De Utilitate Credendi

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.1). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Ridiculum, inquis. istuc est, cum omnes hanc se profiteantur tenere ac docere. profitentur hac omnes haeretici, negare non possum, sed ita, ut eis, quos inlectant, rationem se de obscurissimis rebus polliceantur reddituros, eoque catholicam maxime criminantur, quod illis, qui ad eam ueniunt, praecipitur, ut credant, se autem non iugum credendi inponere, sed docendi fontem aperire gloriantur. quid, inquis, dici potuit, quod ad eorum laudem maxime pertineret? non ita est. hoc enim faciunt nullo robore praediti, sed ut aliquam concilient multitudinem nomine rationis: qua promissa naturaliter anima gaudet humana nec uires suas ualetudinemque considerans sanorum escas adpetendo, quae male committuntur nisi ualentibus, inruit in uenena fallentium. nam uera religio, nisi credantur ea. quae quisque postea, si se bene gesserit dignusque fuerit, adsequatur atque percipiat, et omnino sine quodam graui auctoritatis imperio inire recte nullo pacto potest.

Sed quaeris fortasse uel de hoc ipso aliquam accipere rationem, qua tibi persuadeatur non prius ratione quam fide te esse docendum. quod facile potest, si modo aequum te. praebeas. sed ut commode fiat, uolo quasi respondeas interroganti et primo dicas mihi, quare tibi uideatur non esse credendum. quod ipsa, inquis, credulitas, a qua creduli nominantur, uitium quoddam mihi uidetur esse, alioquin hoc nomen non pro conuicio obiectare soleremus. nam si suspiciosus in uitio est, eo quod non conperta suspicatur, quanto magis credulus, qui hoc a suspicioso differt. quod ille incognitis aliquam, iste nullam tribuit dubiationem. interim accipio hanc opinionem ac distinctionem. sed scis etiam curiosum non nos solere appellare sine conuicio, studiosum uero etiam cum laude. quamobrem adtende, si placet. etiam inter ' [*](1 istud SpMVmb 3 possftt b 8 maxime M maxime m* ... 11 ualitudinemque SMm 18 uera] uere ChMp uerePS religionis Mpb ni/si (B er.) S si M p b 15 assequatur (a ex i corr.) 8 et om.,b sine (ne 8. I. a m. 2) Ch 16 grauia Ch iniri P1 SMpVmb ft % 18 que S1 persuadexur Sl' )

27
haec duo quid tibi distare uideatur. id certe respondes. quod quamuis uterque agatur magna cupiditate noscendi, curiosus tamen ea requirit. quae nihil ad se adtinent. studiosus autem contra quae ad sese adtinent requirit. sed quia non negamus ad hominem pertinere coniugem ac liberos et eorum salutem, si quispiam peregre positus, quemadmodum ualeant ac sese agant sua coniux ac liberi. omnes aduenientes sedulo percontetur, magna utique ducitur cupiditate noscendi. et tamen. hunc studiosum non uocamus, qui et magno opere scire uult et ea, quae ad se maxime pertinent. quare iam intellegis eo uaccillare istam definitionem studiosi, quod omnis quidem studiosus ea nosse uult, quae ad se pertinent, non tamen omnis. qui id agit. studiosus uocandus est, sed is. qui ea, quae ad animum nutriendum liberaliter atque ornandum pertinent, inpensissime requirit: tamen studentem recte appellamus praesertim addentes, quid studeat audire. nam etiam suorum studiosum possumus appellare, si suos tantum diligit. non tamen adiunctione nulla communi nomine studiosorum dignum putamus. audiendi autem cupidum, quemadmodum se sui haberent, non appellarem studiosum audiendi, nisi gaudens bona fama id ipsum saepe uellet audire; studentem uero, etiamsi semel. refer nunc animum ad curiosum et dic mihi, utrum si quis fabellam libenter audiret nihil sibi omnino profuturam, id est rerum ad se non pertinentium, neque id odiose atque crebro, sed rarissime ac modestissime uel in conuiuio uel in aliquo circulo ulloue consessu, uidereturne tibi curiosus ? non opinor, sed certe habens illius rei curam, cum libenter audiret, profecto uideretur. quapropter etiam [*]( 1 respondeas S respondens Ch respondebis p 3 tamen om. Ch. que Ch studiosis S studiosins M 4 requiret V 7 conionx SYb 8 percunctetur b 9 magnopere SPpMVmb 11 diffinitionem SMVm I 18 qui id] quid Ch quid P 15 inpemsissime S impendissime V tn inpensissima M 18'ad ianclione V 21 fama bona SMVmb 22 refert V 25 otiose Ch odiose (c in d mut.)P ac modestissime om. ClI, •« 26 consessu SP concessu M 28 cum] qum P. audire SMVmb )
28
curiosi definitio ea regula. qua studiosi, emendanda est. uide igitur, utrum et illa superiora emendanda sint. cur enim non et suspiciosi nomine indignus sit, qui aliquando aliquid suspicatur, et creduli, qui aliquando aliquid credit? itaque ut inter studentem alicuius rei et omnino studiosum rursumque inter curam habentem atque curiosum, ita inter credentem et inter credulum plurimum interest.

Sed nunc uide, inquies, utrum in religione credere debeamus. neque enim si concedimus aliud esse credere, aliud credulum esse, sequitur, ut nulla culpa sit in religionibus credere. quid? si enim et credere et credulum esse uitiosum est, quemadmodum et ebrium et ebriosum esse? quod qui certum existimat, nullum mihi habere posse amicum uidetur. si enim turpe est aliquid credere, aut turpiter facit, qui amico credit, aut nihil amico credens quomodo amicum uel ipsum uel se appellet. non uideo. hic fortasse dicas : concedo aliquid aliquando esse credendum; nunc expedi, quomodo in religione turpe non sit credere antequam scire. faciam, si potero. quocirca ex te quaero, quid existimes in grauiore culpa esse, religionem tradere indigno, an id quod ab eis, qui illam tradunt, dicitur credere. si, quem dicam indignum, non intellegis, eum dico, qui ficto pectore accedit. concedis, ut arbitror, magis culpandum esse tali homini pandere si qua sunt sancta secreta quam religiosis uiris de ipsa religione aliquid adfirmantibus credere. neque enim te aliud respondere decuerit. quare nunc fac putes eum adesse, qui tibi religionem sit traditurus: quonam modo illi fidem facturus es uero animo te accedere neque quicquam in te, quod ad hanc rem [*]( i •« 1 difinito S difinitio M diffiniti m diffiniti V ea (a corr. ex i) S qua] » quę SM qg<? m1 2 sint emendanda V m emendanda sint (in mg. tn 2 adscr.) S non om. Ch 3 elp et non b qui-creduli inf. text. tn.2 add.S' 7 et inter credulum scripsi: et incredulum Ch et credulum SpPMVmb 8 nunc] hanc Ch uides Ch. 10 sequetur Ch incredere in religionibus V in credere rel. m1 11 si 8. I. p 12 qui] si Tm 13 existimatur Vx, 14 turbe V 17 credendo Ch 19existimet Ch 22 ficto (a corr. in i) S concedit Ch 23 culpamdQ Ch 24 secreta sancta SVm 25 te om. V )

