Psalmus Contra Partem Donati

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

  1. quando me premebant gentes, multa tuli cum dolore.
  2. multi me deseruerunt, sed fecerunt in timore;
  3. uos uero nullus coegit sic contra me rebellare.
  4. dicitis mecum uos esse, sed falsum uidetis esse:
  5. ego catholica dicor et uos de Donati parte.
  6. iussit me apostolus pro regibus mundi orare;
  7. uos inuidetis, quod reges iam sunt in christiana fide.
  8. si filii estis, quid inuidetis, quia auditae sunt preces meae?