De Utilitate Credendi

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.1). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Si mihi, Honorate, unum atque idem uideretur esse haere. ticus et credens haereticis homo, tam lingua quam stilo in hac causa conquiescendum mihi esse arbitrarer. nunc uero cum inter haec duo plurimum intersit, quandoquidem haereticus est, ut mea fert opinio, qui alicuius temporalis commodi et maxime gloriae principatusque sui gratia falsas ac nouas opiniones uel gignit uel sequitur, ille autem, qui huiusmodi hominibus credit, homo est imaginatione quadam ueritatis ac pietatis inlusus: cum haec ergo ita sint, non putaui apud te silendum esse, quid mihi de inuenienda ac retinenda ueritate uideatur, cuius, ut scis, ab ineunte adulescentia magno amore flagrauimus. sed res est longe remota a uanorum hominum mentibus, qui nimis in haec corporalia progressi atque lapsi nihil aliud putant esse quam quod istis quinque notissimis nuntiis corporis sentiunt; et quas ab his plagas atque imagines acceperunt, eas secum uoluunt, etiam cum conantur recedere a sensibus, et ex earum mortifera et fallacissima regula ineffabilia penetralia ueritatis rectissime se metiri putant. nihil est facilius, mi carissime, quam non solum se dicere sed etiam opinari uerum inuenisse; sed quam re ipsa difficillimum sit, agnosces, ut confido, his litteris meis. quae ut tibi prosint [*]( 1 INC. LIB. BEATI AVG. DE VTL. CREDDI fol. 66 Ch Incipit LIBER SCI AVRELI AVGVSTINI EIII DE VTILITATE CREDENDI p. 9 S INCIP LIB DE VTILITATE CREDENDI AD HONORATVM fol. 3 P 38 p INC LIB SCI AVG DE VTILITATE CREDDI fol. 71 M 4 et]atque M 5 conquiescendum causa M 6 haec om. SM Vmb '9 eiusmodi S Vm 12 ueritate] uertenda V 18 cuius] quum ius Ch 1 lonpc* 14 est om. Ch ualde V 16 putantes se Ch 18 uolunt V cum om. Ch 19 mortifere et fallacissime Ch 22 qua b ) [*]( l* )

4
aut certe nihil obsint omnibusque omnino, quorum in manus forte deuenerint, et rogaui deum et rogo; et spero ita fore. si bene mihi conscius sum, quod ad hunc stilum pio et officioso animo, non uani nominis adpetitione ac negatoriae ostentationis accessi.

Est igitur mihi propositum, ut probem tibi, si possum. quod Manichaei sacrilege ac temere inuehantur in eos. qui catholicae fidei auctoritatem sequentes, antequam illud uerum, quod pura mente conspicitur, intueri queant, credendo prae- . muniuntur et inluminaturo praeparantur deo. nosti enim, Honorate, non aliam ob causam nos in tales homines incidisse, nisi quod se dicebant terribili auctoritate separata mera et simplici ratione eos, qui se audire uellent, introducturos ad deum et errore omni liberaturos. quid enim me aliud cogebat annos fere nouem spreta religione. quae mihi puerulo a parentibus insita erat, homines illos sequi ac diligenter audire. nisi quod nos superstitione terreri et fidem nobis ante rationem imperari dicerent, se autem nullum premere ad fidem nisi prius discussa et enodata ueritate? quis non his pollicitationibus inliceretur, praesertim adulescentis animus cupidus ueri, etiam nonnullorum in schola doctorum hominum disputationibus superbus et garrulus, qualem me tunc illi inuenerunt, spernentem scilicet quasi aniles fabulas et ab eis promissum apertum et sincerum uerum tenere atque haurire cupientem ? sed quae rursum ratio reuocabat, ne apud eos penitus haererem, ut me in illo gradu quem uocant Auditorum' tenerem, ut huius mundi spem atque negotia non dimitterem, nisi quod ipsos quoque animaduertebam plus in refellendis aliis disertos et copiosos esse quam in suis probandis firmos [*]( 06 2 decr$uerint V forte V 8 huc M 5 successi b 6 possim n ••parata (e corr. in i) P 9 praemunitur Gh praemuni§ntur V 12 spata m1 mera] mira S MP V mb 18 audęre V 14 errori Y aliud me m Mparata cogebagt V 15 annos] ad nos Ch spata m5 sperata V 16 insita] lu ' instituta Ch 18 premere] pm,ere (et in mg. pmittere) m 21 uerum Ch 26 auditore M )

5
et certos manere? sed de me quid dicam, qui iam catholicus christianus eram? quae nunc ubera post longissimam sitim paene exhaustus atque aridus tota auiditate repetiui eaque altius flens et gemens concussi et expressi, ut id manarent, quod mihi sic adfecto ad recreationem satis esse posset et ad spem reducendam uitae ac salutis. quid ergo de me ipso dicam? tu nondum christianus, qui hortatu meo, cum eos uehementer execrareris, uix adductus es, ut audiendi tibi atque explorandi uiderentur, qua, quaeso, alia re delectatus es, recordare. obsecro te. nisi magna quadam praesumptione ac pollicitatione rationum? sed quia diu multumque de inperitorum erroribus latissime ac uehementissime disputabant — quod cuiuis mediocriter erudito esse facillimum sero didici — si quid etiam suorum nobis inserebant, necessitate retinendum, cum alia non occurrerent, in quibus adquiesceremus, arbitrabamur. itaque nobis faciebant, quod insidiosi aucupes solent, qui uiscatos surculos propter aquam defigunt, ut sitientes aues decipiant. obruunt enim et quoquo modo cooperiunt alias quae circa sunt aquas, uel inde etiam formidolosis molitionibus deterrent, ut in eorum dolos non electione, sed inopia decidant. ,

Sed cur non ipse mihi respondeo, quod istae lautae ac lepidae similitudines atque huiusmodi reprehensiones in omnes, qui aliquid docent, a quouis aduersario effundi urbanissime ac dicacissime possunt? sed ob hoc putaui aliquid tale inserendum litteris meis, ut eos admoneam, desinant talibus agere, ut. quemadmodum ille ait, separatis nugis locorum communium [*]( •cct« - 2 quae] qui VP (e in i corr.) ubera P 3 . exauatus Chp aridus] auidus lib. b 4 manaret Sp manaret P maneret M m b man/ret V 6 redducendam Ch 7 hortatll eo Ch 8 execrauferis M exsecraueris V uiş IIP 10 ob secro V 13 esse] esset Ch Ppb dichici V 15 arbitrabamns ih 17 propter] prope b 18 et/// quo (quo eras.) Ch coeperunt Ch alia Y 19 formidulosis Ch 20 electiones Ch decidant] decidat Ch Y decidatur SMPmpb 21 respondebo V iste Ch d laute ac lapide Ch 25 ammoneam Ch ammoneam P1 26 quemamd modum Oli p quemammodum P )