29
adtinet, doli atque simulationis esse? dices bona tua conscientia nihil te fingere, quantis poteris id ipsum adserens uerbis, sed tamen uerbis. non enim animi tui latebras, ita ut intime sciaris, homo homini aperire possis. at ille si dixerit: ecce credo tibi; sed nonne est aequius, ut etiam tu credas mihi, cum tu beneficium, si aliquid ueri teneo, sis accepturus, daturus ego? quid respondebimus nisi esse credendum?

Sed, inquis, nonne erat melius, rationem mihi redderes. ut ea quocumque me duceret, sine ulla sequerer temeritate? erat fortasse; sed cum res tanta sit, ut deus tibi ratione cognoscendus sit, omnesne putas idoneos esse percipiendis rationibus, quibus ad diuinam intellegentiam mens ducitur humana. an plures, an paucos ? paucos, ais, existimo. horumne I n numero esse te credis? non est meum, inquis, hoc respondere. illius ergo putas etiam hoc tibi credere: quod quidem facit. tu tantum memento iam eum bis credidisse tibi incerta dicenti, te illi religiose admonenti ne semel quidem uelle credere. uerum fac ita esse uero animo te ad accipiendam religionem accedere et ita paucorum te esse hominum, ut rationes. quibus ad certam cognitionem uis diuina perducitur, capere possis: quid ? ceteris hominibus, qui tam sereno ingenio praediti non sunt, negandam religionem putas? an eos pedetentim quibusdam gradibus ad illa summa penetralia esse ducendos? uides plane, quid sit religiosius. neque enim tibi quiuis homo in rei tantae cupiditate ullo modo deserendus [*](I S & eque uis m non 4jntimęSMadCk5eaequussf1equeuismnon est equi USPJJ n equ$uis V nonnest (n init. in ras.) Ch 7 ergo ChP bU respondenisi p2 8 reddere V 10 cum om. V ratione tibi Sm 11 putes V ideneos V percipiendis (os corr. in is) S 13 paucos (ante ais) om. Ch 14 te esse V cre4?l?dis P tibi respondere V 15 cre- 1 I dece (de ex re) S qdd ipsę facit (qdê ipsę m. 2 add.) M 16 bis] uis i te lib. uix credidisset ibi b 17 dicendi Ch dicendi p1 de Ch 18 uella SMVb uelles (s in raa.) m fac itaj facta M uero] et uero SPpMVmb 19 te 8. I. corr. add. Ch 21 caperę M 22 an eos in penetralia esse dqcendos m (in mg. m 2 add.) V pedetemtim P pedetemptim SMp 24 docendos// Ch uites Ch uidens p 25 cupiditatę M ullu Ch )

30
aut respuendus uideri potest. sed nonne censes, nisi primo credat se ad id, quod instituit, peruenturum. mentemque subplicem praebeat et quibusdam magnis necessariisque praeceptis obtemperans quadam uitae actione perpurget, non eum esse aliter illa, quae pure uera sunt, adepturum? censes profecto. quid ergo istis, quorum de genere te esse iam credo, qui facillime diuina secreta ratione certa capere possunt. si hac uia ueniant, qua illi qui primitus credunt, numquid tandem oberit? non arbitror. sed tamen, ais. quid eos morari opus est? quia etsi facto sibi nihil nocebunt, nocebunt tamen exemplo ceteris. uix enim est, qui de se tantum sentiat, quantum potest; sed qui minus, excitandus est, qui amplius, reprimendus, ut neque ille desperatione frangatur, neque iste praecipitetur audacia. quod facile fit, si etiam ii, qui ualent uolare, ne cui sint periculoso inuitamento, paulisper cogantur incedere. qua etiam ceteris tutum est. haec est prouidentia uerae religionis, hoc iussum diuinitus, hoc beatis maioribus traditum, hoc ad nos usque seruatum: hoc perturbare uelle atque peruertere, nihil est aliud quam ad ueram religionem sacrilegam uiam quaerere. quod qui faciunt, nec si eis concedatur quod uolunt, possunt quo intendunt peruenire. cuiusmodi enim libet excellant ingenio, nisi deus adsit, humo repunt. tunc autem adest, si societas humana in deum tendentibus curae sit. quo gradu nihil firmius in caelum reperiri potest. ego quidem huic rationi non possum resistere; nam nihil sine cognitione esse credendum qui possum dicere? cum et amicitia, nisi aliquid credatur, quod certa ratione demonstrari non potest, omnino nulla sit, et saepe dispensatoribus seruis sine ulla culpa dominorum credatur. in religione uero quid [*]( 1 cessej>* nu cesses Ch e censijs P 2 credas Ch 4 perpurgetur b eum] B enim Ch esse om. V 5 ceses p1 6 te (8. I. a m. 2) p te esse] de esse Ch 7 rationi Ch 10 nichil sibi V 18 disperatione S frangatur] plangatur Ch 14 hi ChPpb 15 inuitamentum SMmb in uita mentum F 17 a beatis (a 8. I.) P 20 sagrilegam Ch ne V 22 assit P hdmo (u am. 2) PV 23 societati humanae Pp ChSMb 24 reperire V 26 cognitione] ratione (8. l. am. 2) m om. r esse («. lam.2)S 27 probari 1* )
31
iniquius fieri potest, quam ut dei antistites nobis non fictum animum pollicentibus credant, nos eis praecipientibus nolimus credere ? postremo quae potest esse uia salubrior quam idoneum primo fieri percipiendae ueritati, adhibendo iis fidem, quae ad praecolendum et ad praecurandum animum sunt diuinitus constituta? aut si iam prorsus idoneus sis, circuire potius aliquantum qua tutissimum est ingredi, quam et tibi esse auctorem periculi et ceteris temeritatis exemplum.

