Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quod habent multi latini codices: quia audisti uocem mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, graeci habent: edisti de ligno, de quo praeceperam tibi eo solo non edere ex eo; alii autem interpretes graeci habent: manducasti uel: edisti, ut ita sit sensus secundum ipsos: quia audisti uocem mulieris tuae et edisti de ligno de quo praeceperam tibi eo solo non edere, ex eo edisti.
Et adposuit parere fratrem eius Abel. locutio est frequens in scripturis: adposuit dicere.
Et factum est, dum essent in campo, insurrexit Cain super Abel et occidit eum: locutio est; nam etsi non haberet "et factum est", posset integer sensus esse: et cum essent in campo.
Quod scriptum est in quibusdam latinis codicibus: et paenituit. et dixit deus: deleam hominem, quem feci, a facie terrae, in graeco inuenitur: SievoTjOifj, quod magis recogitauit quam paenituit significare perhibetur. quod uerbum etiam nonnulli latini codices habent.
Quod habent latini codices plurimi: nidos facies in arcam, cum latina locutio sit non "in arcam" sed "in arca", graeci nec "in arcam" nec "in arca" habent sed: nidos facies arcam, quod intellegitur, ut ipsa area nidi essent. [*]( 5 Gen. 3, 17 13 Ib. 4, 2 15 Ib. 4, 8 20 Ib. 6, 6. 7 24 Ib. 6, 14 ) [*]( 1 in medio om. b locutionis (is ex es m. 1) C 2 inter post et addidi 3 init. et] est N ó latini om. LSb 7 non s. l. m. 1 8 graece C1 8 de ante quo om. N 9 grece b 16 cain in ras. m. 1 C est] est freqaens b 18 esset CN 20 penituit N deus] dns N 21 inueniuntur C Swvoiqdir)] dienatine C dienoede N dienode LS StaticoSs b 24 in area LSX 27 essent (e fin. ex i) C )