6
res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione confligat. quare desinant dicere illud, quod in ore habent quasi necessarium, cum eos quisque deseruerit, qui diutius audisset: lumen per illum transitum fecit. uides enim tu, mea maxima cura — nam de illis non nimis aestuo — quam hoc inane et facillimum ad reprehendendum cuiuis esse possit. itaque hoc discutiendum dimitto prudentiae tuae. non enim uereor, ne me arbitreris inhabitatum lumine, cum uitae huius mundi eram inplicatus, tenebrosam spem gerens de pulchritudine uxoris, de pompa diuitiarum, de inanitate honorum ceterisque noxiis et perniciosis uoluptatibus. haec enim omnia, quod te non latet, cum studiose illos audirem, cupere et sperare non desistebam. neque hoc eorum doctrinae tribuo; fateor enim et illos sedulo monere, ut ista caueantur. sed modo me dicere desertum lumine, cum ab his omnibus umbris rerum me auerterim soloque uictu ad ualetudinem corporis necessario contentus esse decreuerim, inlustratum autem atque fulgentem fuisse, cum illa diligerem et his inuolutus tenerer, hominis est, ut mitissime dicam, minus acute considerantis res, de I quibus loqui multum amat. sed ueniamus ad causam. si placet.

Nam bene nosti, quod reprehendentes Manichaei catholicam fidem et maxime uetus testamentum discerpentes et dilaniantes commouent inperitos: qui profecto nesciunt, quatenus sint accipienda illa et quemadmodum hausta utiliter in uenas quasi uagientium adhuc animarum medullasque descendant. et quia sunt ibi quaedam. quae suboffendant animos ignaros et neglegentes sui — quae maxima turba est — populariter accusari possunt; defendi autem populariter propter mysteria, quae his continentur, non a multis admodum possunt. qui uero pauci hoc facere nouerunt, non amant propatula et: [*]( 11 2 ore] eo re Ch 8 deserit SMVPmb deaereritjp 4 tu mea] td ra ea Ch 9 implicatos Ch 10 inanite F1 11 perneciosis S 12 andire cuperem b 16 nalitndinem SM Pp m b 18 cum] quS Ch ista S Mm Pp Vb 22 discernentes Ch 23 quatinus (e in i corr. m. 2) P 24 austa Ch in uenas] inuenies V 29 in his S )

7
famigerula quaedam in disputatione certamina et ob hoc minime noti sunt, nisi his, qui eos instantissime requirunt. de hac igitur Manichaeorum temeritate, qua uetus testamentum et catholicam fidem reprehendunt, accipe, obsecro, quae me moueant. opto autem ac spero te hoc animo accepturum, quo a me dicuntur. scit autem deus, cui nota sunt arcana conscientiae meae, nihil me in hoc sermone malitiose agere, sed ut existimo accipiendum esse ueri probandi causa: cui uni rei uiuere iam diu statuimus et incredibili sollicitudine, ne mihi errare uobiscum facillimum fuerit, iter autem rectum uobiscum tenere sit, ne durius loquar, difficillimum. sed praesumo, quod et in hac spe, qua spero uos uiam sapientiae mecum obtenturos, non me deseret ille. cui sacratus sum: quem dies noctesque intueri conor et propter peccata mea propterque consuetudinem plagis ueternosarum opinionum sauciatum oculum animae gerens inualidum me esse cognosco saepe cum lacrimis. et quemadmodum post longam caecitatem ac tenebras luminibus uix apertis et adhuc lucem palpitando atque auersando, quam tamen desiderant, recusantibus, praesertim si eis solem istum quispiam conetur ostendere: ita mihi nunc euenit, non neganti esse ineffabile quiddam et singulare animae bonum, quod mente uideatur, et me ad contemplandum nondum esse idoneum cum fletu et gemitu confitenti. non me ergo deseret, si nihil fingo, si officio ducor, si ueritatem amo, si amicitiam diligo, si multum metuo, ne fallaris.

Omnis igitur scriptura, quae testamentum uetus uocatur, diligenter eam nosse cupientibus quadrifariam traditur: secundum historiam, secundum aetiologiam, secundum analogiam, [*]( Bt 10 tenere uobiscum SMPpVbm sit 8. I. m. 1 S 11 presamo Ch pmo 1' hanc Ch 13 et propter] et quoniam propter b P (quoniam s. I. tn. 2) 16 sępe rogo (rogo s. I. m. 2) P 18 adueraando (d m. 2 del.) P quem Ch a 19 conatur V 20 ineffabilem Ch ineffabile// (m ras.) P 21 quidam P xne bonum animae Sm 23 nong$P figo Ch 24 si (ante uerit.) om. Ch 27 quadrifariaPVMpb secumdtlp 28 historia (~ add. m. 2) S aetiologiam] thy ethimologift M m etymologift b aethymologift SPp V &///mo/logift Ch1 )

8
secundum allegoriam. ne me ineptum putes graecis nominibus utentem. primum quia sic accepi nec tibi hoc aliter audeo intimare quam accepi. deinde tu quoque animaduertis non esse harum rerum apud nos usitata nomina: quae si fabricassem interpretando, essem profecto ineptior; si autem circumloquerer, minus essem in disserendo expeditus. id tantum oro credas, quoquo modo errem, nihil a me inflato ac tumido fieri. secundum historiam ergo traditur, cum docetur, quid scriptum aut quid gestum sit; quid non gestum, sed tantummodo scriptum quasi gestum sit. secundum aetiologiam, cum ostenditur, quid qua de causa uel factum uel dictum sit. secundum analogiam, cum demonstratur non sibi aduersari duo testamenta, uetus et nouum. secundum allegoriam, cum docetur non ad litteram esse accipienda quaedam, quae scripta sunt, sed figurate intellegenda. ,

His omnibus modis dominus noster Iesus Christus et apostoli usi sunt. nam de historia illud sumptum est, cum obiectum esset, quod die sabbati discipuli eius spicas euulsissent. non legistis, inquit, quod fecit Dauid, cum esuriret, et qui cum eo erant; quomodo intrauit indomum dei et panes propositionis manducauit, quos non licebat ei manducare neque eis, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus. ad aetiologiam uero illud pertinet, quod cum Christus prohibuisset uxorem abici nisi fornicationis causa relatumque esset ab interrogantibus Moysen libello dato repudii permisisse licentiam, hoc, inquit, Moyses fecit propter duritiam cordis uestri. hic enim causa reddita est, cur illud a Moyse pro tempore bene permissum sit, ut hoc, quod [*]( 19 Matth. 12, 3 sq. 26 Matth. 19, 8 ) [*]( 2 sic] sit Ch 3 animaduersis Ch animaduerteris p 7 quoquo] quo Ch erram Ch inflatu V 10 (et 23) ethymologia Ch ęthimo- logiA Mm aahimologia S Pp 19 legis Ch 20 quomodo-eis (inf. ro text. m. 1 adscr.) p 21 ppositionis (ro add. et es in is mut. m. 2) P -f e 24 xpof Ch abici nisi] auicinis Ch 26 moyse$S1 27 quur P (sic ubique) quur (sic ubtgue) p 28 sit] est V )

9
Christus praecipiebat, alia iam tempora demonstrare uideretur. horum autem temporum uices atque ordinem mira quadam diuinae prouidentiae dispositione digestum atque conpositum longum est explanare.

