Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et omnis cui inuentum est apud eum coria arietum rubricata, quod diceretur usitate: et omnes apud quos inuenta sunt coria arietum rubricata.
Omnis adferens demtionem argentum et aes adtulerunt demtiones domino . usitatius diceretur: omnis adtulit quam omnis adtulerunt.
Et apud quos inuenta sunt apud eos ligna inputribilia: apud eos more scripturarum additum est; nam sine hoc esset plena sententia.
Et omnis mulier sapiens mente manibus nere. quasi nere possit non manibus; et "sapiens nere" elegans atque inusitata locutio est. deinde: omnis mulier adtulerunt more superiorum plurali concluditur singularis. quia "omnis mulier adtulit" usitatius diceretur.
Et omnes mulieres quibus uisum est sensu suo in sapientia nerunt pilos caprinos . notandum sapientiam in his artibus saepe appellare scripturam, id est cotftav.
Et conpositiones et oleum unctionis et [*](1 Ex. 35, 21 4 Ib. 35, 21 7 Ib. 35, 23 10 Ib. 35, 24 13 Ib. 35, 24 16 Ib. 36, 25 21 Ib. 35, 26 25 Ib. 35, 28 ) [*]( 1 afferret Sb 2 dicere b 4 sec. cod. Alex. 7 initium sec. cod. Alex. aput CN 8 rubicata LS et om. LSbd 9 aput C rubicata LS 10 sec. cod. Alex. omnis Lx oms S redemptionem b 11 dicere (in fine uersua) C 12 quam omnes L quam oms S 13 Et] Et omnis N aput (bis) C 14 addictum N 15 nam] nunc b ante sine er. sine C 16 et 17 neere ON LB 17 posset NLSbd 18 adque C 21 sensu suo 8.1. S .22 sapientia sua (sua semierasum) S neerunt CNLS capriuus C 23 scripturam (tu 8. I.) S scripram L 24 sophian CKLS sophia b )
Et omnis uir et mulier quorum adferebat sensus eorum, ut intrarent et facerent omne opus quodcumque praecepit dominus fieri illud per Moysen, adtulerunt filii Israhel demtionem domino. ergo omnis uir et mulier intelleguntur filii Israhel. ceterae locutiones similes superioribus.
Facere aurum et argentum et aes: pro eo, quod est: facere ex auro et argento et aere; non enim aurum faciebant sed ex auro. tale est etiam quod paulo post dicit: et operari ligna, hoc est: ex lignis.
Facere omnia opera sancti, textilia et uaria texere cocco et bysso, facere omne opus architectonicum uarietatis. ecce et in rebus textilibus architectonicum opus appellat; mirum nisi propterea, quia tabernaculo fiebant, quod aedificii simile fuit et tamquam domus erigebatur. quid autem dicat: opera sancti, non euidenter adparet, utrum sancti sacerdotis, quoniam et de stola uel de stolis eius haec dicuntur, an sancti dei, in cuius cultum haec fiebant, an opera sancti, sicut dicebatur sanctum et sanctum sanctorum. [*]( 7 Ex. 35, 29 13 Ib. 35, 32. 33 17 Ib. 35. 35 ) [*]( 1 demus LSl 2 et om. CN 8 coniuncionem C aliut C adiuncxit N 4 ctlposiciones C compossit (uactium spatium 12 litter.) N et oleum om. N 5 cllpositionem C compositionem LS 6 ista] ita LS 11 ceterae] certere N 12 similis C 14 aere] here N 15 tale est] deest N paulo] populo N 16 operari] erari N ligna] ligno S 17 Facere] mire N uaria] idaria C 18 et cocco N faceret N arcitectonicum N 19 et om. LSb arcitectonicum N 20 tabernaculum fiebat Cd 21 edificio b similisSb domos C 22 dicataN 23 de stolis eius om.N; sed spatium uacuum adest 24 an sancti dei om. N in cuius] uicinius b cultu LSb uultum N 25 sicut] aut N discernebaptur N )
Umeralia continentia ex utrisque partibus eius: non dixit ex utrisque partibus eorum, quamuis illa umeralia, non umerale dixisset, sicut solet umerale dicere; ipsum enim appellauit pluraliter umeralia, sicut stolam et easdem stolas.
