Libellus Adversus Fulgentium Donatistam
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Libellum, quem mihi religio tua, frater Fulgenti, direxit, non aspernatus accepi; quem utrum ipse dictaueris an aliunde quaesieris, non satis iam moror. est enim et hoc nostrae religionis officium, non personas intendere, sed ueritatem in omnibus quaerere, inuentam cognoscere et agnitam custodire. sic enim Paulus apostolus dicit: omnia probate, quod bonum est tenete; ab omni specie mala abstinete uos. breuiter igitur dicam quod ingeniosius litteris dilatasti. dixisti unum esse baptisma, quod Samaritanus, id est haereticus, habere non meruit; unum hortum conclusum, quod est ecclesia, fontem habere signatum, de quo nullus alienus attingit; unum oleum, quod est chrisma sanctissimum, quod moriturae muscae corrumpunt et peccatores omnino non dabunt. contra haec mihi in adiutorio domini paranda responsio est nec aliunde sumenda nisi ex lectione diuina. uerbi ergo principium iam sumamus, immo ipsum uerbum principium legum dominum ducem ac principem caelestis militiae teneamus, bella geramus et eius manu sacrata tuba petamus muros ualidissimos ciuitatis nefariae Hiericho, id est altitudinem mundanae sapientiae testamentis dominicis circumdemus, ueritatis et libertatis uocibus concrepemus, aduersarios in domo Raab, id est ecclesiae, quae nuntios eius suscipit, propter mundi excidium confugere conpellamus, pertinaces anathema condemnemus, ut hactenus uictores esse possimus. haec ergo ex lege aduersus legem, ex dei testamento aduersus dei testamentum, ex ueritatis fonte aduersus ueritatis fontem tam obice forte prima fronte sumpsisti, [*](6 I Thess. 5, 21-22 10 cf. Cant. 4, 12 12 cf. Eccle. 10, 1 20 cf. Ios. 2 ) [*](De codicum praescriptionibus cf. Praefatio 2 an] ac mmlu 3 iam moror scripsi ammiror a admiror ssv 4 intende a intendes sml quaerre a 5 agnoscere v si aml apostolus Paulus uv 7 uos abstinete v 8 ingeniosus s \'1\' dixisti a 9 sammaritanus aml (passivn) 10 horum aml ortum sz quod) qui uv 11 attingat mml sanctissimo uml 13 domini om. s diuino add. mm2 s. l. 14 est responsio s 15 sumamus principium (om. iam) m 17 sacramenta sml 21 suscepit v 22 anathemate ssv 23 actenus ammlu 25 forti ssv ) [*]( LIII. August. c. Don. III. ) [*]( 19 )
Donatista dixit: Dominus et saluator noster Iesus Christus, unici baptismi doctor et custos, ne sitientes animae per aridos lacus mentis error adduceret, perennes haustus sibi esse proclamans in euangelio suo ita testatus est, dicens: qui sitit ueniat et bibat, qui credit in me, sicut Esaias dicit.
Catholicus respondit: Non habet: sicut dicit Esaias, sed: sicut dicit scriptura. sed ista uelut impedimenta despiciam, non longo sermone utilitatem legentis excludam.
Donatista dixit: Qui credit in me, sicut dixit Esaias, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. et ne passim et ubique bibi posse diceretur, merita aquarum ipse discreuit, dum Samariae apostasiae originem in proprio fonte damnauit: qui biberit, inquit, ex hac aqua sitiet iterum; qui biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum, sed fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam.-.
