Libellus Adversus Fulgentium Donatistam

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Fulgentius dixit: Absit ut abire permittam, quoniam deus dixit: compelle omnes introire, ut impleatur domus mea. qui \'omnes\' dixit, nullum exceptauit.

Augustinus respondit: Quid ergo facies?

Fulgentius dixit: Docebo illum ecclesiam meam esse certissimam.

Augustinus respondit: In quo? numquid Christum, qui a patre omnes gentes accepit, ad Africanam particulam tantum remansisse monstrabis?

Fulgentius dixit: Dicam quod in paucis constet.

Augustinus respondit: Quid, si et eius paucos habebit? omnes enim in comparatione catholicae paucos habent.

Fulgentius dixit: Ostendam quoniam haec est uera, quae persecutionem patitur, non quae facit.

Augustinus respondit: Quid, si et eius persecutionem omnino non fecit?

Fulgentius dixit: Insinuabo secundum apostolum, quod ecclesia mea rugas et maculas sola non habeat.

Augustinus respondit: Continuo probabitur habere. scriptum est enim: nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit uita eius super terram. sed quid pluribus? quolibet [*]( 12 Luc. 14, 23 23 cf. Post gesta 16, 20 sqq. 27 cf. Eph. 5, 27 30 Hiob 14, 4-5 ) [*]( 2 hostium asmlu 3 helisei sm2s 4 operatus est v percurem codd. 5 fideles tuos s exsuflo a 6 Catholicus respondit om. as 7 exsuflant a 8 tale sa non isto] in isto s 9 uincolo aml 10 permittes scripsi permittis codd. v 12 intrare m 13 excitauit sml excepit sm2v 14 respondit] dixit s 15 illos s ecclesia a mea as certissima a 17 dixit s 18 affricanam as 24 patiturpersecutionem om. s 25 quodsi s 28 maculas et rogas s 29 probabit as )

307
ingenio capies et tenebis, quomodo suscipis qui fideles tuos forte retinxit, qui spiritum sanctum in corde credentis extinxit?

Fulgentius dixit: Distringo illum, exsufflo et in remissione peccatorum uera aqua baptizo.

Augustinus respondit: Quomodo eius peccata dimittis, cum scriptum sit blasphemiam spiritus sancti in saeculum dimitti non posse? sed hoc omittamus, alterum uideamus. dic et Maximianistae, aemulo tuo, quod et mihi dixisti: \'quomodo alter habere potest, si mihi soli concessum est? aut si iuri tuo asseris traditum, quare comprobas alienum?\' respondebit et iste Maximianista: \'quomodo alter habere non potest, cum et mihi sicut tibi tu probaueris esse concessum? christianos enim meos et clericos extra ecclesiam tuam baptizatos uel ordinatos absque ulla demutatione baptismi uel honoris in integro recepisti! quod tibi Marcellini gestis obiectum refellere nullatenus ualuisti.

Item Augustinus respondit: Si iustus es, cur sententia tua diuersa est? cur Maximianistam suscipis et meos fideles exsufflas?

Fulgentius dixit: Quia ille meus erat.

Augustinus respondit: Et tu mens eras. cur in schismatico tuo pius, in catholico impius et inplacabilis perseueras?