Iam porro analogiam, qua utriusque testamenti congruentia perspicitur, quid ego dicam usos fuisse omnes, quorum auctoritati illi cedunt? cum secum ipsi considerare possunt, quam multa soleant dicere inmissa esse scripturis diuinis a nescio quibus corruptoribus ueritatis. quae uox mihi semper quidem, etiam cum eos audirem, inualidissima uisa est; nec mihi soli, sed etiam tibi - nam bene memini — et nobis omnibus, qui paulo maiorem diligentiam in iudicando habere conabamur quam turba credentium. nunc uero posteaquam mihi sunt exposita et enodata multa, quae me maxime mouebant, ea scilicet, in quibus illorum plerumque se iactat et quo securius sine aduersario, eo effusius exultat oratio, nihil mihi uidetur ab eis inpudentius dici uel, ut mitius loquar, incuriosius et inbecillius quam scripturas diuinas esse corruptas, cum id nullis in tam recenti memoria extantibus exemplaribus possint conuincere. si enim dicerent eas sibi penitus accipiendas non putasse, quod ab his essent conscriptae, quos uerum scripsisse non arbitrarentur, esset utcumque tergiuersatio eorum rectior uel error humanior. hoc enim de illo libro fecerunt, qui Actus apostolorum' inscribitur. quod eorum consilium cum mecum ipse pertracto, nequeo satis mirari. non enim sapientiam hominum in hac re, sed cor mediocre desidero. tanta enim liber iste habet, quae similia sint his, quae accipiunt, ut magnae stultitiae mihi uideatur non et hunc accipere et, si quid ibi eos offendit, falsum atque inmissum dicere. aut si talis oratio [*]( 0 1 alio iam tempore S m1 alio m iam tempore V 5 analogia b 6perspicitur]psncHCkususCks7nmPconsideraripI 6 perspicitur] psncit Ch usus Ch S 7 con P considerari P1 possint P S M m p b 8 immisa Ch 9 quae] aquae Ch quidgmP 10 audiretCh 11 et nobis] nobisque SM Vm nobis b 13 uero om. V bn 14 moneant eas Ch 16 aduersarios Ch 17 his V 19 extantis S extantis M 28 rectior] tectior SM Pp m b 27 in his Ch )

10
inpudens est, sicuti est, cur in Pauli epistulis, cur in quattuor euangelii libris ea ualere aliquid putant, in quibus haud scio an multo plura sint proportione quam in illo libro esse potuerunt, quae a corruptoribus interiecta credi uolunt ? sed nimirum illud est, quod mihi uidetur, quod peto placidissimo et serenissimo iudicio mecum consideres. nosti enim, quod auctoris sui Manichaei personam in apostolorum numerum inducere molientes dicunt spiritum sanctum, quem dominus discipulis se missurum esse promisit, per ipsum ad nos uenisse. itaque si illos Actus apostolorum' acciperent, in quibus euidenter aduentus sancti spiritus praedicatur, non inuenirent, quomodo id inmissum esse dicerent. uolunt enim nescio quos corruptores diuinorum librorum ante ipsius Manichaei tempora fuisse, corrupisse autem illos, qui Iudaeorum legem euangelio miscere cupiebant. hoc de spiritu sancto dicere nequeunt, nisi forte diuinasse illos adserant et posuisse in suis libris, quod contra futurum aliquando Manichaeum, qui spiritum sanctum per se missum esse diceret, proferretur. uerum de spiritu sancto alias planius aliquid eloquemur. nunc ad hoc, quod intenderam, redeamus.

Nam et historiam ueteris testamenti et aetiologiam et analogiam in nouo testamento inueniri satis, ut puto, est demonstratum; de allegoria restat ostendere. ipse liberator noster in euangelio allegoriam utitur ex uetere testamento. generatio, inquit, haec signum quaerit; non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae. sicut enim Ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus fuit, sic et filius hominis tribus diebus et tribus noctibus erit in corde terrae. [*]( 11 cf. Act. 2, 2 sqq. 24 Matth. 12, 39 sq. ) [*]( c 2 euangeliis Ch puter b haud] aut Ch 4 interiepta P k B 8 spiritum] xpm Ch 11 ad uentus V 14 euangeliis V 15 cupiebat P hoc aut P 16 et] ut Ch potuisse V 18 dicere V 21 etthimologift Ch aahimologii S M Pp m 24 allegoria SM Pp m b 25 non] et non SMtnb 26 ionas fuit in uentre m coeti ChS cati M V m flllm 11.01. 28 ita erit in corde terrg r m tribus-noctibus om. V )

11
nam quid ego de apostolo Paulo dicam. qui etiam ipsam Exodi historiam futurae christianae plebis allegoriam fuisse significat ad Corinthios epistula prima? nolo autem uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et mari; et omnes eundem cibum spiritalem manducauerunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt. bibebant enim de spiritali petra prosequenti eos; petra autem fuit Christus. sed non in pluribus eorum bene conplacuit deo; prostrati enim sunt in deserto. haec autem figurae nostrae fuerunt, ut non simus cupidi malorum, sicut et illi concupierunt. neque idola colamus, sicut quidam ex illis, sicut scriptum est: et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. neque fornicemur. sicut quidam ex illis fornicati sunt, et ceciderunt uno die uiginti tria milia hominum. neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentauerunt et a serpentibus interierunt. neque murmuremus, sicut quidam ex illis murmurauerunt et perierunt ab exterminatore. omnia autem ista in figura contingebant illis; scripta autem sunt ad correptionem nostram, inquos finis saeculorum deuenit. est item apud apostolum allegoria quaedam, sane ad causam maxime pertinens, ideo quod idem ipsi eam in disputando proferre atque ostentare consuerunt. idem enim Paulus dicit ad Galatas: scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit.unumdeancilla et unum delibera;sed is quidem, [*]( 3 I. Cor. 10, 1 sqq. 26 Galat. 4, 22 sqq. ) [*]( 5 moyse SVMmb mose// (n eras.) p 6 mari] in mari PSMVpmb ncfto et—manducauerunt (in mg.) m 7 mand.erunt Ch* 8 enim] autem S Vm b 9 consequenti Sm V1 conequente M b fuit] erat b 10 pluri- miaSVm 11 sunt enim b 13 ex ipsisaFm 14 et a.sed. om. SPpMVmb 16 una SM Pp Vmb 17 temptemus SMmPb 18 temptauerftt b perierunt Sm 21 contigerbant V contingebat Ch correctionem (c alt. corr. ex p) V 22 fines deuenerunt Pb 28 item] autem S Vm allegoria Ch sana Ch 25 ostendere b 26 abraft b )
12
qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem: quae sunt per allegoriam dicta. nam haec sunt duo testamenta: unum quidem de monte Sina in seruitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia. quae confinis est ei, quae nunc est Hierusalem, et seruit cum filiis suis. quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum.