Catholicus respondit: Haec utique ideo posuisti, ut nos catholicos quasi Samaritanos et sine baptismo demonstrares. iam ergo Donatistas in Samaritanos incipe speculari. Samaritanorum dogma Regnorum libro docente tale fuit: deum timebant et simul figmenta colebant; diuinam legem seruabant et patrum errores minime deserebant; circumcisionis signum habebant et Israhelitarum collegium non tenebant. hoc et uos facitis. deum metuitis et figmentum luteum Donatum pariter colitis — et hic enim ex terra figuratus est —; diuinam legem seruatis et parentum errorem non relinquitis; baptismi habetis sacramentum et catholicorum non uultis habere consortium. ecce uos eis per omnia similatis. sicut ergo tunc Samaritanorum circumcisio secundo dari non poterat, ita nunc Donatistarum baptisma iterari non debet, domino Christo [*]( 6 loh. 7, 37—38 11 Ioh. 7, 38 15 lob. 4, 13-14 22 cf. III Reg. 12. 13 .. ) [*]( 3 I mg: as Donatistia IIml r 5 abduceret v perhennes u austus aml 7 dicit] add. flumina de uentre eius fluent aquae uiuae m 10 non a ne (e s. I. s) ssv 11 IT mg. as sicut dicit uv 12 uiui asmlm uiua sm2 13 ipse om. m\' 15 pr. qui] quae a inquid u aqua hac IIml ..19 utique om. s 21 in samaritanis sm2 docma u 24 disserebant aml diserebant am2sml hisrahelitarum sm1 israelitarum m 26 enim] pariter IIml terre asml terrae puluere v 28 derelinquitis sml 29 similiatis IIml sicut] sic s si s )
Donatista dixit: Numquam ergo ecclesiae spiritus patitur iungi quod ore diuino meruit diffamari, legis praeconio praemonente: duo duo, unum contra unum, et dominus in euangelio: tunc, inquit, duo erunt in agro; unus assumetur, et unus relinquetur. duo molentes in molendino; una assumetur, et una relinquetur. uides ergo duo esse genera baptismatum et duo praemia meritorum, dum unum letalis ingenii ardor exurit et bibula sitis perennes haustus excoquit, alterum, quod semel potandorum meatibus sitim uitae perennitate satiat. utique in effossis gurgitibus perpetuas ariditates ostendit, et cum eis uitae meritum clausit, mortis aditum patefecit, dicente [*]( 1 Ioh. 13, 10 3 Col. 2, 11-12 6 Ioh. 4, 13 11 Ioh. 4, 12 15 Eccli. 33, 15 16 Matth. 24, 40-41 ) [*]( 2 enim v e (= est) eras. in a, om. ss baptismam aml 3 circumcisi] circumcisione 111 4 circumcisione] circumsione a exspoliatione su 7 aqua hac 111 8 ostenderet aml 9 a samaritana bis a\' posceret bibere sm2s pos amlsml postulasset am2v ille om. m 11 sed in deo deo m sed ideo deo u 13 III mg. as Numquid u 15 duo contra duo v 17 duae (-e m) smv, cf. Roensch, It.:I p. 277 18 uidentes mmlu uidetis mm2 genera esse v 19 baptismatum genera mml dum unum] unum quod mm2 20 bibulas istis aml bibula itis am2sml bibulae sitis v perennas aml perhennes ux exquoquid aml excoquid u 21 potandorum (scil. haustuum) m pota(-te- umI)ndarum cet. v sitim mm2 situm asmml sitium uv perennitatem v 22 saciat mm2 sanctiunt cet. sanciuit s. I. am2, et v in effossis utique s 23 eis (scil. effossis gurgitibus) scripsi ei codd. (quod uix ad unum genus baptismatum referri posse uidetur) eius v uitae] pie asmlv additum am1 ) [*]( 19* )
Catholicus respondit: Tu unum contra unum, ego multa baptisma assero contra unum. etenim paganus baptizat et Iudaeus baptizat et Sadducaeus baptizat et multi extra regulam datae legis baptizare non cessant. sed illud est unum quod uerum, illud uerum quod Christi, illud Christi quod patris et filii et spiritus sancti. hoc est uerum, hoc salubre; huic nullum est comparandum. hoc qui non accipit, ipse sibi et uitae meritum clausit et mortis aditum patefecit.
Donatista dixit: Quodsi, ut asseris, una fides in utroque consistit, cur inter fidelem aquam et perfidam iusta separatione discreuit, testante domino per Esaiam: quis nuntiauit uobis quia ignis ardet? quis nuntiauit uobis locum illum aeternum? ambulans in iustitia, praedicans uiam rectam, odio habens facinus et iniustitiam et manus abstinens a muneribus et grauans aurem ut non audiat iudicium sanguinis et comprimens oculos suos ne uideant iniquitatem, hic inhabitabit in alta spe; fortis panis illi dabitur et aqua eius fidelis. a cuius fide perfidam separans Hieremia testante sic posuit: ut quid iniuriantes me praeualent? plaga mea solida facta est: unde sanabo? facta est mihi sicut aqua mendax non habens fidem. [*]( 1 Hier. 2, 13 4 Hier. 17, 13 17 Esai. 33, 14-16 25 Hier. 15, 18 ) [*]( 1 hieremiae am1 faciunt mala um1 facit mm2 fecit v derelinquerunt asml 2 fontem aquae uiuae om. asuv 4 confundentur et 5 scribentur mm2v 5 in libro] inbro amlsm2 in rubro am2 quoniam bis u derelinquerunt a 6 coufundantur-fonte] fontem v 7 baptismata sm211V, cf. p. 298, 3. 24 9 saduceus am 10 quod om. m 11 quod xpo aml 12 hoc est salubre hoc uerum s 15 IIII mg. as quod sicut asml 16 perfidem a 17 testante bis mm1 dno] add. qui ait u nuntiabit hic et Un. 18 Engelbrecht 18 quia-nobis om. asm 23 uideat mm2 inhabitauit a habitabit s specu (orojXaup) Engelbrecht 24 fidelis] fidele uml 25 perfidam (scil. aquam) asmmlu perfidie mm2 perfidiam v 26 iniurantes asml 27 sanabor v )
Catholicus respondit: Haeretici omnes licet in sua sibi disputatione discordent, in baptismi tamen traditione sollemni uerbo concordant, sicut circumcisio una, sed fide uaria, in Iudaeis et Samaritanis ueteribus consistebat. necesse est ergo, sicut tunc, ita et nunc fieri oportere conuersis, ut quod disputatione sola plectatur sola iterum disputatione soluatur, ut audire de domino possint: iam mundi estis propter sermonem quod locutus sum uobis; manete in me, et ego in nobis. omnia enim in figura contingebant illis, scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum deuenerunt.