Quare iam superest. ut consideremus, quo pacto hi sequendi non sint, qui se pollicentur ratione ducturos. nam quomodo sine culpa possimus sequi eos, qui credere iubent, iam dictum est; ad hos autem sponsores rationis non modo sine uituperatione. sed etiam cum aliqua laude se uenire nonnulli putant: sed non ita est duae sunt enim personae in religione laudabiles: una eorum, qui iam inuenerunt, quos etiam beatissimos iudicare necesse est; alia eorum, qui studiosissime et rectissime inquirunt. primi ergo sunt iam in ipsa possessione, alteri in uia, qua tamen certissime peruenitur. tria sunt alia hominum genera, profecto inprobanda ac detestanda. unum est opinantium, id est eorum, qui se arbitrantur scire quod nesciunt; alterum eorum, qui sentiunt quidem se nescire. sed non ita quaerunt, ut inuenire possint; tertium eorum, qui neque se scire existimant nec quaerere uolunt. tria sunt item uelut finitima sibimet in animis hominum distinctione dignissima: intellegere, credere, opinari. quae si per se ipsa considerentur, primum semper sine uitio est, secundum aliquando cum uitio, tertium numquam sine uitio. nam intellegere magna et honesta uel etiam [*](1 inquius Chp 2 nolumus V 8 uiatia Ch 4 pcipiendae Ch pcip. (uirg. er.) p ueritatis b his ChpSMmVb iis (ex his corr.) P 6 iam om. V circtlire b aliquantulum V 10 docturos SMb k < 12 os P 13 landeseuenire Ch nonnulla Pp 14 duę enl p. in rel. sl b 16 eat om. V 17 iam] etiam SAf om. Y mb alter Ch 19 est] et Ch 20 eorum] corti Ch 21 eorum om. V 25 opinari (re in ri corr.) S 26 uitio. et hoc ad eandem beatitudinem referre debemus. in hac enim nita quantumque (q?rtic11q;&) id sciatur nondum est beatissimum quoniam incomparabiliter limge est amplius quod inde nescitur SMVmbpP (m. 2 del. omnia). )

32
diuina, beatissimum est; intellegere autem superflua, nihil nocet, sed fortasse discere nocuit, cum tempus necessariorum occuparent. ipsa etiam noxia non intellegere, sed facere aut pati miserum est. non enim si quis intellegat. quomodo possit inimicus sine suo periculo occidi, intellegentia ipsa, a cupiditate reus est; quae si absit, quid innocentius dici potest? credere autem tunc est culpandum, cum uel de deo indignum aliquid creditur uel de homine facile creditur. in ceteris uero rebus si quis quid credit, si se id nescire intellegat, nulla culpa est. credo enim sceleratissimos coniuratos uirtute Ciceronis quondam interfectos: atqui id non solum nescio, sed etiam nullo pacto me scire posse certo scio. opinari autem duas ob res turpissimum est: quod et discere non potest, qui sibi iam se scire persuasit, si modo illud disci potest,' et per se ipsa temeritas non bene adfecti animi signum est. nam etiamsi hoc ipsum, quod de Cicerone dixi, scire se quisquam arbitratur, quamquam nihil eum inpediat a discendo, quia res ipsa nulla scientia teneri potest, tamen quod non intellegit multum interesse, utrum aliquid mentis certa ratione uideatur, quod intellegere dicimus, an famae uel litteris credendum posteris utiliter commendetur, profecto errat. neque quisquam error turpitudine caret. quod intellegimus igitur, debemus rationi, quod credimus, auctoritati, quod opinamur, errori. sed intellegens omnis etiam credit, credit omnis et qui opinatur; non omnis qui credit intellegit; nullus qui opinatur intellegit. haec ergo tria si ad illa quinque hominum genera, quae paulo ante commemorauimus, referantur, id est [*]( 2 docet S1 necessariorfl (corr. ex necessarius) S 8 ipse p ipsa Ch etiam] autem M noxia. Ch 4 si (8. I. m. 1) p 5 a] ac non SPp MVbm . 6 est om. Ck 11 cicaronis M atque SMVm 12 certe iSTm 18 et discere] ediscere SVPtn ędiscere M 14 dici Chb 16 cicęrone M 17 impedia1;ltP 19 menti ChpMVm menti (s m. 2 add.) P 20 nidetnr M teneatur b (in marg. al uideatur) fama Ch 22 inteUigimus b (in marg. al. scimus) igitur om. Ch 23 opinatur Ch et qui opinatUr errori V 24 credit alt. om. Ch 25 nullus- intellegit om. P (sed ras. quattuor uoc.) 26 haec ergo] hęrgo p. )
33
duo probanda, quae priora posuimus, et tria reliqua uitiosa: inuenimus primum beatorum genus ipsi ueritati credere, secundum autem studiosorum amatorumque ueritatis auctoritati. in quibus duobus generibus laudabiliter creditur. in primo autem uitiosorum, id est eorum, qui opinantur se scire quod nesciant, est profecto uitiosa credulitas. cetera duo inprobanda genera nihil credunt: et illi qui uerum quaerunt cum desperatione inueniendi, et illi qui omnino non quaerunt. et hoc dumtaxat in rebus ad aliquam pertinentibus disciplinam. nam in alio uitae actu prorsus nescio quo pacto possit homo nihil credere. quamquam in illis etiam qui se in agendo probabilia sequi . dicunt, scire potius nihil posse quam nihil credere uolunt uideri. quis enim quod probat non credit? aut quomodo est illud quod sequuntur, si non probatur, probabile? quare duo genera possunt esse aduersantium ueritati: unum eorum, qui scientiam tantum obpugnant, non fidem, alterum eorum, qui utrumque condemnant: qui tamen utrum in rebus humanis inueniri possint, rursus ignoro. haec dicta sunt, ut intellegeremus nos retenta fide illarum etiam rerum, quas nondum conprehendimus. a temeritate opinantium uindicari. nam qui dicunt nihil esse credendum nisi quod scimus, hi unum cauent nomen opinationis, quod fatendum est turpe ac miserrimum; sed si diligenter considerent plurimum interesse, utrum se scire quis putet, an quod nescire se intellegit. credat aliqua auctoritate commotus, profecto errores et inhumanitatis atque superbiae crimen euitabunt. [*]( e 4 duorum SPpMVmb 6 nesciunt V 10 uitaacijtuj) pactuCft M y 11 probauilia Ch 12 uoluit S1 13 credat r 14 sequntur (q ex c fact.) S sequitur m secuntur ChM quare 1 quadere (de m 2 add.) P U d 15 aduersarium Ch ueriti Ch 17 contempnant 82 condempnant Mm 18 rursus] prorsusCft 19 quas] quia Ch 20 operantium Ch 21 hiJ id Ch ant. SpMVmb 22 qpinionis Sm 23 si diligenter considere//t (n er. quis m. 8 add.) P 25 erroris SPpMVmb 26 supeniiae Ch euitabunt scripsi: euitauit Ch uitauit SMb uitabit (b ex u corr.) V inuitauit p uitabunt Vtn ) [*]( XXV Aii;. iwt. 6. ) [*]( n )
34

