Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Consurrexit populus in Aaron et dixerunt ei . usitata locutio est, quia ex multis populus constat. deinde notandum totum pro parte positum. apostolus enim, sicut reuera erat, quosdam eorum dixit hoc fecisse, non totum populum, ubi ait: neque idolis seruiamus sicut quidam illorum. [*]( 22 Ex. 32, 1 26 I Cor. 10, 7. ) [*]( 1 esse om. b esse sententiam] essentiam LSl rursus LSbd 2 conputacionem (nem B. l. m. 1) C 3 ipsorum CNLSb redemcione C 5 flneretur C 6 ita enim diceretur 8. I. S computatione N 7 filiorum-uisitatione om. N 8 redemcione C 9 coniuncio C 11 ipsorum CNLSb 12 redemcione C 14 ęQf\\UJl ubi 8 est OM. S 15 coniuncionem C 16 cflputacionem C 17 ipsorum NLSb 19 ubique] utique LSlb coniuncio C 20 fecit NLS 22 dizerunt] cod. Graed tempore differunt\' )
Surge et fac nobis deos, qui nos praecedant. sedenti loquebantur? an potius locutio est notanda, propter quod dicitur saepe: exsurge, domine, aut: surge, deus, iudica terram.
Et nunc sine me et iratus ira, quomodo "morte morietur"; amat ita loqui scriptura.
Cui sunt aurea, demite: non dixit quid aurea. unde latini interpretes dixerunt: qui habet aurum, demat.
Quis ad dominum? ueniat ad me.
Fecerunt sibi deos aureos: de uno uitulo. pluralem ergo numerum pro singulari posuit. inde est et illud: hi di tui Israhel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. non sane locutiones istae reperiuntur, ubi pluralis pro singulari ponitur, nisi in eo rerum genere, in quo etiam de pluribus fieri uel intellegi potest. non enim quia unus ille uitulus erat, ideo non et plures fieri poterant aut ideo non multis idolis similis fuerat. hac locutione dictum est latrones insultasse domino, cum hoc unum fecisse scriptura testetur, sed non solus fuerat latro. quin etiam cum ista locutio fit per nomina propria, qualiter eam in scripturis factam nondum conperimus, plures illic intelleguntur, sicut Phaedras et Medeas quidam dixerunt, cum fuerit una Phaedra et una Medea; sed Phaedras et Medeas appellauerunt omnes similes Phaedrae et Medeae. ita non sine causa nec utcumque [*]( 1 Ex. 32, 1 8 Ps. 43, 27 Ps. 81, 8 5 Ex. 32, 10 7 lb. 82, 24 9 Ib. 32, 26 10 Ib. 32, 31 12 Ib. 32, 4 18 ct Matth 27, 44 19 cf. Luc. 23, 39 ) [*](3 sepe dicitur (dicaur N) NLSbd 4 terra 0 5 si ne d 6 ita»« (q: er.) C 7 ttyt cod. Alex. /pusM cod. Graeci. demitte X SI dimitte L 10 deosJ dS C 11 et om. LSb 12 illut C dii LSbd ..te (de er. uidetur) S 13 repperiuntur CN 14 genere genere L 16 fin. ideo] ideo et N 19 testatur LSb quin etiam] quinto iam X 21 cUperimus C illic] sic b 22 fedras CNLS phcdras b mędeas C una] unus N fedra CNLS phedra b 28 mędea. C fedras CLS fedra N et Medeas] semper N mędeas C med*eas (r eras.) S 24 fedrae CNLS phedrę b med.eac (r er.) S utcumque] uicumque N )
Uade, ascende hinc tu et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti, non "quem" eduxisti: quod ita usitatum est, ut rarius aliter dicatur.
Et dixit dominus: deponite stolas gloriarum uestrarum et cultum, et ostendam quae facturus sum tibi. a plurali ad singularem numerum locutionem terminauit, quia multi erant et populus erat, sicut eis dixerat: uos populus dura ceruice; non dixit "tu populus", sed: uos populus, cum uos numeri sit pluralis, populus autem numeri singularis.