Donatista dixit: Ezechiel quoque sic dicit: et uidebant quia plures sunt qui auerterunt aquam antiquae piscinae, et non aspexerunt ad eum qui fecit eam ab initio, et eum qui illam condidit non uiderunt. inaudita dementia perfidorum, nec diuinis uelle uocibus credere nec apostoli simplicem doctrinam erroris sui faucibus uelle seruare!
Catholicus respondit: Absit, absit ut aquam antiquae piscinae, sicut uos, in partem ducamus aut diuinis eloquiis non credamus. quod legimus credimus et quod credimus praedicamus. audi quae sit origo nostra et ubi eius aqua diffusa. in Zacharia sic habes: exibunt aquae uiuae de Hierusalem; medium earum ad mare (orientale et medium earum ad mare) nouissimum — hoc est ab Hierusalem usque ad fines terrae —; aestate et hieme erunt — id est omni tempore erunt - ; et erit dominus rex super omnem terram, hoc est omni terrae Christus dominabitur, non Donatus. haec est possessio, haec hereditas Christi quae a sanctis colitur et perenni fonte rigatur, de qua ei dictum est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. [*]( 7 lob. 15, 3—4 8 I Cor. 10, 11 12 Esai. 22, 9 14 Esai. 22, 11 22 Zach. 14, 8-9 29 Ps. 2, 8 ) [*]( 1 V mg. as respondit] 5 m (passim) hereticus omnis a 2 discordet s 3 concordat s 5 plectatur scripsi pectatur aml peccatur am2sz petatur v nectatur Engelbrecht 7 quod a quem sso 9 correctionem m 10 fines om. asml 12 VI mg. as ezechihel as sicut s dixit uv uidebant Engelbrecht uidebunt codd. v 13 prures aml antiquamne mml 15 niderent uml 17 facibus aml 18 VII mg. as aqua asu 19 uos in partem uos u 23 orientale-mare om. codd.; an primum (rJjv TtpcotYjv) pro orientale scribendum? 24 ab sv ad aml a am2s 28 quae a] qua ea a 29 dabi aml )
Donatista dixit: Hinc sibi deus unicum baptismum esse proclamat, hinc apostolus unum cunctis dixisse confirmat, deo per Salomonem probante: hortus conclusus, soror mea sponsa mea, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum.
Catholicus respondit: Recordare legem et aduerte diligenter et uide quod ex hoc paradiso, ex hoc horto concluso, ex hoc fonte signato etiam foris salutis unda decurrat, quae uadit contra Assyrios, contra uos uidelicet Donatistas. ex Assyriis enim Samaritani illi nascuntur qui uobis sunt comparati. ipse est, inquit scriptura, fluuius qui uadit contra Assyrios, contra inimicam dei populo gentem. non pro illis uadit, sed contra. quibusdam enim-est odor mortis in morte, quibusdam uero odor uitae in uita. sicut enim, qui manducat et bibit sanguinem domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit, sic et qui accipit indigne baptisma iudicium sibi accipit, non salutem. nam et ludas proditor bonum corpus et Simon magus bonum baptisma Christi percepit, sed quia bono bene non usi sunt, mali male utendo deleti sunt. bonum est baptisma, bonum est Christi sanguis et corpus, bona est et lex, sed si quis ea legitime utatur. neque quia et foris est diuina non est, aut quia ab alienis habetur aliena putabitur, aut quia a malis iniuste tractatur a nobis iuste damnabitur. aqua paradisi aqua trinitatis est. hanc ubi agnoscimus, paradisi non negamus, hanc ubi non perspicimus, paradisi omnino non dicimus. quaecumque foris nata [*]( 2 Ios. 2, 19 6 Cant. 4, 12-13 13 Gen. 2, 14 15 II Cor. 2, 16 17 I Cor. 11, 29 23 cf. I Tim. 1, 8 ) [*]( 1 ipsa non est] ipsa est non est a 2 pr. est om. v alt. est om. m 3 fores domus tuae uv 4 VIII mg. as adigit uml Hinc hinc m baptisma uv 5 confirmatur smmlu deo] ideo u 6 probantem a ortus codd. 9 VIIII mg. as legem et sm2s lege mea a legem mea sml lege omnia v aduerte] a. legem s 10 ex paradyso (om. hoc) s horto ex osto a ex hoc horto concluso om. s 11 quae] quo u 12 assirios au donatista a assiriis as 13 inquid u 14 assirios a 15 populo dei s 16 mortem et 17 uitam ev 19 bibet asml sibi om. av 20 proditor iudas 3 22 deleti] dediti u est] et asml baptisma est s 23 alt. et om. v 24 ea] a asml quia et] enim et quia v 26 dam(damp- w)natur s 28 paradiso sml )
Donatista dixit: E contra apostolus dixisse testatur: unus deus, una fides, unum baptisma. nulla in diuina doctrina uarietas, per omnia dominum sequitur seruus, in nullo differt a magistro discipulus.
