Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum a chiliarchis et a centurionibus et intulit ea in tabernaculum testimonii. uidetur dicere debuisse: et intulit illud in tabernaculum testimonii, quoniam aurum acceptum esse praedixerat. et plerique latini codices sic habent; sed ideo pluraliter uidetur inlatum ut diceret: intulit ea, quia multa uasa fuerant superius commemorata, in quibus erat hoc aurum.

Et pecora multitudo erat filiis Ruben et filiis Gad, multitudo copiosa ualde, non dixit: et pecorum multitudo erat.

Et uiderunt regionem Iazer et regionem Galaad, et erat locus locus pecoribus . non iungendum est in pronuntiatione quod bis dixit locus; sed subdistinguendum: et erat locus, et deinde inferendum: locus pecoribus. quasi enim expectaretur qualis locus, ita repetitio eleganter inlata est.

Et accedentes filii Ruben et filii Gad dixerunt ad Moysen et Eleazar sacerdotem et ad principes synagogae dicentes. non est ista uel graeca uel latina locutio: dixerunt dicentes, sed hebraea uidetur. [*]( 1 Num. 31, 29 3 Ib. 31, 35 8 Ib. 31, 54 16 Ib. 32, 1 19 Ib. 32, 1 25 Ib. 32, 2 ) [*]( 2 eam C 4 cognouerant NLS cubitum CNLS omnes C xazn. \'f\')Z1J cod. Alex. omnis — 1t. 6 uiri in mg. infer. m. 1 add. S 5 triginta NLSbd 8 moyses in ras. m. 1 S 9 intnllit C 10 tabernaculvtn tv ex o) AT 13 intullit C 17 copiosa] Тtf)h cod. Alex. 18 pecora C 19 Iazer] azer C zarier NLS 26 eleazer Si 27 sinagogae CN )

599

Detur terra ista famulis tuis in possessionem: quasi de aliis dicerent, cum sibi peterent.

Non enim secuti sunt post me praeter Chaleb filius Iephone. uidetur dicere debuisse: praeter Chaleb filium Iephone; sed nominatiue intulit, quia praecessit: secuti sunt. est autem ista locutio etiam latina, sed rara.

Donec consumeretur omnis generatio facientes maligna in conspectu domini. non dixit: faciens maligna, neque: facientium maligna.