Quaero enim, si quod nescitur, credendum non est, quomodo seruiant parentibus liberi eosque mutua pietate diligant, quos parentes suos esse non credant. non enim ratione ullo pacto sciri potest, sed interposita matris auctoritate de patre creditur; de ipsa uero matre plerumque nec matri, sed obstetricibus, nutricibus, famulis. nam cui furari filius potest aliusque subponi, nonne potest decepta decipere? credimus tamen et sine ulla dubitatione credimus, quod sciri non posse confitemur. quis enim non uideat pietatem, nisi ita sit, sanctissimum generis humani uinculum. superbissimo scelere uiolari? nam quis uel insanus eum culpandum inputet, qui eis officia debita inpenderit, quos parentes esse crediderit, etiamsi non essent? qui contra non exterminandum iudicauerit, qui ueros fortasse parentes minime dilexerit, dum, ne falsos diligat, metuit? multa possunt adferri, quibus ostendatur nihil omnino humanae societatis incolume remanere, si nihil credere statuerimus, quod non possumus tenere perceptum.

Sed nunc accipe, quod iam facilius me tibi persuasurum esse confido. cum de religione, id est cum de colendo atque intellegendo deo agitur, ii minus sequendi sunt, qui nos credere uetant, rationem promptissime pollicentes. nam nemini dubium est omnes homines aut stultos aut sapientes esse. nunc autem sapientes uoco non cordatos et ingeniosos homines, sed eos, quibus inest, quanta inesse homini potest, ipsius hominis deique firmissime percepta cognitio atque huic cognitioni uita moresque congruentes: ceteros autem cuiusque modi artibus inertiisque adfecti sunt, quolibet uictu probandi siue inprobandi, stultorum in numero deputauerim. quae cum ita sint. quis mediocriter intellegens non plane uiderit stultis utilius atque salubrius esse praeceptis obtemperare sapientium [*](1 credendo Ch 3 cred$nt M 8 scire ChMlapb 10 supperuissimum Ch celere Ch scęlere M 11 putet SPpMVmb 14 dum ne] nedum ne Ch falso Ppb 15 auferri Ch aferri p 16 humane Ch incolome SM,,,, 20 hi lib. b 22 aut stultos esse aut sapientes V 25 firmissimae Ch 26 cuius V cuiusca Ch 27 uel inerciis V sint Mm7b quodlibet p uictu-stul om. Ch siue inprobandi om. P )

35
quam suo iudicio uitam degere? nam omne factum, si recte factum non est, peccatum est; nec recte factum esse ullo modo potest, quod non a recta ratione proficiscitur. porro recta ratio est ipsa uirtus. cui autem hominum uirtus nisi sapientis animo praesto est? solus igitur sapiens non peccat. stultus ergo omnis peccat. nisi in iis factis, in quibus sapienti obtemperauerit; a recta enim ratione talia facta proficiscuntur nec, ut ita dicam, dominus sui facti stultus existimandus est, cum est tamquam instrumentum ministeriumque sapientis. quare si omnibus hominibus non peccare quam peccare melius est, melius profecto stulti omnes uiuerent, si serui possent esse sapientium. atque hoc si in rebus minoribus, ut in mercando uel colendo agro, in uxore ducenda, in suscipiendis educandisque liberis, in ipsa denique re familiari administranda expedire nemo ambigit, multo magis in religione. nam et res humanae promptiores ad dinoscendum sunt quam diuinae et in quibuscumque sanctioribus et praestantioribus, quo maius eis obsequium cultumque debemus, eo sceleratius periculosiusque peccatur. nihil igitur nobis restare admodum uides, quamdiu stulti sumus, si nobis uita optima et religiosa cordi est, nisi ut quaeramus sapientes, quibus obtemperando dominationem stultitiae neque ita multum sentire, dum inest nobis, et euadere aliquando possimus.

Hic rursus oritur difficillima quaestio. quonam enim modo stulti sapientem inuenire poterimus, cum hoc nomen, tametsi nemo fere audeat palam, plerique tamen ex obliquo sibi uindicant. cum de rebus ipsis, quarum cognitione constat sapientia, ita inter se dissentiant, ut aut nullum eorum, aut [*]( It 2 (pr.) est m2 6 stultus-peccat om. Ch isp hia ChSM VJbm 7 obtem i perarat V 9 tamquam om. S V m 10 quam peccare om. C", a 11 JppHps profectus Ch 19 peccator Ch ftmodQ Chp ammodum P* domlnttlonem comoda M amodo b 21 damnationê Y 22 nobis inest Y 24 quononftin uam] quoda Ch quo P qm p* 26 ferre SVm 27 uendicant V n 28 interesse V dissentiat S'1. dissentiat Ch dissentiunt Vm ut] uti SMp nulli CI" ) [*]( S* )

36
certe unum necesse sit esse sapientem? sed quinam iste sit, cum ab stulto requiratur, quo pacto queat dinosci plane atque percipi, omnino non uideo. neque enim quibuslibet signis cognoscere aliquid potest nisi illud ipsum, cuius ea signa sunt,. nouerit. atqui sapientiam stultus ignorat. non enim ut aurum et argentum ceteraque id genus et cognoscere, cum uideas. et non habere concessum est, ita sapientiam mentis eius oculo qui ea careat, uideri fas est. sensu enim corporis quaecumque adtingimus, forinsecus nobis offeruntur, et ideo licet quoque res alienas oculis cernere, cum earum uel eius generis nos. nihil habeamus. quod autem intellectu capitur, intus apud animum est nec id habere quicquam est aliud quam uidere. caret autem stultus sapientia; non igitur nouit sapientiam non enim oculis eam posset uidere: non autem potest uidere et non habere neque habere ac stultus esse. nescit hanc igitur, et dum nescit, in alio loco cognoscere non potest. non ergo fotest quamdiu stultus est, quisquam certissima cognitione inuenire sapientem, cui obtemperando tanto stultitiae malo liberetur.