Catholicus respondit: Quem sequeris, quem imitaris, quem huius flagitii arbitraris auctorem? da mihi aliquem sanctorum post trinitatem rebaptizare, quod facis. lege mihi non illas scripturas, quarum auctoritate non teneor, sed noui et ueteris testamenti, quibus utrique subicimur. si unum est baptisma, cur duplicas unum? non enim aliud iteras quam quod inuenis uerum. quoniam ergo quae destruxistis ea, sicut dixit, reaedificatis, praeuaricatores uos esse monstratis.
Donatista dixit: Aut si unum putas cum reis aliqua permixtione coniunctum sacramentum baptismi, audi prophetas quibus sit recte dispensum, dicente Salomone: fons uitae in manibus iusti.
Catholicus respondit: Bene de uobis dominus dixit; qui errorem uestrum ante praeuidit: uos qui iustificatis uos coram hominibus, deus autem nouit corda uestra, quia quod altum est hominibus abominabile est apud deum. si iustus es et fons uitae in manu tua est, non homo, sed deus es. ad te confugiatur, tibi credatur, in te spes omnis uitae ponatur, ipsum baptisma in nomine tuo detur et de domino taceatur, uis scire ubi hunc fontem uitae requiras? in psalmo habes: apud te est fons uitae et in lumine tuo uidebimus lumen. [*]( 6 Eph. 4, 5 16 cf. Gal. 2, 18 20 Prou. 10, 11 23 Luc. 16, 15 29 Ps. 35, 10 ) [*]( 3 paradi s putandus (ut coni. Morelius) codd. potandus v non addidi exorsus m 4 ne v, om. codd. 5 in ipsa] in eternum in ipsa s 7 doctrina diuina v 10 Cath responfl hoc loco mm2, ante da mihi (lin. 11) v, om. asmmlu 11 flagitiis a post (t 8. I. ml) a 16 sicut dixit] dixit asml sicut dixit apostolus mm2 iterum (sic!) v redificatis as 18 XI mg. as cum] cur mm2 reis v res asml est (del. s) sm2z 20 dispensatum mm2 22 XII mg. as 23 uos estis qui v 24 dominus uv nostra a 25 aput II 27 ad] a u 28 deo sm1 daceatur am1 )
Donatista dixit: Et Dauid dicit: oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum.
Catholicus respondit: Da ergo mihi aliquem tuorum quem probes non esse peccatorem, ut oleum uestrum non possit esse peccatoris, cum scriptum sit: nullus est hominum qui non peccet. interpres male, desuper lege, ut sensum possis accipere. sic ait: corripiet me iustus in misericordia et increpabit me; oleum autem peccatoris non unguat caput meum, hoc est: melior est misericors increpatio quam lenis adulatio, sicut et illud: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici. oleum peccatoris blandimentum est adulatoris, de quo alibi dicit: molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula. oleum iusti spiritus est dei, dicente Petro: Iesum a Nazareth, quem unxit deus spiritu sancto. desine itaque spiritum sanctum oleum dicere peccatoris, ne deum incipias asserere peccatorem.
