, ut cresceret tertius; et cum creuisset, nec illi eam dedit timens, ne et ipse moreretur. unde factum est, ut eidem socero suo se illa subponeret. quomodo ergo haec omnia intra tam paucos annos fieri potuerint, merito monet, nisi, ut forte solet, scriptura per recapitulationem aliquot annos ante uenditum Ioseph hoc fieri coepisse intellegi uelit, quoniam sic positum est, ut diceretur: factum est autem in illo tempore. ubi tamen quaeritur, si decem et septem annorum erat Ioseph, quando uenditus est, quot annorum esse ludas potuerit quartus filius Iacob, quandoquidem ipse primogenitus Ruben ut plurimum fratrem suum Ioseph quinque aut sex annos potuerit aetate praecedere. euidenter autem scriptura dicit triginta annorum fuisse Ioseph, quando innotuit Pharaoni. cum ergo ipse anno septimo decimo aetatis suae uenditus fuisse credatur, tredecim annos peregerat [*]( 1 Gen. 38, 1-3 11 cf. Gen. 38, 6-11 15 cf. Gen. 38, 12-18 25 cf. Gen. 41, 46 ) [*]( 1 autem in tempore om. N 2 uerbum, ex quo pendeat: ad hominem, intercidisse certum est; codd. Graeci: xCtt OEO-XETO £00; 3 odolamitam PVT hiras b 4 cananei C chananei PST Sauam ] fatiam S sue b 6 potuerint N 10 potuit N 11 aetatis fuerint T omnes nt T tamar C 12 filio suo Vb 17 nisi om. N forte om. N 18 aliquod N aliquos T 19 sic om. S factum-tempore om. N 21 quod CN 22 iudas esse S quando idem P Sb 24 aetatem N 26 decimo septimo b 27 tredecem C tredicem N ) [*]( 5* )

68
in Aegypto ignotus Pharaoni; ad hos autem tredecim annos accesserunt septem anni ubertatis et facti sunt anni uiginti; his adduntur duo, quia secundo anno famis intrauit Iacob in Aegyptum cum filiis suis; et inueniuntur uiginti duo anni, quibus afuit Ioseph a patre et a fratribus suis. quo medio tempore quomodo fieri potuerunt de uxore et filiis et uuru Iudae omnia quae narrantur, indagare difficile est; nisi forte ut credamus — et hoc enim fieri potuit — mox ut adulescere ludas coepit eum incidisse in amorem eius quam duxit uxorem nondum uendito Ioseph in Aegyptum.

Et depositis uestimentis uiduitatis suae a se. hinc insinuatur et temporibus patriarcharum certa et sua fuisse uestimenta uiduarum, non utique talia qualia coniugatarum.

Quod iterum dicitur: Ioseph autem depositus est in Aegyptum; et possedit eum Petephres spado Pharaonis, ad ordinem redit scriptura unde recesserat, ut illa narraret quae supra digesta sunt.

Quod aliqui codices latini habent: tria canistra alicae, cum graeci habeant χονδριτῶν, quod interpretantur qui usum eiusdem linguae habent panes esse cibarios. sed illud mouet, quomodo panem cibarium potuerit Pharao habere in escis. dicit enim in superiore canistro fuisse omnia ex quibus edebat Pharao opus pistorum. sed intellegendum est etiam ipsum canistrum habuisse panes cibarios, quia dictum est: tria canistra χονδριτῶν, et desuper fuisse illa ex omni genere operis pistoris in eodem canistro superiore. [*]( 11 Gen. 38, 14 15 Gen. 39, 1 19 Gen. 40, 16 25 cf. clen. 40, 17 ) [*]( 1 aegypta C autem om. T 5 abfuit STCzbd 6 poturrint PSVNbd 7 indagari SVb 9 coepit iudas T 12 hic V om. T et] etiam b 15 dicetur N 16 petefar 01 paetrefes P patefres S petefres N petrefes T phutifar b 20 aliae P alice b condriton CPSNVT xovopitov b interpretatur b 22 potuerit om. S 26 condriton CPSNVT xovSpiTov b 27 pistorii N )

69