Huic igitur tam inmani difficultati, quoniam de religione quaerimus, deus solus mederi potest: quem nisi et esse et humanis mentibus opitulari credimus, nec quaerere quidem ipsam ueram religionem debemus. quid enim tandem tanto molimine inuestigare cupimus? quid optamus adtingere? quo peruenire desideramus? eone quod esse aut ad nos pertinere non credimus ? nihil est tali mente peruersius. tune, cum beneficium a me petere non auderes aut certe inpudenter auderes, nisi daturum esse me crederes, inuentionem religionis postulatum uenis, cum deum neque esse neque, si sit, curare nos [*]( 2 queąęat Ch queat M quieat p quaeat P* 3 signis quibuslibet SJfm VPpb 4 sunt signa V 5 nouerint V atrqui (u er) S aut quis M h aut qui b 6 aut arg. V 7 sapientia Ch 12 abere p2 haberecaret (m. 2 inf. text scr.) Ch 13 care t (a er.) S careat M careat P* t teat 14 posse p1 possat (m. 2 corr.) P potest om. uidere Ch 15 nequehabere i om.Ch ac] autCTi etS fl g scit hanc Vm 18 cuius F 22 nec]ne SM Vm t 26 ali P con Ch 28 nisi-crederes om. SMVPpmb )

37
putes ? quid ? si tanta res est, quae nisi sedulo atque omnibus uiribus quaesita nequeat reperiri? quid? si ipsa difficillima inuentio ad capiendum ac proferendum. quod inuentum erit, mentem quaerentis exercet? quid enim oculis nostris hac luce iucundius et familiarius? quam tamen perpeti atque tolerare post diuturnas tenebras nequeunt. quid exhausto aegrotatione corpori adcommodatius quam cibus et potio ? uidemus tamen conualescentes refrenari atque cohiberi, ne saturitati ualentium committere sese audeant. cibisque ipsis agere, ut ad illum morbum, quo eos repudiabant. reuertantur. de conualescentibus loquor. quid? ipsos aegrotantes nonne urgemus, ut aliquid sumant ? in quo profecto nobis cum tanta molestia non obtemperarent, si se illum morbum euasuros esse non crederent. quando ergo tu te operosissimae ac laboriosissimae inquisitioni dabis ? quando tantam, quanta ipsa res digna est, curam negotiumque tibi audebis inponere, cum id, quod quaeris, esse non credas ? recte igitur catholicae disciplinae maiestate institutum est, ut accedentibus ad religionem fides persuadeatur ante omnia.

Itaque ille haereticus — siquidem de his nobis sermo est, qui se christianos dici uolunt — quam mihi rationem adferat, quaeso te? quid est, unde me a credendo ueluti a temeritate reuocet? si nihil me credere iubet, hanc ipsam ueram religionem ullam in rebus humanis esse non credo: quam cum esse non credo, non quaero. at ille, ut opinor, quaerenti monstraturus est; ita enim scriptum est: quaerens [*]( 26 Matth. 7, 8. ) [*]( ua. 1 quodsi Ch nisijsi V hominib1 p 2 q,sita p quaesitantae Ch ceque■ at Ch nell; at p 8 at p ac proferendum om. SPp Mm Vb h h 4 ae S 5 iocundius SMVmb 6 exausto V exausto P 7 uideamus S iim JfVm uideamua P 8 saturati S saturari p 9 cibusquę Ch ut II o nt adJ ut ad mi 10 quo] quq P1 qui mb repudiabat SPpMVaib 18 morbtl nonaeirent d euasuros V 14 te tu SVmb inquisitioni (ne corr. in ni) 15adbisp nanis Ch tantfl M tanta (a corr. ex Q) P3 tantap quanta] quantS Ch ut Sm quam b om. Mp ipsA Ok cura Ch 17 credas] potes b 22 me om. p 23 iubet] dubitet SMVmb 25 quam] qui m 26 monstraturum CK )

38
inueniet. ad eum igitur, qui me uetat credere, non uenirem, nisi aliquid crederem. estne ulla maior dementia quam ut ei sola, quae nulla scientia subnixa est, fide displiceam, quae ad eum ipsum me sola perduxit?

Quid? quod omnes haeretici Christo nos credere hortantur. possuntne magis sibi aduersari? in quo dupliciter urgendi sunt. primum quaerendum ab his, ubi sit ratio quam pollicebantur, ubi obiurgatio temeritatis, ubi praesumptio scientiae. si enim turpe est sine ratione cuiquam credere, quid expectas, quid satagis, ut alicui sine ratione credam, quo facilius tua ratione duci possim? an firmum aliquid superaedificabit ratio tua fundamento temeritatis ? secundum illos loquor, quibus credendo displicemus. nam ego credere ante rationem, cum percipiendae rationi non sis idoneus, et ipsa fide animum excolere excipiendis seminibus ueritatis non solum saluberrimum iudico, sed tale omnino, sine quo aegris animis salus redire non possit. quod illis cum deridendum et plenum temeritatis uidetur, profecto ut Christo credamus, agunt inpudenter. deinde fateor me iam Christo credidisse et in animum induxisse id esse uerum, quod ille dixerit, etiamsi nulla ratione fulciatur . hoc, haeretice, principio me ducturus es? sine paululum mecum ipse considerem — quoniam Christum ipsum, quomodo adparere hominibus uoluit, qui istis etiam uulgaribus oculis uisus esse praedicatur, ego non uidi — quibus de illo crediderim, ut ad te iam tali fide praestructus accedam. nullis me uideo credidisse nisi populorum atque gentium confirmatae opinioni ac famae admodum celeberrimae, hos autem populos ecclesiae catholicae mysteria usquequaque occupasse. cur non [*]( 1 inuenirem S 2 eis ChSMmb ei (s eras.) P 3 displiciam Ch disciplinam V 5 omnes] sola omnes M christianos SVChm 8 iurgatio V et T 9 scientiae] disciplinae V sine Ch qicquft Ch 12 superaedificauit ChV fundamentQ ChSVm fundamento (n corr. in 0) M 14 ipsa fidem V 16 Balubriter V 19 in animum] animum b 21 heretica Ch dicturus m 22 paulQlum S paulolum Ch quoniam] qui V 23 uulgatibus r 25 ad] atq. a Y 26 & S )