Donatista dixit: Aperta confectio perfidorum isto loco monstratur, quae inimica praesumptione a facinoroso sacerdote contacta polluitur, cuius sacrificium uelut oleum uoce diuina respuitur. facineros u s, inquit, qui sacrificatmihi (uitulum) uelut quicanem [*]( 1 Prou. 24, 36. 35 (30, 13. 12) 5 Esai. 43, 26 6 1 Ioh. 1, 8 9 Ps. 140, 5 13 Eccle. 7, 21 15 Ps. 140, 5 18 Prou. 27, 6 20 Ps. 54, 22 22 Act. 10, 38 27 Esai. 66, 3 ) [*]( 2 se om. a iustum se s 3 te v, om. codd., post esse add. mm2 peccatorem te m 5 dic tu om. asml dic prior v 9 XIII mg. as 10 inpiguat a impinguat s 11 XIIII mg. as Da] Dic v, cf. p. 295,11 14 interpres (es in ras. s) su interpretes av interpretaris m malo v accipere] habere mml 15 increpauit as 16 unguat] inpinguet s 20 adulteratoris sml 21 dei est s 22 a om. m nazareht a unixit u deus deus s 23 peccatoris dicere s 25 XV mg. as fort. aperte confectio scripsi confessio codd. v, cf. p. 297, 7. 299, 29. 300, 1 26 contracta asm 27 facinorosus ssv 28 uitulum addidi carnem u )
Catholicus respondit: Certum est quod sacerdotis et plebis execretur deus ac despiciat holocausta, si bona non affuerit conscientia. aut si de sacerdotibus solum dictum cupis intellegi, quomodo apud uos facinorosorum non polluitur confectio sacerdotum? dicis: \'quamdiu mali latent inquinare non possunt, propter quod scriptum est: quae occulta, mihi, quae manifesta sunt, uobis\'. si ergo quamdiu mali latent inquinare non possunt, cur longe positas nationes, quibus nomen Donati et Caeciliani habetur incognitum, rebaptizare non times? quis uestrum aliquorum mala in eorum pertulit aliquando notitia? et si pertulisset et non probasset, in nullo prorsus obesset iuxta illud: quae occulta sunt, mihi, quae manifesta sunt, uobis.
Donatista dixit: Adhuc eius aquas Ambacum propheta spiritu manifestat: inposuisti, inquit, in mari equos tuos turbantes aquas multas. me contempsit Galaat ciuitas, quae operatur stulta turbans aquas. et fortitudo tua sicut hominis piratae.
Catholicus respondit: Agnosce in te tua tela, sicut scriptum est: gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus eorum confringatur. fortitudo tua, Donatista, sicut hominis piratae, qui uiribus rebaptizas, uiribus in aqua pugnas, uiribus in aqua necas. ista gerens pirata captus occideris, nisi conuersus paenitueris et regi Christo in catholica militaris.
Donatista dixit: Si ergo unico fonti ecclesia gloriatur, utique traditorum spelunca est, quae in aquarum multitudine extollitur et baptismi sui ebrietate confusa cum regibus fornicatur, dicente Iohanne: ueni, ostendam tibi damnationem [*]( 9 Deut. 29, 29 15 ibid. 17 Hab. 3, 15 18 Os. 6, 7—9 22 Ps. 36, 15 23 cf. Os. 6, 9 30 Apoc. 17, 1-2 ) [*]( 2 porcorum sml 4 XVI mg. as 5. bonam a fuerit s conscientiam a 6 solis m 8 male mmlu 9 occulta] add. sunt v 11 positis asml 13 aloquorum aml notitiam v 16 XVII mg. as abacuc a turbidbs (sic!) v 18 galaad sv 19 quae] qui as turbans (tapaooouoa) scripsi turbas codd. turbat v 21 tela] add. conuerti v 24 uiribus in aqua pugnas uiribus in aqua rebaptizas s pugnas] piginas as 26 in om. asml catholico uml catholica ecclesia um2 militaueris sm2v 27 XVIII mg. as unico] amico s fonte v 30 ostenodam m )
Catholicus respondit: Ut uideo, ubicumque aqua nominata est male bene, baptisma credidisti. si in bono, tibi, si in malo, mihi illam tribuere uoluisti, ut de uobis impleretur quod Paulus apostolus dixit: nescientes neque quae locuntur neque de quibus affirmant. quemadmodum enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita hi resistunt ueritati. angelus dicit: aquas quas uidisti, populi, turbae et nationes sunt. et tu angelo exponenti resistis et dicis: \'rogo quae sunt aquae multae nisi plura baptisma? quae mulier fornicaria nisi traditorum spelunca?\' si et traditorum uocabula cupis addiscere, habes uestros, Siluanum Cirtensem Felici curatori sacramenta tradentem, habes Marianum ab Aquis Tibilitanis Romano curatori tres codices offerentem, habes Uictorem Rusiccaziensem [*]( 7 Prou. 9, 18 10 Prou. 5, 18. 17 13 Apoc. 17, 15 19 I Tim. 1, 7 20 II Tim. 3, 8 22 Apoc. 17, 15 26 cf. Gresc. III, 27, 30 sqq. ) [*]( 2 terra a 3 baptismata asm2sv, cf. lin. 24 • 5 persecutionibus av pocula aml 6 amentiam v 7 accessum ssv salemon u 9 longum scripsi longo codd. v tempore (ore s. 1. s) ssv 12 ui om. uv Iohannes-multitudinem om. u 14 alt. quas] aquas asml sedit m si et sml 16 XVIin mg. as utl et as 17 male uel bene coni. v dei baptisma u pr. si] sed v alt. si om. v 19 loquuntur su 20 quemammodum a 21 resisterunt as, cf. Roensch, It.2 p. 288 24 baptismata sm2sv 26 circensem s 27 tradente a Marinum v recte, sed error anonymo tribuendus 28 curat.ori u risiccaziensem sml Rusiccadiensem v )
Donatista dixit: Claret ergo apud traditores esse multitudinem aquarum, ubi diuersa schismatum semina, ubi haereticorum multimodas pestes, ubi Manicheorum detestanda sordium feculenta uel in abruptum cenosi gurgitis lacum in aeterna morte abreptos Charybdis uidit et exterminii oleum flammis edacibus animauit. Catholicus respondit:s o probare, o errare, o delirare! claret ergo apud traditores esse multitudinem aquarum, ubi diuersa schismatum semina, ubi haereticorum multimodas pestes, ubi Manicheorum detestanda sordium feculenta? quomodo probas nobiscum esse schismaticorum multimodas pestes? si nobiscum essent, non haeretici, sed catholici essent.
