Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et accesserunt ei et dicebant. non ait quod usitatum est: accesserunt ad eum.

Et aedificabitis uobis ipsis ciuitates inpedimentis uestris.ac si diceret: aedificabitis uobis ipsis ciuitates propter inpedimenta uestra.

Inpedimenta nostra et uxores nostrae et omnia pecora nostra erunt in ciuitatibus Galaad; pueri autem tui transibunt omnes armati. non dixerunt: nos autem transibimus omnes armati, sed tamquam de aliis dicerent.

Et commendauit eis Moyses Eleazar sacerdotem et legum filium Naue et principes familiarum tribuum Israhel. non ait: commendauit eos Moyses Eleazar sacerdoti, quod utique ordo locutionis usitatae exigebat; per hos enim introducti sunt in terram, quam petebant: unde [*]( 1 lb. 32, 5 3 Ib. 32, 11. 12 7 Ib. 32, 13 10 Ib. 32, 16 12 Ib, 32, 24 15 Ib. 32, 26. 27 20 Ib. 32, 28 ) [*]( 1 in om. C 3 caleph b 4 filius (s ex m) S Iephone] geffone C ieffone N. ieffone LS uidetur-iefone in mg. infer. add. m. 1 S chaleb (ch in ras. m. 1) S 5 geffone C ioffone N iefione L iefoue S nominatibe C intullit C secuti suntj secutus CLS sequutus N 7 consQmaretur Cb consuniaretur N consummeretur S facientis LSb 8 faciens] facientis N 10 dioebant] dixerunt bd ait quodj ait quia S utique b 12 cdiiicauitis C ędificabis b ipsas C inpedimentis uestris] propter impedimenta uestras C 18 nos s. l. m. 1 C transiuimus LSl 20 ctlmenuabit C cis om. C 22 tribubum NLS commendabit C \'23 sacmloti (ti in ras.; S locutiones C 24 introdux C petebant (n 8. l m. 1) C )

600
magis illi istis a quibus introducebantur in terram postulatam quam isti qui introducebant illis quos introducebant commendati uidentur.

Si autem non transierint armati uobiscum in bellum in conspectu domini, et transferte inpedimenta eorum . plus habent "et".

Et dedit eis Moyses filiis Gad et filiis Ruben . plus habet "eis".

Et non ibi erat aqua populo bibere. pro eo, quod est ad bibendum.