Hic igitur illi homines minime mali, dum frustrare legem conantur, eas scripturas adprobare nos cogunt. adtendunt enim, quod dictum est in seruitute esse eos, qui sub lege sunt, et id ultimum prae ceteris uentilant: euacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis. nos haec omnia uera esse concedimus nec illam legem necessariam esse dicimus nisi eis, quibus est adhuc utilis seruitus, ideoque utiliter esse latam, quod homines, qui reuocari a peccatis ratione non poterant, tali lege cohercendi erant, poenarum scilicet istarum, quae uideri ah stultis possunt, minis atque terroribus: a quibus gratia Christi cum liberat, non legem illam damnat, sed aliquando nos obtemperare suae caritati, non seruire timore legis inuitat. ipsa est gratia, id est beneficium, quod non intellegunt sibi uenisse diuinitus, qui adhuc esse cupiunt sub uinculis legis. quos merito Paulus obiurgat tamquam infideles, quia a seruitute, cui certo tempore iustissima dei dispositione subiecti erant, iam per dominum nostrum Iesum se liberatos esse non credunt. hinc est illud eiusdem apostoli: lex enim paedagogus noster erat in Christo. ille igitur [*]( 12 Galat. 5, 4 27 Galat. 3, 24 ) [*]( 2 repmissionê V 4 acar Ch 5 enim] autem V nI qui mP2 ei] et Ch 6 in n hyerusalem Ch 7 sursum om. est V 9 minime] minime sed in mg. nimigS'i non minimailf minime (non add. m. 2)Pnimium Vm 11 eos esse V 12 uentilante uacuati Ch 13 a] om. S Mb 14 nos autem V concedamus V 17 cohercendi MChm cohercendi S 18 ab] as M Tn 19 cum] nos b 20 dampnat V nos] non Ch 21 eeruire (a corr. in i) S V P* (re ex ri corr.) timori S Pp Vinb 24 qui S a om. M seruituti b 27 lex] ex Ch paedagogus—igitur om. Ch )

13
paedagogum dedit hominibus. quem timerent, qui magistrum postea, quem diligerent. in quibus tamen legis praeceptis atque mandatis, quibus nunc christianos uti fas non est, quale uel sabbatum est uel circumcisio uel sacrificia et si quid huiusmodi est, tanta mysteria continentur, ut omnis pius intellegat nihil esse perniciosius quam quicquid ibi est accipi ad litteram, id est ad uerbum; nihil autem salubrius quam spiritu reuelari. inde est: littera occidit, spiritus autem uiuificat; inde est: id ipsum uelamen in lectione ueteris testamenti manet, quod non reuelatur, quoniam in Christo euacuatur. euacuatur namque in Christo non uetus testamentum, sed uelamen eius, ut per Christum intellegatur et quasi denudetur, quod sine Christo obscurum atque adopertum est. statim quippe idem apostolus subicit: cum autem transieris ad Christum, auferetur uelamen; non enim ait: auferetur lex aut testamentum uetus. non igitur per domini gratiam, tamquam inutilia ibi tegerentur, ablata sunt, sed tegmen potius, quo utilia tegebantur. hoc modo agitur cum iis, qui studiose ac pie, non turbide atque inprobe scripturarum illarum sensum requirunt, demonstraturque sedulo et ordo rerum et causae factorum atque dictorum et ueteris testamenti ad nouum tanta congruentia, ut apex nullus, qui non consonet, relinquatur. et figurarum tanta secreta, ut omnia, quae interpretando eruuntur, miseros esse cogant fateri, qui haec uolunt ante condemnare quam discere.

Sed ut omissa interim altitudine scientiae sic agam tecum, quomodo agendum arbitror cum familiari meo, id est sicut ego possum, non sicut doctissimos uiros posse miratus sum: tria genera sunt erroris, quibus homines errant, cum aliquid [*]( 8 II Cor. 8, 6 et 14 et 16 ) [*](1 quijquem V 5 omnes Ch 7autem om.SMmV reelariP, 10euacuetur £ 13 ad opertum V 15 non ait enim V 18 his Ch SM Vpb iis d re I. I (ex his m. 2 corr.) P 19 turbipe m1 20 ł4quirunt 82 wqrunt m2 ad- 11 quirunt V 21 ceteris S 24 eruntur Ch 26 interi Ch altitudine] multitudine S V 27 agendo Ch )