Donatista dixit: Audi dicente Salomone: muscae moriturae exterminant confectionem suauitatis. olei est ergo genuina suauitas, quae si tactu inprobo fuerit uiolata fit [*]( 4 cf. Prou. 7, 27 11 Prou. 9,18 12 Prou. 5,18.17 28 Eccle. 10,1 ) [*]( 1 deletitia asml delititia sm2 delaticia s 2 latronum spelunca m 4 luppanaria a domum a 6 sordibus] sceleribus sordium (sordidum uml) s 8 ne] nec a 9 separatos asml separatis sm2 11 abstinete te urnl 13 propheta a 15 debet sm2m 17 XX mg. as 19 multimoda sml multimode sm2z manichorum asml sordidum u feculentia sm2 20 uel] add. ubi mm2 21 caribdis au caripdis m et om. m extermii asml 22 XXI mg. as 24 multimode (-ę) smum2 multitudine uml 25 sordiidium u feculentia sm2s nobiscum esse probus s 26 nobiscum] nobis non mmlu 28 XXII mg. as salemone m muriture u 29 suauitatis olei. est ergo interpungit Engelbrecht 30 tacto mml fit] sitm )
Catholicus respondit: Quis tactu inprobo uiolat? qui quod inuenit seruat, aut qui confectum inpudenter exterminat? quando oleum uestrum tetigimus, quando spiritum sanctum iniuciando fugauimus? docete aliquem nostrum in diuinitatis oleum inprobe cecidisse aut trinitatis baptisma sicut uos inlicite uiolasse. muscae moriturae Donatistae circumuolant per totius corporis membra; sicubi repperiant uulnerata, sana pungunt, aegra lambunt et eorum ulceribus peccatorum uermes fundunt, quae conscientiam mordeant, quae animam finiant, quae putredinem nutriant, quae nec ipsis mortuis cadaueribus parcant. muscae moriturae cum oleum exterminant oleo perimuntur; neque enim uiuitis, qui spiritum sanctum exflatis.
Donatista dixit: Hoc proprie Dauid sanctissimus nostrae fidei regulam subministrans edocet, eundem peccatoris oleum nec salutem afferre nec cuiusquam caput debere contingere. oleum, inquit, peccatoris non unguat caput meum. ergo diligenti examine peccatoris requirenda persona est, si non de sacerdote sacrilego, ut profani asserunt, dominus dixit.
Catholicus respondit: Cum sis peccati conscius, audes dicere: peccatoris requirenda persona est\'? audi quae sit peccatoris ista persona. apostolus dixit: omnes pebcauerunt et egent gloria dei, et Salomon: nullus est hominum qui non peccet, et Iob: si in angelis suis repperit prauitatem, quanto magis in filiis hominum qui terrenum habent domicilium! haec est persona peccatoris, id est, omnis homo peccator. si sacerdos es, homo es, et si homo es, peccator es. quem te ipsum facis? dixisti te solum esse sanctum, solum iustum, solum sine peccato, solum sine macula. dixisti tuum esse baptisma, [*]( 18 Ps. 140, 5 24 Rom. 3, 23 25 Eccle. 7, 21 26 Hiob 4, 18-19 ) [*]( 1 spiritum sanctum v 2 equauit szII aequa uis a aequatis v alienam mensam m 3 fedent mm2 fedant asmmlu 4 XXIII mg. as tacto mm1 5 aut] an v confectu a 9 reperiant sv 10 lambent asml praelambunt uml 11 infundunt coni. v 15 exsuflatis s exsufflatis 8 efflatis v 16 XXV (sic) mg. as sanctissimus om. s 17 eundem a idem cet. v 19 inquit] autem a ungat SI) 21 prophani a 22 XXVI mg. a (non s) 23 est persona a 24 omnes] add. enim v 25 saleTn m 26 si om. suv agelis a suis bis uml prauitate a )
Donatista dixit: Similiter dominus per Aggaeum prophetam inmundos tactus inquinamenta conferre nec pollutum quemquam posse sancire, si inlicita praesumptione conetur attingere quod sanctum uideat contineri, salubri expositione monstrauit, dum pro nobis prophetam cautum exhibuit: interroga, inquit dominus, sacerdotes dicens: si alligauerit homo carnem sanctam in summo uestimento et tetigerit summitas uestimenti aliquam creaturam panis aut uini aut olei, si sanctificatur? et responderunt sacerdotes et dixerunt: non. et dixit dominus: si tetigerit inquinatus in animam horum aliquid, si inquinabitur? et dixerunt sacerdotes: inquinabitur. et dixit dominus: sic et populus hic et sic gens ista: omnis qui illuc accesserit inquinabitur.