39
igitur apud eos potissimum diligentissime requiram, quid Christus praeceperit, quorum auctoritate commotus Christum aliquid utile praecepisse iam credidi ? tunc mihi melius expositurus es, quid ille dixerit, quem fuisse aut esse non putarem, si abs te mihi hoc commendaretur esse credendum ? hoc ergo credidi, ut dixi, famae celebritate, consensione, uetustate roboratae. uos autem et tam pauci et tam turbulenti et tam noui, nemini dubium est, quin nihil dignum auctoritate praeferatis. quae igitur ista tanta dementia est? illis crede Christo esse credendum et a nobis disce, quid dixerit. cur? obsecro te. nam si illi deficerent nec me quidquam docere possent, multo facilius mihi persuaderem Christo non esse credendum quam de illo quicquam nisi ab iis, per quos ei credidissem, discendum. o ingentem confidentiam uel potius ineptiam! ego te doceo, quid Christus praeceperit. cui credis. quid ? si non ei crederem, num aliquid de illo me docere posses ? sed oportet, inquit, ut credas. num uobis eum commendantibus ? non, inquit; nam nos illos, qui ei credunt, ratione ducimus. cur igitur illi credam? quia fama fundata est. utrum per uos, an per alios ? per alios, inquit. illis ergo credam, ut tu me doceas ? deberem fortasse, nisi me hoc illi praecipue monerent, ut omnino ad te non accederem; dicunt enim perniciosas uos habere doctrinas. respondebis: mentiuntur. quomodo igitur eis de Christo credam, quem non uiderunt, de te non credam, quem nolunt uidere? scriptis, ait, crede. at scriptura omnis, si noua et inaudita proferatur uel commendetur a paucis nulla confirmante ratione [*]( 3 praecipisse Ch tunc Ch 5 esse credenda Ps credendi M 6 fama M celebritati Ym uetustate roboratae om. Ym uetusta/I (te er.) P roborata ChSMPpb 7 et tam] etiam Ch turbolenti m turbun lentu Ch 8 quin] qui ChMb qui P quia SVm quae] qui Ch 9 crede] credere S'lYm credo Pp xpfli Ch 10 uobis Vm discę M discere SlVm 11 illi (i corr. ex e) S om. M deficerint Ch 12 credendo Ch 13 cui- quam ChSMpm cuiqua P credidi esse Ch credis se p 16 docerem Ch 17 commendanit Ch inquid Ch 19 per alios (alter.) om. Ch 20 UIQS m* illos V 21 ut] et Ch 22 enim om. V 28 eis de] ei se Ch 24 quem] quam Ch 26 confirmanter Ch )
40
non ei, sed illis, qui eam proferunt, creditur. quamobrem scripturas istas si uos profertis, tam pauci et incogniti, non libet credere. simul etiam contra promissum facitis fidem potius imperando quam reddendo rationem. rursus me ad multitudinem famamque reuocabis. cohibe tandem pertinaciam et nescio quam indomitam propagandi nominis libidinem et mone potius, ut huius multitudinis primates quaeram et quaeram diligentissime ac laboriosissime, ut ab his potius de his litteris aliquid discam, qui si non essent, discendum omnino esse nescirem. tu uero in latebras tuas redi nec quicquam insidiare sub nomine ueritatis, quam conaris eis adimere, quibus auctoritatem ipse concedis.

Si autem Christo etiam credendum negant, nisi indubitata ratio reddita fuerit, christiani non sunt. nam id aduersus nos pagani quidam dicunt, stulte quidem, sed non sibi aduersi nec repugnantes. hos uero quis ferat ad Christum se pertinere profiteri, qui nisi apertissimam rationem stultis de deo protulerint, nihil credendum esse contendunt? at ipsum uidemus, quantum illa, cui et ipsi cedunt, docet historia nihil prius neque fortius quam credi sibi uoluisse: cum illi nondum essent idonei, cum quibus ei res esset, ad diuina percipienda secreta. quid enim aliud agunt tanta et tam multa miracula, ipso etiam dicente illa fieri non ob aliud, nisi ut sibi crederetur? fide ille stultos ducebat, uos ratione ducitis; clamabat ille, ut crederetur, uos reclamatis; laudabat credentes ille, uos obiurgatis. nisi uero aut in uinum aquam conuerteret, ut alia omittam, si nihil tale facientem sed docentem homines [*]( 26 cf. Ioh. 2, 7-9 ) [*]( r h 1 pfer$nt m* proferant V 2 istas scripturas Ym 5 coibe p cohibet M 6 nominis] hominis Ch 7 mone] modone Ch 9 aliquid] ita quid Ch 10 nescira S quiquAM 14 uersus V 15 paganis Ch 16 aduersis Ch t 18 at] ad Ch ad P 19 cgdnnt M 20 primum V 21 ei] eis SYm 22 aliud om. V et tam om. Ch 28 crederent V 24 stultus ducebatur Ch 25 reclamabatis Ch 26 obrugatio Ch aqua (--eras.) P 27 homittam Ch obmittam V seducentefti Ch )

41
sequi possent, aut nihil pendenda uox illa est: credite deo, et mihi credite, aut temeritatis ille culpandus est, qui eum domum suam uenire noluit, solo eius imperio pueri sui morbum credens esse cessurum. ergo ille adferens medicinam. quae corruptissimos mores sanatura esset. miraculis conciliauit auctoritatem, auctoritate meruit fidem, fide contraxit multitudinem, multitudine obtinuit uetustatem, uetustate roborauit religionem: quam non solum haereticorum ineptissima nouitas fraudibus agens, sed nec gentium quidem ueternosus error uiolenter aduersans aliqua ex parte conuelleret.

Quamobrem tametsi docere non ualeo, monere tamen non desino, ut quoniam multi se sapientes uideri uolunt neque utrum sint, stultis dinoscere facile est, omni intentione uotisque omnibus, gemitibus denique uel etiam, si fieri potest, fletibus deum deprecare, ut te ab erroris malo liberet, si tibi beata uita cordi est. quod facilius fiet, si praeceptis eius, quae tanta ecclesiae catholicae auctoritate firmata esse uoluit, libens obtemperes. cum enim sapiens sit deo ita mente coniunctus, ut nihil interponatur, quod separet — deus enim est ueritas nec ullo pacto sapiens quisquam est, si non ueritatem mente contingat —: negare non possumus inter stultitiam hominis et sincerissimam dei ueritatem medium quiddam interpositam esse hominis sapientiam. sapiens enim, quantum datum est, imitatur deum; homini autem stulto ad imitandum salubriter nihil est homine sapiente propinquius: quem quoniam. ut dictum est, intellegere ratione non facile est, oportebat quaedam miracula ipsis oculis admoueri, quibus utuntur stulti multo quam [*](1 Ioh. 14, 1 3 cf. Matth. 8, 8 ) [*](In - o 1 nihili b deo m1 I d6 Y 3 in domtl b 5 saoatura] sancto atura (c 0i. 2 add.) Ch auctoritatem om. Ch 6 auctoritate (m. 3 8. I.) P auctoritatd meruit: fidem sqq. b 7 religiong statuSs b 13 stulti sunt V j stulti SMVmb 15 deprecare (a in ras.) Ch depraeceris V deprecar? P erroris (e corr. in i) SM 16 quo SM 18 enim] autem Y 21 inter stultitiam] interstiustitia Ch 22 ueritate Ch 28 sapientia Ch 25 sapientem Ch sapienti b propinquus V 26 rationS b 27 amoueri b multoquam (lt sup. exp. nd) S multusquam V )

