Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et diuidant inter medium diei et inter medium noctis.

Uolatilia uolantia super terram secundum firmamentum caeli. quaeritur, quomodo accipiendum sit: secundum firmamentum. sic etiam: faciamus hominem secundum imaginem et secundum similitudinem: quod multi latini codices habent "ad imaginem et similitudinem."

Inplete terram et dominamini eius. latina enim locutio est: dominamini ei.

Et homo non erat operari terram: quod latini codices habent: qui operaretur terram.

Plantauit deus paradisum secundum orientem: quod latini habent "ad orientem".