Catholicus respondit: Hoc aduersum te usus es testimonio, qui donum dei in tuo ponis arbitrio. si enim tactus sancti inmundi inquinamenta non tollit, uanum est quod geritis, quod conficitis, quod lauatis. si tetigerit, inquit, quod sanctum est creaturam panisaut uiniuelolei, sanctificabitur? [*]( 4 Esai. 14, 12-15 17 Agg. 2, 11-14 30 Agg. 2, 12 ) [*]( 2 dinitns a caelerate asml 3 quid] quod mm2 6 et super astra v 7 dei] celi m sedebam mm1 in om. m 8 altissimo] alto (o 8. t) m 9 profundam s 13 XXVIII mg. a XVIII mg. s aggeum am 14 inquinamentum v 15 sanctire u 16 exposione a 17 pro om. m propheta a 19 sumo s 21 si om. u 23 anima SlttJ, cf. Post gesta 20, 31 25 ista (s s. I.) a 27 XXVnII mg. a XVIIII mg. s respondit om. a est m 28 dono sml 29 geritur v 30 lauatis] laudatis a inquid a 31 panis aut panis uiuni um1 uel] aut s )
Donatista dixit: Numquam latro in lucem protulit praedam, semper operarii noctis gratam bonis omnibus lucem saeuius horruerunt; solus traditor nec dei minis frangitur et in aliena ueste inprobus gloriatur. contra quem per Sophoniam dominus proclamat nec auditur: erit in die, inquit, sacrificii domini et uindicabo in principibus et in omnes uestitos ueste aliena.
Catholicus respondit: Tua non timeo crimina, quia mea munita est conscientia. quem dicis tradidisse, nomen locumque traditoris ostende. numquam id ualebis ostendere, sicut nec antea ualuisti. sed etsi aliquem protuleris, mihi obesse non poterit, dicente [*]( 3 Agg. 2, 14 15 Eph. 5, 11 17 Esai. 65, 5 25 Soph. 1, 8 ) [*](2 alt. qd a mundiciamque mm2 5 aggeum as dicebat uv 6 esset et] etiam esset v 7 sanctus] add. ille s 8 tetiterit s 12 absinthii mv absintii u 13 mitiatur a obtineri v 14 exeundum est nobis est uml ex. ergo n. e v est e] esse a 17 enim om. s 20 terrent] intrent s saltem mm2v 21 XXX mg. a (nihil s) 22 gratiam asml saeuius scripsi saepius codd. v, cf. saeuus horror Uerg. Aen. 12, 406 23 minis dei m 24 improbo u soffoniam as 25 clamat m auditus am2sm inquit, in die v 28 respondit v dixit codd. 29 traditores asml )
Donatista dixit: In quantum enim inprobitas deuios errores alienis bonis cupit astruere et falsa catholica mendacii nebulas conatur obtegere, per colles tortuosos incedit, cui per Hieremiam dominus contradictor obuiauit: nolite, inquit, fidere uobis in uerbis falsis, quia per omnia non proderunt uobis, dicentes: templum domini templum dei est. et dominus in Deuteronomio: attende tibi, ne offeras holocaustomata in omni loco quemcumque uideris, sed in loco quem elegerit dominus deus tuus in tribu tua, in hac offeres holocaustomata et ibi facies omnia quaecumque praecipio tibi hodie.