42
mente commodius, ut commotorum auctoritate hominum prius uita moresque purgarentur et ita rationi accipiendae habiles fierent. cum igitur et homo esset imitandus et non in homine spes ponenda, quid potuit indulgentius et liberalius diuinitus fieri, quam ut ipsa dei sincera, aeterna, incommutabilisque sapientia, cui nos haerere oportet, suscipere hominem dignaretur? qui non modo illa faceret, quibus ad sequendum deum inuitaremur, sed etiam illa pateretur, quibus a sequendo deo deterrebamur. nam cum adipisci certissimum ac summum bonum nemo possit, nisi id plene perfecteque dilexerit — quod nullo pacto fiet, quamdiu mala corporis atque fortuita formidantur — ille nascendo mirabiliter et operando conciliauit caritatem, moriendo autem et resurgendo exclusit timorem. iam uero talem se in ceteris rebus omnibus praebuit, quas persequi longum est, ut et diuina clementia, quo porrigi, et humana infirmitas, quo possit euehi, sentiremus.

Haec est, crede, saluberrima auctoritas haec prius mentis nostrae a terrena inhabitatione suspensio, haec in uerum deum ab huius mundi amore conuersio. sola est auctoritas, quae commouet stultos, ut ad sapientiam festinent. quamdiu intellegere sincera non possumus, auctoritate quidem decipi miserum est; sed certe miserius non moueri. si enim dei prouidentia non praesidet rebus humanis, nihil est de religione satagendum. sin uero et species rerum omnium, quam profecto ex aliquo uerissimae pulchritudinis fonte manare credendum est, et interior nescio qua conscientia deum quaerendum deoque seruiendum meliores quosque animos quasi publice priuatimque cohortatur: non est desperandum ab eodem ipso [*]( I 1 commodius (s 8. I. a m. 3) P commotorum] com mutorum Ch (lntj add.) 8 inuitarentur V 9 adipisci] ad ipsie Ch 10 id] uel id V plsene S 12 illa b 14 iam] ille srm, * 17 crede mihi (mihi 8. I. add. m. 2) m 18 meritis b a terrena] aeteriftu F 19 deum uerum SPpMVmb 20 festinent b (in marg. al. festinetur) : ffestinetur SM VChPin festinentur p 23 regione V 24 si V et] est Ch omnium rerum V 25 uerissime Sm 26 quae P1 28 hortatur SPpMVbm )

43
deo auctoritatem aliquam constitutam, quo uelut gradu certo innitentes adtollamur in deum. haec autem seposita ratione, quam sinceram intellegere, ut saepe diximus, difficillimum stultis est, dupliciter nos mouet: partim miraculis. partim sequentium multitudine. nihil horum est necessarium sapienti, quis negat? sed id nunc agitur, ut sapientes esse possimus, id est inhaerere ueritati: quod profecto sordidus animus non potest. sunt autem sordes animi. ut breui explicem. amor quarumlibet rerum praeter animum et deum; a quibus sordibus quanto est quisque purgatior, tanto uerum facilius intuetur. uerum igitur uidere uelle, ut animum purges, cum ideo purgetur, ut uideas, peruersum certe atque praeposterum est. homini ergo non ualenti uerum intueri, ut ad id fiat idoneus purgarique se sinat, auctoritas praesto est: quam, ut paulo ante dixi. partim miraculis, partim multitudine ualere nemo ambigit. miraculum uoco quicquid arduum aut insolitum supra spem uel facultatem mirantis adparet. in quo genere nihil est populis aptius et omnino stultis hominibus quam id, quod sensibus admouetur. sed rursus haec in duo diuiduntur: quaedam enim sunt. quae solam faciunt admirationem, quaedam uero magnam etiam gratiam beneuolentiamque conciliant. nam si quis uolantem hominem cernat, cum ea res nihil spectatori. adferat commodi praeter ipsum spectaculum, miratur tantummodo. si quis autem graui et desperato morbo adfectus mox, ut iussum fuerit, conualescat, admirationem sanitatis suae sanantis etiam caritate superabit. talia facta sunt illo tempore, quo deus in uero homine, quantum sat erat, hominibus adparebat: sanati languidi, mundati leprosi; incessus claudis, [*]( 1 auctoritate Ch certu Ch 3 sincera Ch 5 estjesse SpVmb 6 sed id] se sid Ch 7 animus (8. l. m. 2) Ch 8 animi sordes Y sordida rmm an. b 9 qualuralibet S (m. 2 corr. uid.) 10 quiaque] quis PMYmbS (a. I.) p (in mg. m. 2) uero Ch 17 genera Ch in quo nihil est genere V tft 20 sunt om. Ch 21 beniuolentiaq; b 22 uolantem] uolunrS (ra m. 2 add.) Ch 28 conferat M 25 ammirationem SlM 26 taliaj alia SM 27 quantum (m. 2 8. I.) Ch 28 languidi (8. I. m. 2) Ch incestos Ch )
44
caecis uisus, surdis auditus est redditus. homines illius temporis aquam in uinum conuersam, saturata quinque milia quinque panibus, transita pedibus maria, mortuos resurgentes uiderunt: ita quaedam corpori manifestiore beneficio, quaedam uero menti occultiore signo, et omnia hominibus maiestatis testimonio consulebant: sic in se tunc animas errantes mortalium diuina commouebat auctoritas. cur, inquis, ista modo non fiunt? quia non mouerent, nisi mira essent; at si solita essent, mira non essent. nam diei et noctis uices et constantissimum ordinem rerum caelestium, annorum quadrifariam conuersionem, decidentes redeuntesque frondes arboribus, infinitam uim seminum, pulchritudinem lucis, colorum, sonorum. odorum saporumque uarietates da qui primum uideat atque sentiat, cum quo tamen loqui possimus, hebescit obruiturque miraculis; nos uero haec omnia non cognoscendi facilitate — quid enim causis horum obscurius? — sed certe sentiendi adsiduitate contemnimus. facta sunt igitur illa oportunissime, ut his multitudine credentium congregata atque propagata in ipsos mores utilis conuerteretur auctoritas.

