Psalmus Contra Partem Donati
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
- si qui sunt inter uos cauti, ueniant, uiuant in radice;
- antequam nimis arescant, iam liberentur ab igne.
- ideo non rebaptizamus, quod unum signum est in fide,
- non quia uos sanctos uidemus, sed solam formam tenere,
- quia ipsam formam habet sarmentum, quod praecisum est de uite.
- sed quid illi prodest forma, si non uiuit de radice?
- uenite, fratres, si uultis, ut inseramini in uite.
- dolor est cum uos uidemus praecisos ita iacere.
- numerate sacerdotes uel ab ipsa Petri sede
- et in ordine illo patrum quis cui successit uidete:
- ipsa est petra quam non uincunt superbae inferorum portae.
- Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.. [*](217 cf. Deut. 24, 16 218 cf. Ioh. 15, 4 .231 cf. Matth. 16, 18 )[*](210 et om. cp, del. x 211 iis v habent 4> quod 2 darent 2<1»X 213 quia] quod v peccauerunt 2<t>o 214 baptzant X istos] illos 9 rebaptizare X 215 quia] qui À ml 217 non om. 2<I> 218 de] ab 2<I> 219 om. X gaudetis-iudicate om. A de-iudicate om. <I> 225 ipsam idem quod eandem sacramentum À ml cp de uite praecisum est 2<I>X 230 cui quis £ <1>X uidere X 232 om. X gaudetisiudicate om. <I> de-iudicate om. A)
- Talis si quis ad te ueniat plenus catholica fide,
- quales illos sanctos uiros omnes solemus audire,
- et si tibi dicat: \'frater, quid me uis rebaptizare?
- quid sit ante factum nescio, nunc autem sum in Christi fide.
- si me maculat quod nescio, tu qualis sis nunc ostende:
- uultus tuos ecce attendo, ignoro quid sit in corde.
- si me maculat quod nescio, tu me maculas fortasse,
- et si te credo esse sanctum, quibus communicas uide.
13