Et Eliab filius Achisamach de tribu Dan, qui architectonatus est textilia et consutilia et diuersicoloria texere de cocco et bysso. nouo more dicuntur architectonari textilia. etiam illud a parte totum intellegendum est, quod ait: texere cocco et bysso: ex his enim et cetera intellegimus, id est purpuram et hyacinthum.
Et fecerunt filii Israhel, sicut praecepit dominus Moysi, ita fecerunt: plenum esset, etiam si non adderetur: ita fecerunt.
Et fecit Moyses omnia, quae praecepit ei dominus, ita fecit: similiter, ut dictum est et filiis Israhel.
Homo ex uobis si obtulerit dona domino a pecoribus, a bubus et ab ouibus offeretis, hoc est: si a pecoribus offeretis, a bubus, ab ouibus offeretis. ouium nomine etiam caprarum genus inclusit, sicut et in aliis locis solet. [*]( 1 Ex. 36, 11 (39, 4) 6 Ib. 37, 21 (88, 23) 12 Ib. 39, 11 15 Ib. 40, 14 18 Leu. 1, 2 ) [*]( 1 (3, 4) hmneralia Szbd 2 eius] aoxou cod. Alex. 4 ameralia] umera C stold C stola N 6 eliabus N Aehisamach] achiac C acisamac jVachisamech b 7 arcitectonatusJV textiliaeN 8 uersicoIariaN 9 arcitectonari N texitilia N 10 ait om. N coccum N et bysso] cum ipso N 11 intelleguntur N purporam C purpura NS ycenthum C hyaquintum N hyacintum L hiacintum S 18 etiamsi] si N 15 q: C 16 et filiis] et filii LSb de filiis d Expliciunt locutiones lib exodi feliciter Incipiunt questiones libri leuitici fol. 106° C Explicit . locutiones exodi feliciter incipit locutiones libri leuitici fol. 66b NExpliciunt locutiones exodi Incipit liber locutionum leuitici L fol. 18 8 Inde a libro III etiam cod. Trecensia 197 uar. lectiones recepi. ) [*](18 ,-?OC;yt?r, cod. Alex. 19 et 20 bobus Td 20 offeretis fin. om. T 21 et om. d )
Et confringes ea fragmenta, id est: confringendo facies ea fragmenta.
Et cognitum ei fuerit peccatum quod peccauit in eo. duo modi locutionis hic notandi sunt: et peccatum peccauit et, quod addidit: in eo. in quo enim nisi in ipso, id est peccato?
Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit, et accipiet peccatum. plus uidetur habere" et"; nam eo dempto integre sequitur: accipiet peccatum.
Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit. et positum est pro "id est"; nam sic dici posset nostrae locutionis consuetudine: si autem anima peccauerit, id est audierit uocem iurationis et cetera.
Aut tetigerit ab inmunditia hominis, ab omni immunditia eius quam si tetigerit inquinetur, et latuit eum, post hoc autem cognouerit et deliquerit, cum recto ordine dicendum esset: et deliquerit, post hoc autem cognouerit.
Anima si latuerit eum obliuione et peccauerit nolens. non ait "si latuerit eam", quoniam animam pro homine ponit, sicut facit et in aliis, ubi animam prius dixit, quae generis feminini est, postea masculinum infert genus ad hominem referens. sed hic multo est haec locutio pressior, quoniam continuatim utrumque genus positum est, ut diceretur: anima si latuerit eum. [*]( 1 Leu. 2, 6 3 Ib. 4, 23 7 Ib. 5, 1 12 Ib. 5,1 18 Ib. 5, 3 23 Ib. 5, lo ) [*]( 3 ei eras. est T 10 habere (h a. 1. m. T) C dempto corr. m. 1 ex imto C 14 si addidi secutus locum superiorem; pro si praebct et T 26 dicit d )
haec locutio terruit interpretes latinos et noluerunt eam transferre, sed ita posuerunt: anima si qua latuerit et peccauerit non uolens, cum aliud sit utique, si anima lateat. aliud, si animam lateat; hoc autem scriptura dicit: si lateat eam, non, si ipsa lateat. in graeco autem alio inuenimus: anima si latuerit ea obliuione; sed etiam ipse in consequentibus masculinum intulit dicens: sacerdos exorabit pro eo, et dimittetur illi, quod ibi habet aotw. unde adparet scriptorem timuisse soloecismum nec tamen perseuerare potuisse in genere feminino uictum euidentia scripturae consequentis.