Catholicus respondit: Optime et saluti tuae multum conueniens testimonium posuisti: attende tibi, ne offeras holocaustomata in omni loco quemcumque uideris, sed in loco quem elegerit dominus deus tuus in tribu tua, in hac offeres holocaustomata et ibi facies omnia quaecumque praecipiet tibi. audi ergo qui sit locus electus et quae tribus domini praedicata. in psalmo centesimo tricesimo primo habes: quoniam elegit dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi; haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. item in psalmo centensimo uicesimo primo: stantes [*]( 1 Ezech. 18, 4 5 Luc. 15, 22. 24 8 Gal. 3, 27 15 Hier. 7, 4 18 Dent. 12, 13-14 30 Ps. 131, 13-14 33 Ps. 121, 2-4 ) [*]( 7 erat] fuerat 14 11 sordidastis m 12 XXXI mg. a inprouitas a 14 an calles? 15 ieremiam pttnl fidere in uobis v 17 dei] domini v 18 deutronomio s 21 hoc sm2s 23 XXXII mg. as 27 hoc sm2a oferas a offeras sv 29 o o oCXXXI 14 trigesimo v 32 praeelegi v 33 o o oCXXI s centesimo am2s uigesimo v )
Donatista dixit: Baptisma itaque dici non potest quod aquarum turba dispersit, quod ab ecclesiae fonte malitia separauit, quod sterilis unda siccauit, quod nec angelum uidit nec prophetam qui se mederi posset inuenit, sicut in libro Regnorum quarto letales aquas Helisaeus sanctissimus discussa morte sanauit et maritante sermone in fetus uberes meare permisit: et dixerunt uiri ciuitatis ad Helisaeum: ecce commoratio ciuitatisbona, sicutet tu, domine, uides, sed aquae malae et steriles sunt hic. et dixit Helisaeus: accipite mihi unum uas fictile et mittite in eum sale. et acceperunt illud, et uenit ad exitus aquarum et proiecit [*]( 4 cf. Matth. 5, 14 7 Eccli. 24, 10. 11 8 Luc. 24, 46—47 15 Deut. 12, 13-14 26 IIII Reg. 2, 19-22 ) [*]( 8 aic enim] etenim v 9 mortis u 12 hereditate maneres] hereditares s 14 corripis] corporis as militem corripis m 15 dic.o tibi s 16 et hic deus et ibi deus est v 17 alt. deus est s 19 tua holocaustomata tua sml 21 XXXIII mg. as Donatista dixit om. mmlu utique v 22 militia asml 23 sterelis asml 25 heliseus codd. (passim) 26 manante mg. u 28 bona] huius optima m malae (rcovirjpd) a. l. mm2 multac cet. v 29 hic om. s 30 unum] nonum Engelbrecht uas] fas s immittite v in eum as meum s in illud v sale a salem ss sal v )
Catholicus respondit: Gratias deo patri, qui quod futurum ostendit in nobis fidelis impleuit. gratias, inquam, deo patri, qui nobis non angelos solum, non prophetas, sicut prius, in Hiericho nostram, id est in hunc mundum, sed proprium filium destinauit, dominum uidelicet angelorum et principem prophetarum, qui aquarum sterilitatem, hoc est gentium infecunditatem, discussa morte sanaret. accepit uas fictile, hoc est corpus fragilitatis humanae, sal misit, id est sapientia diuina repleuit, in aquam proiecit, hoc est in Iordane descendit, aquas suo descensu sanauit, id est gentes suo aduentu redemit, et maritante sermone ecclesiam ex gentibus congregauit et in fetus uberes longe lateque diffudit. hoc in nobis impletum qui non uidet caecus, qui non credit insanus est. attende uberes fetus, dic ubi haec non sit ecclesia, dic ubi tua praeter in angulo Africae inueniatur male collecta tamquam sarmentum inutile. ex hac ubi praecisa est ibi remansit; ultra extendi non potuit, quia de radice praecisa statim exaruit.
Donatista dixit: Accepit una ciuitas saluatoris aquae substantiam, accepit et olei dona una cum liberis uidua nec beneficium diuinum passim propheta commisit nisi ei, quam unum uas olei habere cognouit, Regnorum ueritate probante: et mulier una ex mulieribus prophetarum clamabat post Helisaeum dicens: seruus tuus uir meus mortuus est, et tu scis quoniam seruus tuus erat timens deum. et ecce quibus debeo uenerunt accipere duos filios meos in seruos. et dixit Helisaeus: quid faciam? indica mihi quid est tibi in domo tua. at illa dixit: non est mihi ancillae tuae aliquid in domo nisi uas unum olei. et dixit Helisaeus: uade, pete tibi uasa [*]( 23 IIII Reg. 4, 1-4 ) [*]( 1 salem mm2 3 inj ad ss hunc v 4 XXXIIII mg. a 5 fideliter mm2 8 principem ex principium ut uid. a 9 steritatem aml sterilitate (li s. 1.) s infecunditate a 10 fragilitatis humanae] fragile s 12 iordanem zv discensu a 13 aduentu redemit] defendit aduentu m ad (s. 1.) gentes suo descendit aduentu u 15 impletum in nobis s 17 tua] tanta s praeterquam v affrice au 19 excisa s 20 XXXV mg. as salutaris v 26 quoniam] quomodo v dominum v 27 duos] tuos a 29 tibi om. s 31 olei unum s ) [*]( LIII. August. c. Don. III. ) [*]( 20 )
Catholicus respondit: Omnes enim hoc faciunt quod et tu. omnes fideles exsufflant, dum unicum baptismi sibi uindicant sacramentum. talem cum inueneris, non capies, non tenebis, non isto uinculo colligabis, sed agnito signo piratico, ut tecum artem peragat, securum abire permittes?