14
legunt. de singulis dicam. primum genus est, in quo id quod falsum est uerum putatur, cum aliud qui scripsit putauerit. alterum est, quamuis non tam late patens, non tamen minus noxium, cum id quod falsum est uerum putatur, id tamen putatur, quod etiam ille qui scripsit putauit. tertium est, cum ex alieno scripto intellegitur aliquid ueri, cum hoc ille qui scripsit non intellexerit. in quo genere non parum est utilitatis; immo si diligentius consideres, totus legendi fructus est integer. primi generis exemplum est, ut si quisquam uerbi gratia dicat et credat Rhadamanthum apud inferos audire ac diiudicare causas mortuorum, eo quod Maronis in carmine id legerit. hic enim errat duobus modis: quod et rem non credendam credit neque id putandus est credidisse ille quem legit. alterum genus animaduerti sic potest: si quis, quia Lucretius animam ex atomis esse scribit eamque post mortem in easdem atomos solui atque interire, id uerum ac sibi credendum arbitretur. nam et hic non minus miser est, si de re tanta id quod falsum est pro certo sibi persuasit, quamquam id Lucretius, cuius libris deceptus est, opinatus sit. quid enim huic prodest de auctoris sententia certum esse, quando sibi eum non per quem erraret, sed cum quo erraret, elegerit? tertio generi est illud adcommodatum: si quis Epicurum lecto eius in libris aliquo loco, ubi continentiam laudat, in uirtute illum summum bonum posuisse adseueret et ideo non esse culpandum. huic enim quid obest error Epicuri, si summum bonum hominis uoluptatem ille corporis credit, cum iste non se dederit tam turpi noxiaeque sententiae neque ob aliam causam ei placeat Epicurus, nisi quod eum sensisse non putat, quod sentiri non oporteat? hic error non modo humanus est, sed saepe etiam homine dignissimus. [*]( 11 Aen. VI 566 sqq. ) [*]( 2 cum-putauerit in mg. m 7 inmo V 10 radamantum ChSPpM nduuatri reclamanttt m reclamantd V 12 et quod rem V 13 querit Ch 14 sic s. I. S om. M 15 eosdem Sm 17 miser est] miseret Ch si--est infm text. P 19 est V 28 laudant Ch 24 poauisse-bonum inf. text. m. 2 adscr. S non om. V quid] quod Ch 28 hic enim V )
15
quid enim? si mihi de aliquo, quem diligerem. nuntiaretur, quod sibi, cum esset barbatus, pueritiam atque infantiam ita placere multis audientibus dixerit. ut etiam iurauerit se similiter uelle uiuere, idque ita mihi probaretur, ut inpudenter negarem, num reprehendendus cuipiam uiderer, si eum existimarem, cum hoc diceret, significare uoluisse sibi placere innocentiam, et ab eis, quibus hominum genus inuolueretur cupiditatibus animum alienum, et ex eo illum magis magisque diligerem, quam antea diligebam, etiamsi fortasse illi in puerorum aetatibus libertatem quandam in ludendo et cibando atque ignauum otium stultus adamasset? fac enim eum esse defunctum, postquam hoc mihi nuntiatum est, nec interrogari a me potuisse quicquam, ut aperiret sententiam suam: essetne quisquam tam inprobus. qui mihi suscenseret, cum hominis laudarem propositum et uoluntatem per illa ipsa uerba, quae acceperam? quid? quod etiam iustus rerum existimator non dubitaret fortasse laudare opinionem ac uoluntatem meam, cum et innocentia mihi placeret et homo de homine in re dubia bene potius existimarem, cum etiam male liceret.

Quae cum ita sint, audi etiam earundem scripturarum totidem condiciones et differentias; nam necesse est totidem occurrant. aut enim utiliter scripsit quispiam et non utiliter ab aliquo intellegitur, aut utrumque inutiliter fit, aut utiliter intellegit lector, cum ille contra, qui legitur, scripserit. horum trium primum non inprobo, ultimum non curo. nam neque possum reprehendere hominem, qui nulla sua culpa male intellectus est, nec moleste habere quemquam legi, qui uerum non uiderit, cum obesse legentibus nihil uideam. unum igitur genus est probatissimum et quasi purgatissimum, cum et bona [*]( 11 hi Im 2 cum] si in mg. V 4 uifjere S mi P pbaretur m2 5 cuipiam om. Pp S M V mb 6 sibi uoluisse S V m 11 stultius V 13 essetnec Ch 14 succenseret SM Vmb 16 quidquod (m. 2 corr. ex quicquid) S 19 existimare Smb diceret SP 20 corundem Ch i earundem P (o in a corr.) 23 utrum V fty et in mg scpserit M 26 nam neque] namque S 28 uidebam V )

16
scripta sunt et in bonam partem accipiuntur a legentibus. id quoque tamen adhuc in duo diuiditur; non enim penitus excludit errorem. nam euenit plerumque, ut cum bene senserit scriptor, bene etiam lector sentiat, sed aliud quam ille et saepe melius, saepe inferius.utiliter tamen. cum autem et hoc sentimus, quod ille quem legimus — et id est uitae bene agendae adcommodatissimum — cumulatissime sese habet ueritas nec aliunde aperitur falsitatis locus. quod genus cum de rebus obscurissimis lectio est, rarissimum omnino est neque id mea sententia liquido sciri, sed tantummodo credi potest. quibus enim argumentis absentis uel mortui hominis uoluntatem ita colligam, ut de illa iurare possim, cum etiam si praesens interrogaretur, multa esse possent, quae, si malus non esset, officiosissime absconderet? illud autem nihil ad rem cognoscendam ualere arbitror, qualis fuerit ille, qui scripsit; honestissime tamen bonus creditur, cuius litteris generi humano posteritatique consultum est.

Quamobrem uellem mihi isti dicerent, in quo genere ponant ecclesiae catholicae quem putant errorem. si in primo, graue omnino crimen, sed defensionem longam non requirit; satis est enim negare ita nos intellegere, ut illi, cum inuehuntur, existimant. si in secundo, non minus graue est, sed eadem uoce refellentur. si in tertio, nullum crimen est. age ac deinde scripturas ipsas considera. quid enim libris obiciunt ueteris quod dicitur testamenti? numquidnam, quod boni sunt, sed male intelleguntur a nobis? at eos ipsi non accipiunt. an quia nec boni sunt nec bene accipiuntur? at hoc superior defensio satis expugnat. an illud dicent: quamuis bene a uobis accipiantur, mali sunt tamen? quid est aliud uiuos, cum quibus res agitur, aduersarios absoluere atque olim mortuos, cum quibus nulla [*]( 1 accipitur V 4 senserit Y 9 mea] in ea b 11 hominis (es corr. in is) P 13 malas S 14 absconderem Ch 16 generi/ (a er.) S 18 uellem—quo om. Ch 20 longinquam SMPpVmb satis enim est Sm .. 26 a] ad Ch at] ad Ch a4 P 27 accipiantur S ad P ad Y satis] 1 hoc qui sasit Ch 29 tamen sunt V Qd 6 aliud ^ uiuos m- cum om Ch )

17
contentio est. accusare? ego quidem illos uiros et omnia utiliter memoriae mandasse et magnos ac diuinos fuisse et illam legem dei iussu ac uoluntate promulgatam esse et conditam credo et id, quamquam perpauca eius generis librorum sciam, persuadere tamen facile possum. si mihi aequus et minime pertinax animus adhibeatur. atque id faciam, cum copia nobis data fuerit beniuolarum aurium ac mentis tuae; sed hoc cum potero. nunc autem nonne mihi satis est, quoquo modo se ista res habeat, deceptum non fuisse?

