Psalmus Contra Partem Donati

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

  1. si maculat quod nescimus, iam non potes sanctus esse,
  2. quem maculant tot peccata, quae committunt uestri occulte.
  3. si autem quod nescis non curas, nec ego quod factum est ante*. —
  4. et tamen christianum talem audes <tu) rebaptizare.
  5. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
  6. Uae qui pro cathedris uestris sic contenditis iniuste.
  7. clamatis uos solos sanctos, aliud dicitis in corde,
  8. quia uidetis et uos multos malos abundare ubique.
  9. numquid dicere potestis: \'mixti sumus intra rete\'?
  10. respondetur enim uobis iam uos illud disrupisse.
  11. neque dicere potestis paleas uos sustinere;
  12. iterum enim respondemus: hoc fecissetis et ante.
  13. non enim peiores erant illo Iuda traditore,
  14. cum quo apostoli acceperunt primum sacramentum cenae,
  15. cum tanti sceleris reum inter se iam scirent esse;
  16. nec tamen hos inquinabant sordes in alieno corde.
  17. et tamen christianos fratres audetis rebaptizare.
  18. [*]( 254 cf. Matth. 26, 25. Ioh. 13, 26 )[*]( 234 saiictos uiros illos 24» sanctos illos uiros ).CPX 235 si tibi dicat] de hoc anacolutho cf. Parm. I 7, 12 init. et Post gesta 4, 4 init. frater dicat tclt). 236 in fide Christi$237 tu ostende qualis sis 2:cIt nunc om. 11<1>), 240 te om. CPXfJ 242 in mg. exhibet X ml 244 tu addidi 245 om. X gaudetis-indicate om. <I» de—iudicate om. A 246 uestris in mg. X m1 248 multos uidetis et uoa malos l;$ 250 dirupisse 11$1. 253 illo om. 20 proditore © 254 cene A<I> 256 nec] haec X )
    14
  19. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
  20. Audite, fratres, quod dico, et mihi irasci nolite.
  21. quia non sunt falsa quae auditis, potestis et considerare.