Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

In quam uos ingredimini illo hereditare eam: plenum esset, etiamsi non additum esset illo.

Et eduxit uos de fornace ferrea ex Aegypto: fornacem ferream duram tribulationem intellegi uoluit. secundum hoc et de Ioseph dictum est in Psalmis: ferrum pertransit anima eius.

Et non transeo Iordanen hunc, quasi et alius sit Iordane. ex hac locutione arbitror saepe dici etiam hunc mundum, quasi alius non sit.

Si autem genueris filios et filios filiorum tuorum: notanda locutio est, ubi et auos nepotes dicit gignere.

Et quaeretis ibi dominum deum uestrum et inuenietis eum, quando exquiretis eum ex toto corde tuo et ex tota anima tua in tribulatione tua: non dixit "in toto corde uestro et in tota anima. uestra in tribulatione uestra".

Interrogate dies priores, qui fuerunt priores te: non homines sed dies intellegendum est. similiter et hoc notandum, quod etiam superius, cum dixerit: interrogate pluraliter, priores te intulit singulariter, non "priores uobis". [*]( 3 Deut. 4, 12 6 Ib. 4, 5. 14 8 Th. 4. 20 10 Ps. 104. 18 12 Deut. 4, 22 15 Ib. 4, 25 18 Ib. 4, 29 23 Ib. 4, 32 ) [*]( 1 adproprians NL illis N 4 posset N 8 sec. cod. Alez. uos om. b fornacS ferrea N egypto N 9 intellege N 10 pertransiit Lbd 11 animam Nbd 12 transiit b iordanem Nbd 13 iordanis bd 14 non sit] 59^1 sit LS sit bd 15 genuerit N filias dUorum N 16 auos] aduos N nepotest N dicit gignere Om. X 18 queritis LSlb ibi om. N nostrum N; TJIJUMV cod. Alex. 24 non dies sed homines in ras. m. 2 S,bel )

603

Si et tentauit deus ingressus accipere sibi gentem de media gente: tentauit pro eo, quod est uoluit, positum est. an quid aliud? quod autem ait: de media gente, de mediis gentibus intellegendum est singulari posito pro plurali; sicut serpentem, ranam, et locustam pro serpentibus et ranis et locustis scriptum legimus.