Testor, Honorate, conscientiam meam et puris animis inhabitantem deum nihil me existimare prudentius, castius. religiosius, quam sunt illae scripturae omnes, quas testamenti ueteris nomine catholica ecclesia retinet. miraris, noui. non enim dissimulare possum longe aliter nobis fuisse persuasum. sed nihil est profecto temeritatis plenius, quae nobis tunc pueris inerat, quam quorumque librorum expositores deserere, qui eos se tenere ac discipulis tradere posse profitentur, et eorum sententiam requirere ab his, qui conditoribus illorum atque auctoribus acerbissimum nescio qua cogente causa bellum indixerunt. quis enim sibi umquam libros Aristotelis reconditos et obscuros ab eius inimico exponendos putauit, ut de his loquar disciplinis, in quibus lector fortasse sine sacrilegio labi potest? quis denique geometricas litteras Archimedis legere magistro Epicuro aut discere uoluit, contra quas ille multum pertinaciter nihil earum, quantum arbitror, intellegens disserebat? an istae scripturae legis planissimae sunt, in quas isti quasi uulgo expositas inpetum faciunt frustra et inaniter? qui mihi similes uidentur illi mulierculae, quam iidem ipsi solent deridere, quae irata, quod ei sol iste laudaretur et a manichaea quadam femina colendus commendaretur, ut erat religiose simplex, concita exiluit et eum locum, quem sol [*](2 mandasse memoriae V 4 id om. V 5 aecus Ch et om. Vm (s. I.) . 6 fuerit data V 7 beneuolarum SMPpm 15 pleniusq' SM pleniusq m III 20 bella m2 bella V enim om. m inqufi sibi S 30 machiae a,quada p1 n. 31 exiliunt M eiiluaT (ix a m. 2) Ch eiiliuit Vm ) [*]( XXV. Ang. aect. 6. ) [*]( 2 )

18
per fenestram inlustrauerat, crebro pede percutiens: ecce solem deumque tuum calco' clamare coepit. stulte omnino atque muliebriter — quis negat? — sed nonne tibi tales uidentur isti, qui ea, quae non intellegunt, aut cur, aut omnino qualia sint, quamue iacentibus similia, subtilia tamen intellegentibus atque diuina, magno inpetu orationis maledictisque lacerantes, quia eis inperiti plaudunt, aliquid se proficere existimant? quicquid est, mihi crede, in scripturis illis altum et diuinum est: inest omnino ueritas et reficiendis instaurandisque animis adcomodatissima disciplina et plane ita modificata, ut nemo inde haurire non possit. quod sibi satis est. si modo ad hauriendum deuote ac pie, ut uera religio poscit, accedat. quod ut tibi probem, multis rationibus et longiore oratione opus est. agendum enim tecum prius est, ut auctores ipsos non oderis, deinde ut ames; et hoc agendum quouis alio modo potius quam exponendis eorum sententiis et litteris, propterea quia si Vergilium odissemus. immo si non eum, priusquam intellectus esset, maiorum nostrorum commendatione diligeremus, numquam nobis satis fieret de illis eius quaestionibus innumerabilibus, quibus grammatici agitari et perturbari solent; nec audiremus libenter, qui cum eius laude illas expediret, sed ei faueremus, qui per eas illum errasse ac delirasse conaretur ostendere. nunc uero cum eas multi ac uarie pro suo quisque captu aperire conentur, his potissimum plauditur, per quorum expositionem melior inuenitur poeta, qui non solum nihil peccasse, sed nihil non laudabiliter cecinisse ab eis etiam, qui illum non intellegunt, creditur. itaque in quaestiuncula magistro deficienti et quid respondeat non habenti suscensemus potius quam illum mutum uitio Maronis putamus. iam si ad defensionem suam peccatum tanti [*]( 4 eunt M 5 qufi uera dicentibus S Vx, 6 diuina magno] diuino ////V9 Ch 11 non s. I. S2 om. Mb 12 poscit (corr. ex possit) S 16 ex exponendis V 17 quia sij quasi Ch uirgilitl b inmo Ok m 19 fieret satis Y 22 expedires Ch 24 captu-potissimum om. Ch MQ 26 peccatg, S 28 qufstiunculis V 29 habent Ch succensemus SM Vmb )
19
auctoris adserere uoluerit. uix apud eum discipuli uel datis mercedibus remanebunt. quantum erat, ut similem beneuolentiam praeberemus eis, per quos locutum esse sanctum spiritum tam diuturna uetustate firmatum est? sed scilicet intellegentissimi adulescentes et miri rationum exploratores non euolutis saltem illis litteris, non quaesitis magistris. non aliquantum nostra tarditate accusata, non denique uel mediocri corde concesso eis, qui huiusmodi litteras per totum orbem tam longo tempore legi, custodiri tractarique uoluerunt, nihil apud illos credendum putauimus, eorum qui istis inimici infestique sunt uoce commoti, apud quos falsa pollicitatione rationis inaudita milia fabularum credere et colere cogeremur.

Sed nunc quod institui peragam, si possum, et sic apud te agam, ut fidem catholicam non interim aperiam, sed ad scrutanda eius magna mysteria eis. quorum animae sibi curae sunt, spem diuini fructus et inueniendae ueritatis . ostendam. nemo dubitat eum, qui ueram religionem requirit, aut iam credere inmortalem esse animam, cui prosit illa religio, aut etiam id ipsum in eadem religione uelle inuenire. animae igitur causa omnis religio; nam corporis natura quoquo modo se habeat, nullam curam ac sollicitudinem incutit ei, praesertim post mortem, cuius anima tenuerit quo beata sit. animae igitur causa uel solius uel maxime uera, si qua est, religio constituta est. haec autem anima — uidero quam ob causam et hoc obscurissimum esse confiteor — errat tamen ac stulta est, ut uidemus, donec adipiscatur percipiatque sapientiam, et fortasse ipsa est uera religio. num te ad fabulas mitto? num aliquid cogo te temere credere? animam nostram dico errore ac stultitia inretitam et demersam uiam, si [*]( 2 ut similem] utimilg Ch beniuolentiam S M Pp2 mb 3 spirir tum sanctom SPp M Vm b 5 mirationum ChV exploratioQes V 6 saltim SM Fnt1 8 eiusmodi b tam] at Ch 15 ainime V o tm 20///quom V 21 ac] a Ch 28 es Ch 24 uiderp ms 25 hoc om. SpPMVmb ee 26 adepiscatur Ch 27 (et 28) num] nunc P 28 te. mere P ('Fe c4 temedere p me credereS2 te mecum credere T w» te me credere Mtemere om. b ) [*](2* )

20
qua est, quaerere ueritatis. si hoc in te non est, da ueniam et participare mecum, quaeso, sapientiam tuam; sin id, quod dico, agnoscis in te, simul, obsecro, quaeramus uerum.

Puta nos adhuc neminem audisse cuiuspiam religionis insinuatorem. ecce res noua est a nobis negotiumque susceptum. quaerendi sunt, credo, huius rei, si ulla est, professores. fac nos repperisse alios aliud opinantes et diuersitate opinionum ad se quemque trahere cupientes. sed inter hos excellere famae interim celebritate quosdam atque omnium paene occupatione populorum. utrum isti uerum teneant. magna quaestio est; sed nonne prius sunt explorandi, ut, quamdiu erramus, si quidem homines sumus, cum ipso genere humano errare uideamur?

