Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Usque ad flumen magnum, flumen Euphraten . non dixit: usque ad flumen magnum Euphraten.

Et iudicium, quod durum fuerit a uobis, adferetis illud ad me . non dixit: quod durum fuerit uobis, sed a uobis, id est ita durum, ut a uobis iudicari non possit.

Si uidebit aliquis uirorum istorum terram optimam hanc, quam iuraui patribus eorum praeter Chaleb filius Iephone; hic uidebit eam . et in libro Numerorum istam locutionem notauimus, quia non dixit: praeter Chaleb filium Iephone, sed filius.

Dominus enim deus uester benedixit te in omni opere manuum tuarum.non ait: benedixit uos in omni opere manuum uestrarum, cum praedixisset uester, non ..tuus\'.

Nunc ergo surgite et promouete et pertransite uos uallem Arnon; ecce tradidi in manus tuas Seon regem Esebon . non dixit "in manus uestras", sed a plurali ad singularem transiit.

Quoniam quae est gens magna cui est ei deus adpropians illis? duo sunt hic notanda: uel quod ait: cui [*](4 Dent. 1, 7 6 Ib. 1, 17 9 Ib. 1, 35. 36 11 cf. lib. IIII CXII pag. 599. 4 14 Deut. 2, 7 17 Ib. 2, 24 21 Ib. 4, 7 ) [*]( 1 est om. N 2 in alt. om. b Explicit liber locut Mumer agu fol. 163b C Explicit locutiones numerorum incipit questiones fol. 92* N Explicuerunt locutiones numerorum incipiunt locutiones Deutheronomii L Expl loc nuili incip lot\'! deuteno fol. 25 S ) [*]( 8 Explicit quaestiones numerorum. inC loquutiones deuteronomii ano s. l.)fol. 105x N 4 eufraten NLS Euphratem d 5 non-Euphraten om. b 6 adfertis LS 9 optimam] crfatbjv cod. Graeci 10 quam hanc b caleb N caleph b 11 et 13 ieffone N ieffona LS cf. Loc. de Nume- J-is CXII 14 Dfitov cod. Alex. omni om. b 15 opere L 19 essebon LS a] ad N pluralem N 20 transit S transtulit N 21 ei om. LS 22 adpropinquans NLS )

602
est ei, uel quod non ait "adpropians illi", sed adpropians illis.

Et similitudinem non uidistis sed uocem, cum uox non possit uideri; sed generaliter hoc uerbum posuit, tamquam ad omnem corporis sensum uidere pertineat.