Libellus Adversus Fulgentium Donatistam

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Fulgentius dixit: Plus peccasti, et ideo in te aliter uindicatur.

Augustinus respondit: Quid ergo? baptisma pro uindicta ponis et quod ad salutem promittitur a te pro poena tribuitur? si in baptismo non delicta donas, sed peccata castigas, si in aqua non liberas, sed flagellas, piratam esse te aperte demonstras. sed tamen quid plus peccaui, quid feci?

Fulgentius dixit: Codices tradidisti et idolis immolasti.

Augustinus respondit: Doce. non feci; facta tua mihi subponis.

Fulgentius dixit: Pater tuus fecit.

Augustinus respondit: Ego patrem nescio nisi deum. scriptum est enim: nolite uobis uocare patrem super terram; unus est enim pater uester caelestis. [*]( 6 cf. Matth. 12, 32 14 cf. Breuic. I praef. 32 Matth. 23, 9 ) [*]( 3 distinguo u exsuflo a 7 hoc sm2s hunc v, om. asml 8 alter om. m habere] add. non aml 11 sicut] add. et m 14 tibi s ubi asv 15 obiectunj est v 16 augusnus s 17 Maximianistas codd. v, correxi exsuflas a 19 erat uml 20 catholico] add. tuo s implicabilis sml 22 uindicauitur u 24 salutem] sulctem aml 25 set a 26 te esse sv alt. sed] et v 28 codicis a 29 doce] ego s 31 nescio patrem s 32 uocare uobis m patrem uocare v 33 uester] add. qui u ) [*]( 20* )

308

Fulgentius dixit: Patrem tuum dico Caecilianum. ipse tradidit, ipse turificauit, ipse omnia mala commisit.

Augustinus respondit: Lege - quis illum accusauit, quis conuicit, quis coram positum condemnauit. esto, fecit quod non fecit: numquid filius pro patre damnabor, cum scriptum sit: anima patris mea est et anima filii mea est. anima quae peccauerit sola morietur?

Fulgentius dixit: Tu filius eius non quidem tradidisti, sed nobis persecutionem fecisti.--

Augustinus respondit: Equidem non feci, credo tamen quod mei facere potuerunt. quaero causam quare. quid, si merebamini? non enim malos persequi peccatum est. nam et sanctos et sanctum sanctorum dominum malos legimus persecutos. daemones namque persecutionem domini non ferentes clamabant: quid nobis et tibi, Iesu fili dei? uenisti perdere nos? et Paulus Elimam magum ultus est caecitate et blasphemum hominem tradidit satanae, et Petrus Ananiam et Sapphiram eius uxorem mendaces occidit et Simonem magum tamdiu persecutus est, donec morte perimeret. sed et Dauid in persona Christi clamat et dicit: persequar inimicos meos et conprehendam illos, et non conuertar donec deficiant. affligam illos nec poterunt stare. non igitur omnis qui persecutionem passus est iustus continuo putandus est, sed qui propter iustitiam passus est, ille profecto beatus est dicente Petro: quae enim gloria est, si peccantes colaphizantes suffertis? sed si bene facientes patimini et patienter sustinetis, haec est gratia apud deum.

Fulgentius dixit: Sancti quos memoras edicta iudicum saecularium non meruerunt, quod uestri fecerunt.

Augustinus respondit: Licet aut non licet. si licet, de licito murmurare non decet; si non licet, tuum crimen emenda, dum licet. Maximianistas enim schismaticos tuos, sicut gesta declarant, et auctoritatibus iudicum saecularium et amminiculis ordinum [*]( 5 Ezech. 18, 4 14 Marc. 1, 24 15 cf. Act. 13, 11 \' 16 cf. I Tim. 1, 20 17 cf. Act. 5, 1-10 20 Ps. 17, 38-89 24 I Petro 2, 20 ) [*]( 2 durificauit asml 4 quod non fecit fecit s 5 damnabitur v 11 facere].,add. non s potuerunt uml poterunt asmumS potuerint v quaero] quaere v 12 sanctos] sanctus asml 19 primeret a pr. et om. 111 2.1 affigam asm2 . 25 colafizantes a colaphizati v 30 aut] an v 32 gestas urnl 33 pr. et om. )

309
uariorum et exsecutione militum diuersorum institutis defensoribus ecclesiae persecutus es, ut eos a suis basilicis pepulisses. qui me increpas, cur non te ipsum primum emendas?.