Si inueni gratiam in conspectu tuo, simul ambulet dominus meus nobiscum: tamquam de alio dicat. adsiduae sunt hae locutiones, sed cum dicitur ad deum, putatur patri dici de filio. cum autem talia dicerentur ad Pharaonem et ad Ioseph et ad alios multis locis, genus locutionis intellegebatur.
Ne quando ponas testamentum his, qui sedent super terram: ac si diceret "sedes habent", quod est „habitantB.
Et deos fusiles ne feceris tibi. locutio est a parte totum significans; non enim quia fusiles tantummodo nominauit, fieri sculptiles, ductiles fictilesque permisit uel ullum genus simulacrorum aut qualiumcumque facticiorum deorum.
Omne adaperiens uuluam <mihi) [*]( 3 Ex. 33, 1 6 Ib. 33, 5 13 Ib. 84, 9 19 Ib. 34,16 22 Ib. 84. 17 27 Ib. 34, 19 ) [*]( 2 iste L 4 aegypto C, (0 corr. ex i m. prima) N non? (0 ex u) N 7 q: C 9 erat om. b eis om. LSb 10 et populus N dure L dure 82 ceruicis 82b 15 hae 0111. CN eloquutiones C elocutiones N 19 ponat NLSb iis d 20 sedet b 21 abitant N 22 deos (os a. I. m. 1) C feceris (ce 8. I. m. 1) C tibi] ibi b 23 fusilis (pr. s ex g) C 25 qualicumque LS qlScftque b factitiorum d 27 mihi addidi e u. sequ. masculinå. C masculinum N )
Primitiuum subiugalis redimes oue . et hoc a parte totum est; neque enim si subiugale non sit iumentum quodlibet, cuius caro tamquam inmunda respuitur, ideo non est redimendum aut alio quam oue redimendum.
Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum: locutio est utique "occides sanguinem" pro eo, quod est: occidendo effundes.
Et non dormiet usque in mane immolatio sollemnitatis paschae . dormiet dixit "manebit"; nam caro pecudis occisae et coctae quemadmodum dormiet? quod ergo dicitur: quare dormis, domine, hoc genere locutionis dicitur et intellegitur: quare cessas, id est non uindicas.
De quadraginta dierum ieiunio Moysi scriptura sic loquitur: panem non manducauit et aquam non bibit. a parte totum, id est a pane omnem cibum et aqua omnem potum significans.
Excide tibi duas tabulas <Iapideas> sicut et primae, subauditur "fuerunt": unde hoc uerbum nostri interpretes etiam addendum putauerunt, quoniam inusitata est in lingua latina talis ellipsis.
Et ait Moyses ad omnem synagogam filiorum Israhel dicens: plenum esset, et si non haberet dicens. [*]( 3 Ex. 34, 20 7 Ib. 34, 25 10 Ib. 34, 25 13 Ps. 43, 24 16 Ex. 34, 28 19 Ib. 34, 1 28 Ib. 35, 4 ) [*]( 1 iis d 4 a parte] aperte L 7 occides (e ex i m. 1) C occidit N firmentum C 8 occidis N 9 occidendQ CN 10 dormiet (t supra exp. s) N usque] usque т;rşq\\Ię 01 om. b 11 solemnitatis C solompnitatis N sollempnitatis LSl pasche C 12 pecodis N quemadmodum] quemammodum LN quomodo bd 13 donnis] obdormis bd 16 manducabit N et om. N 17 id est a] a LS om. bd omne SN aquam LS omne N 19 lapideas addidi ex Quaest. de Exodo qtlaest. CLIIII ira fine 21 putarunt N 22 elipsis C ellypsis NL elypsis S eclipsis b 23 ait] erat b sinagogam CNS 24 etsi] si N )
Et adtulerunt unusquisque quod adferebat cor eorum. poterat usitatius dici: et adtulit unusquisque quod adferebat cor eius.
Et quibus uisum est animae eorum adtulerunt demtionem domino, non dixit: et sicut uisum est animae eorum.