At enim apud paucos quosdam est ueritas. scis ergo iam quae sit, si scis, apud quos sit. nonne dixeram paulo ante, ut quasi rudes quaereremus? sed si ex ipsa ui ueritatis paucos eam tenere coniectas, qui uero sint, nescis, quid? si ita pauci sunt, qui uerum sciunt, ut auctoritate sua multitudinem teneant, unde se in illa secreta expedire et quasi eliquare paucitas possit? nonne uidemus, quam pauci summam eloquentiam consequantur, cum per totum orbem rhetorum scholae adulescentium gregibus perstrepant? numquidnam inperitorum perterriti multitudine, quicumque boni oratores euadere uolunt, Caecilii sibi potius aut Eruci orationibus quam Tullianis nauandam operam existimant? haec adpetunt omnes, quae maiorum auctoritate firmata sunt. eadem inperitorum turbae discere moliuntur. quae a paucis doctis discenda recepta sunt; adsequuntur autem perpauci, agunt pauciores, clarescunt paucissimi. quid? si tale quiddam est uera religio. quid? si multitudo [*](2 sin id] si in id Ch si/n id fi er.) P si non id M si id m b si iij id S siinid p 4 audiesse Ch 5 a nobis om. Ch p suceptum V 6 que?re4?ndi Squ§ credcndi Mque credenda fl b 7 alios]alius Ch 8 fame b 9 ppene S poene Ch 12 errante in mg. 1 errare S 13 at] aut Fx II 15 ueritas 8 V ueritas mt 18 expedire teneant et quasi V 21 num ft qui ia b 23 ęruci M erucii b tullian tf (u corr. in i) S npuanda flit nouanda V 25 sint V imperitorum (ra mut. in ri) S 28 quidreligio om. 1r . similitudo S similitudo M imperitorum (ra corr. iit ri) S )

21
inperitorum frequentat ecclesias, sed nullum argumentum est ideo neminem illis mysteriis factum esse perfectum. et tamen si tam pauci studerent eloquentiae quam pauci sunt eloquentes, numquam nos parentes nostri magistris talibus commendandos putarent. cum igitur ad haec studia nos multitudo inuitauerit, quae inperitorum parte copiosa est, ut id, quod pauci adipisci possunt, adamaremus. cur nobis esse similem in religione nolumus causam, quam cum magno animae discrimine fortasse contemnimus? si enim uerissimus et sincerissimus dei cultus, quamuis sit apud paucos, apud eos tamen est, quibus multitudo quamquam cupiditatibus inuoluta et a puritate intellegentiae remota consentit-quod fieri posse quis dubitet? — quaero, si quis temeritatem uecordiamque nostram arguat, quod non apud eius magistros eam diligenter inuestigamus, cuius inueniendae nobis magna cura inest, quid respondere possimus? deterruit me multitudo? cur ab studio artium liberalium uix huic praesenti uitae aliquid commodi adferentium, cur ab inquirenda pecunia, cur ab honore adipiscendo, cur denique a conparanda et retinenda bona ualetudine, postremo cur ab ipsa beatae uitae adpetitione, cum his omnes occupentur, pauci excellant, nulla deterruit multitudo?

At absurda ibi dici uidebantur. quibus adserentibus? nempe inimicis, qualibet causa, qualibet ratione — non enim hoc nunc quaeritur — tamen inimicis. cum legerem, per me ipse cognoui. itane est? nulla inbutus poetica disciplina Terentianum Maurum sine magistro adtingere non auderes, — Asper, Cornutus, Donatus et alii innumerabiles requiruntur, ut quilibet poeta possit intellegi, cuius carmina et theatri plausus uidentur captare — tu in eos libros, qui quoquo modo se habeant, sancti tamen diuinarumque rerum pleni prope to [*](Õ inuitauerit (corr. ex imitauerit) S 6 imperitord m7 7 adamares V 9 contempnimus Vet] est Ch 18 teneritatem Ch e 19 oalitudine 8 M V m b y20 occupantur ChpM Y b occQpantur SP1 v 23 nunc hoc V 24 inimicis S inimicis (u corr. in i) M 25 es (ex 8 fact.) . SVm nulla] inilla M 29 captaret. Ut Ch q qm rng quomodo Ch V )

22
tius generis humani confessione diffamantur, sine duce inruis et de his sine praeceptore audes ferre sententiam nec si tibi aliqua occurrunt, quae uideantur absurda, tarditatem tuam et putrefactum tabe huius mundi animum, qualis omnium stultorum est, accusas potius quam eos, qui fortasse a talibus intellegi nequeunt? quaereres aliquem pium simul et doctum. uel qui talis esse multis consentientibus diceretur, cuius et praeceptis melior et doctrina peritior fieres. non facile reperiebatur? cum labore inuestigaretur. deerat in ea terra, quam incolebas? quae causa utilius cogeret peregrinari? in continenti prorsus latebat aut non erat? nauigaretur. si in propinquo trans mare non inueniebatur, progredereris usque ad illas terras, in quibus ea, quae illis libris continentur. gesta esse dicuntur. quid tale fecimus, Honorate? et tamen religionem fortasse sanctissimam — adhuc enim quasi dubitandum sit loquor — cuius opinio totum iam terrarum orbem occupauit, miserrimi pueri pro nostro arbitrio iudicioque damnauimus. quid? si illa, quae nonnullos inperitos in eisdem scripturis uidentur offendere, eo sunt ita posita, ut cum res abhorrentes a sensu qualiumcumque hominum, nedum prudentium atque sanctorum, legerentur, secretam significationem multo studiosius quaereremus? nonne cernis, ut Catamitum bucolicorum, cui pastor durus effluxit, conentur homines interpretari et Alexim puerum, in quem Plato etiam carmen amatorium fecisse dicitur, nescio quid magnum significare, sed inperitorum iudicium fugere adfirment, cum sine ullo [*]( r et 1 iųruissęąde 81 irmisset de M inraisse de Ch irruisset et de b 11 2 si tibi] sibi Ch sibi P 3 uidebantar S V 4 putre factum S tabe M ri 9 repperiebatur S repperiebatur M 12 progrederis S progrederes M qua ea que 13 terras qeełl!l qib' illis ma quę ea in quibus V 15 religione Ch 16 loquor (a in o corr.) M 19 eo ita sint pos-ita V 20 aborrentes S C 22 catamiium V catamictl6 28 buccolicorumjj bufcolicorumP ef//I//Bitw i CA. effulsis V Ctiuentur m* 24 alexin S rm 26 imperitorum (ra in ri corr.) S affirmant (in mg. signo r app.) m V cum om. V fn )
23
sacrilegio poeta uberrimus uideri possit libidinosas cantiunculas edidisse?

