Psalmus Contra Partem Donati

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

  1. quando enim dona miserunt, noluistis acceptare
  2. et obliti estis prophetas, qui illud praedixerunt ante,
  3. quod gentium reges magni missuri essent dona ecclesiae.
  4. quae dona cum respuistis, ostendistis uos non esse
  5. et Macarium coegistis suum dolorem uindicare.
  6. sed ego quid uobis feci, uestra mater in toto orbe?
  7. expello malos quos possum, quos non possum cogor ferre;
  8. fero illos, donec sanentur aut separentur in fine.