Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et percussit dominus <populum> plagam magnam ualde: notanda fuit locutio: percussit plagam. non "percussit plaga", quod est usitatum.
Et homo Moyses lenis ualde. subauditur "erat".
Et ira animationis domini super eos, subauditur "facta est".
Et ecce Maria leprosa sicut nix: et hic subauditur "facta est."
Et quae terra in qua isti insident super eam; et quae ciuitates in quibus isti habitant in ipsis.
Locum ipsum quem nominauerunt uallem Botrui. cum superius dixisset: uenerunt in uallem Botrui. dictum est ergo per anticipationem, non quia iam hoc uocabatur, quando uenerunt, sed cum scriberetur. hic liber, iam uocabatur. [*]( 4 Num. 11,8 5 Ib. 11,21 6 Ib. 11, 25 11 Ib. 11, 33 14 Ib. 12.3 15 Ib. 12, 9 17 lb. 12, 10 19 Ib. 13, 20 21 Ib. 13, 25. 24 ) [*](2 sicj ita d transtullerunt C 3 grego N 5 sexcenta LSbd 6 abstullit C 8 ellypsis NLS eclipsis b familiarisissimam S 9 hebreo N interpretis C interpres N pinguit N quil C 10 in om. C latini C frequententur b grega N 11 populum quod a libris abest addidi ad LXX plaga C 12 plaga N 13 non—plaga om. N 14 moses N 15 iram LS 17 Et-est om. b; Et om. LS 18 est om. CNLS1 22 botri bd botri bd 24 uocabitur (sed supra i add. m. 1 a) C quQ C )
Quoniam fortior nobis est magis usitata esset locutio si non haberet: magis.
Et protulerunt pauorem terrae quam explorauerunt t eam.
Terram quam transiuimus eam explorare, terra comedens qui habitant super eam est. dicendum autem fuit usitate: terram quam transiuimus explorare.
Terra quam explorauimus eam bona est ualde ualde.
Et ait omnis synagoga lapidare eos in lapidibus . non dictum est: lapidibus, cum ipsum lapidare posset usitata locutione sufficere.
Et quousque non credunt mihi in omnibus signis quibus feci in ipsis? non ait: quae feci in ipsis.
Puer autem meus Chaleb, quoniam spiritus alius in eo et adsecutus est me, et inducam eum in terram . usitatum esset, si non haberet: et.
Et inducam eum in terram, in quam intrauit illuc . sufficeret usitata locutione: in quam intrauit.
Et ait dominus ad Moysen et Aaron dicens. hoc inlatum est, cum dominus et superius loqueretur. facit hoc saepe scriptura; cum aliquid aliud uult dicere, iterum inducit loquentem, qui iam loquebatur.