Sed reuera reuocabat nos atque prohibebat a quaerendo aut alicuius legis sanctio aut aduersantium potentia aut sacratorum persona uilis aut fama turpis aut institutionis nouitas aut occulta professio? nihil horum est. omnia diuina et humana iura permittunt quaerere catholicam fidem: tenere autem et colere per humanum certe ius licet. si de diuino quamdiu erramus, incertum est: nemo inbecillitatem nostram terret inimicus - quamquam ueritas atque animae salus si diligenter quaesita, ubi tutissime licet, inuenta non fuerit, cum quouis discrimine quaeri debeat - omnium dignitatum et potestatum gradus huic diuino cultui deuotissime inseruiunt; honestissimum est religionis nomen et praeclarissimum. quid inpedit tandem perscrutari atque discutere pia et sedula inuestigatione. utrum hic est illud. quod sincerissime nosse et custodire paucos necesse est, etiamsi omnium in id gentium uoluntas fauorque conspiret? .

Quae cum ita sint, fac nos, ut dixi, nunc primum quaerere, cuinam religioni animas nostras purgandas instauran dasque tradamus. procul dubio a catholica ecclesia sumendum exordium. plures enim iam christiani sunt, quam si Iudaei simulacrorum cultoribus adiungantur. eorundem autem christianorum, cum sint haereses plures atque omnes se catholicos uelint uideri aliosque praeter se haereticos nominent, una est ecclesia, ut omnes concedunt: si totum orbem consideres, refertior multitudine; ut autem qui nouerunt adfirmant, etiam ueritate sincerior ceteris omnibus. sed de ueritate alia quaestio est. quod autem quaerentibus satis est. una est catholica, cui haereses aliae diuersa nomina e • ito [*](<3 reu$r$4 sacrgrfl S1 5 personabilis Ch faJ,'ma (o corr. in a) S nouita Ch 7 iura] natura Ch 8 si de] sine SVm 11 quaesita] qng ait antMb quasita aut SVm 15 pię Ch 16 est] sit SPpMVmb 17 faborque Ch e 18 conspiceret V 21 procul] propter V a om. Ch 25 nominvntS1 nominant M b 27 nouerint Y 30 est (post una) om. V )

24
inponunt, cum ipsae singulae propriis uocabulis, quae negare non audeant, appellentur. ex quo intellegi datur, iudicantibus arbitris, quos nulla inpedit gratia, cui sit catholicum nomen, ad quod omnes ambiunt, tribuendum. sed ne id loquacissime aut superfluo quispiam disserendum putet. una est certe, in qua ipsae quodam modo etiam humanae leges christianae sunt. nullum ego hinc praeiudicium fieri uolo, sed exordium quaerendi oportunissimum iudico. non enim metuendum est, ne uerus dei cultus nullo proprio robore innixus ab eis. quos fulcire debeat, fulciendus esse uideatur; sed certe perfectae felicitatis est, si potuerit ibi uerum inueniri, ubi et inquisitio eius et retentio securissima est: si non potuerit, tum demum alia quocumque periculo adeunda atque rimanda sunt.

His igitur constitutis, quae, ut opinor. ita iusta sunt, ut obtinere apud te istam causam quouis aduersario debeam, edam tibi, ut possum, cuiusmodi uiam usus fuerim, cum eo animo quaererem ueram religionem, quo nunc exposui esse quaerendam. ut enim a uobis trans mare abscessi, iam cunctabundus atque haesitans. quid mihi tenendum, quid dimittendum esset — quae mihi cunctatio in dies maior oboriebatur, ex quo illum hominem, cuius nobis aduentus, ut nosti, ad explicanda omnia, quae nos mouebant, quasi de caelo promittebatur, audiui eumque excepta quadam eloquentia talem quales ceteros esse cognoui — rationem ipse mecum habui magnamque deliberationem iam in Italia constitutus. non utrum manerem in illa secta, in quam me incidisse paenitebat, sed quonam modo uerum inueniendum esset. in cuius amorem suspiria mea nulli melius quam tibi nota sunt. saepe mihi o [*]( 2 appellantur V 4 nelJ id (cui er. uid.) S 6 ipse Ch 7 gb, 9 innix/os// M 10 folciendos V perfecte Ch 11 poteritaMTm nbi et] ▼ va nbit Ch 12 poterit Ym 13 alio quocumque ade$nd$m atque irmanda/// Iq'. est p2 pericula M atque] et 82 16 istft m (.-- m. 2 add.) ad- Y uereari Ch 16 eo] sco V 18 abcessi M V cunctabundra S 22 quasi] quae si Ch 26 manere Ch SM pIp 27 esse Ch esset («. l.)p amorem (m. corr. add.) Ch 28 sunt (eras.) P )

25
uidebatur non posse inueniri magnique fluctus cogitationum mearum in academicorum suffragium ferebantur. saepe rursus intuens, quantum poteram, mentem humanam tam uiuacem, tam sagacem, tam perspicacem, non putabam latere ueritatem, nisi quod in ea quaerendi modus lateret, eundemque ipsum modum ab aliqua diuina auctoritate esse sumendum. restabat quaerere, quaenam illa esset auctoritas, cum in tantis dissensionibus se quisque illam traditurum polliceretur. occurrebat igitur inexplicabilis silua, cui demum inseri multum pigebat; atque inter haec sine ulla requie cupiditate reperiendi ueri animus agitabatur. dissuebam me tamen magis magisque ab istis. quos iam deserere proposueram. restabat autem aliud nihil in tantis periculis, quam ut diuinam prouidentiam lacrimosis et miserabilibus uocibus. ut opem mihi ferret, deprecarer. atque id sedulo faciebam; et iam fere me commouerant nonnullae disputationes Mediolanensis episcopi, ut non sine spe aliqua de ipso uetere testamento multa quaerere cuperem, quae, ut scis, male nobis commendata execrabamur. decreueramque tamdiu esse catechumenus in ecclesia, cui traditus a parentibus eram, donec aut inuenirem, quod uellem, aut mihi persuaderem non esse quaerendum. oportunissimum ergo me ac ualde docilem tunc inuenire posset, qui posset docere. hoc ergo modo et simili animae tuae cura sit. diu quoque te adfectum uides; et si iam satis tibi iactatus uideris finemque huiusmodi laboribus uis inponere, sequere uiam catholicae disciplinae, quae ab ipso Christo per apostolos ad nos usque manauit et abhinc ad posteros manatura est. [*]( 2 hachademicoram Ch achademicorum S M V m inchademi corum p ferbantur (r in ras.) Ch 7 quaenam] nam que Ch 8 quisquam V 9 ineispicabilis V 10 haec om. V 12 autem om. V 14 mirabilib' M mihi] nisi Ch 17 capere Ch 18 decreraque (ra corr. ex ta) m decreberamque Ch 19 tamdiu om. V cathecuminus Ch S M PI m b cathecnminos V caticnminus p 21 opportunissimum SPMb 22 m? do- cilem V posset si fuisset qui P (si fuisset m. 2 s. I. scr.) dicere r m tibi 23 cura m'2 sit] siSM 24 huiusmundi Ch 25iamponerer 26 ad] a Ch )
26