Mores autem quilibet tantum ualent ad obtinendas hominum mentes. ut etiam quae in his praua sunt, quod fere superantibus libidinibus euenit, inprobare citius et detestari quam deserere aut mutare possimus. parumne consultum rebus humanis arbitraris, quod nihil terrenum, nihil igneum, nihil denique, quod corporis sensus adtingit, pro deo colendum esse. ad quem solo intellectu ambiendum est, non pauci doctissimi disputant, sed inperitum etiam uulgus marium feminarumque in tam multis diuersisque generibus et credit et praedicat? [*](1 uisos Ch sordis Ch 3 resurgentes] et resurgentes Ch 4 uiderent Ch beneficio quaedam corpori quaedam uero mente Ch1 5 omniy S hominibus] omnibus Vm 6 n consulebat S 9 die Ch 11 decedgtes b 14 hebescet Ch e h. hbescit P ebescit p 17 opportunissime PpSMVb 21 quodj quos Ch 22 uenit Ch euenit M 24 igne Ch 26 quem] qua SMb que I intellectum Ch ambigendum S M m esse non pauca V doctissimtl Ch. )

45
quod continentia usque ad tenuissimum uictum panis et aquae et non cotidiana solum, sed etiam per contextos plures dies perpetuata ieiunia, quod castitas usque ad coniugii prolisque contemptum, quod patientia usque ad cruces flammasque neglectas, quod liberalitas usque ad patrimonia distributa pauperibus. quod denique totius huius mundi aspernatio usque ad desiderium mortis intenditur? pauci haec faciunt, pauciores bene prudenterque faciunt, sed populi probant, populi laudant, populi fauent, diligunt postremum populi: populi suam inbecillitatem, quod ipsa non possunt, non sine prouectu mentis in deum nec sine quibusdam scintillis uirtutis accusant. hoc factum est diuina prouidentia per prophetarum uaticinia, per humanitatem doctrinamque Christi, per apostolorum itinera, per martyrum contumelias, cruces, sanguinem, mortes, per' sanctorum praedicabilem uitam atque in his uniuersis digna rebus tantis atque uirtutibus pro temporum oportunitate miracula. cum igitur tantum auxilium dei, tantum profectum fructumque uideamus, dubitabimus nos eius ecclesiae condere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab apostolica sede per successiones episcoporum frustra haereticis circumlatrantibus et partim plebis ipsius iudicio, partim conciliorum grauitate, partim etiam miraculorum maiestate damnatis columen auctoritatis obtinuit? cui nolle primas dare uel summae profecto inpietatis est uel praecipitis adrogantiae. nam si nulla certa ad sapientiam salutemque animis uia est, nisi cum eos rationi praecolit fides, quid est aliud ingratum [*]( 1 continentius quae Ch 2 cottidiana Ch 4 contemptum) cfitentQ b r v 8 prudenteq' m1 laudant] audiant M audiant S'ZP audiunt (i in raa.) p Vmb 9 fabent Ch postremo Mmb populi (in. fin. yom. Sm 10 ipsa Ch (p. m 2. ex b (?) corr.) ista PpMVmb isti S non (a. sine) Ch : nec PpSMVmb profectu V l2 per om. V 14 contumelias martyrum V 16 opportunitate Pp Vb 18 fructumquae Ch dubitauim' b concedere V 22 maiestate ("" er.) P p. damnantes Ch damnantis SMb dampnajitis m1 damanTif (t paene er.) p ctilmeai damnaQtif P 28 columen] culmen columen M1 culmen V m p primicias dare Vb 24 summe Ch 25 salutemquae Ch )
46
esse opi atque auxilio diuino, quam tanto robore praeditae auctoritati uelle resistere? et si unaquaeque disciplina, quamquam uilis et facilis, ut percipi possit, doctorem aut magistrum requirit, quid temerariae superbiae plenius, quam diuinorum sacramentorum libros et ab interpretibus suis nolle cognoscere et incognitos audere damnare ?

Quamobrem si quid te uel ratio, uel oratio nostra commouit et si ueram, ut credo, curam tui geris, uelim me audias et bonis praeceptoribus catholicae christianitatis te pia fide, alacri spe, simplici caritate committas deumque ipsum, cuius unius et bonitate facti sumus et iustitia poenas luimus et clementia liberamur, orare non cesses. ita tibi neque praecepta et disputationes doctissimorum hominum et uere christianorum neque libri neque serenae ipsae cogitationes defuerint, quibus facile quod quaeris inuenias. nam istos uerbosos et miseros — quid enim aliud mitius dixerim ? — penitus desere: qui dum nimis quaerunt, unde sit malum, nihil reperiunt nisi malum. in qua quaestione saepe auditores erigunt ad quaerendum, sed ea docent excitatos, ut uel dormire semper satius sit quam illo modo euigilare. de lethargicis enim phreneticos faciunt: inter quos morbos. cum sit uterque plerumque mortiferus, hoc tamen interest, quod lethargici sine aliena uexatione moriuntur, phreneticus autem multis sanis et eis potissimum, qui uolunt subuenire, metuendus est. nam neque deus mali auctor est nec umquam eum quicquam fecisse paenituit nec ullius commotionis animi tempestate turbatur nec terrae particula regnum eius est, nulla flagitia uel scelera probat aut imperat, numquam mentitur. haec enim atque huiusmodi nos mouebant, cum ea magnis inuectionibus quaterent et hanc esse [*]( 1 robore] labore SPpMVmb prędictę »1 5 litros Ch suis] uis Ch 6 audere] uelle SPpMVtnb 7 te om. V uel ratio om. Ch uel oratio] om. Pp (in mg. m. 2 add.) 8 commouet V tu V geris] d generis Ch 10 committis Ch 12 tibi] ibi Ch 14 ipse Ch 16 alius (d a m. I) P deserere Vm 18 quaestiones Ch 20 lęthargicis ..:U freneticos lib. 21 uterque om. Vtn (m. 2 add.) 23 sanis] satis SVmb 25 penituit Ch 29 magis SMPpb )

47
ueteris testamenti disciplinam insimularent: quod omnino falsissimum est. itaque illos recte reprehendere ista concedo. quid ergo didici? quid putas, nisi cum ista reprehenduntur, disciplinam catholicam non reprehendi? ita quod apud eos uerum didiceram. teneo, quod falsum putaueram, respuo. sed et alia multa me docuit ecclesia catholica, quo illi homines exangues corporibus, sed crassi mentibus aspirare non possunt: deum non esse corporeum, nullam eius partem corporeis oculis posse sentiri, nihil de substantia eius atque natura ullo modo esse uiolabile aut commutabile aut compositicium aut fictum ; quae si mihi concedis — non enim aliter de deo sentiendum est —, omnia illorum machinamenta subuersa sunt. illud uero quomodo sit. ut nec deus malum genuerit aut fecerit nec ulla sit fueritue umquam natura atque substantia, quam non deus aut genuerit aut fecerit, et tamen a malo nos liberet tam necessariis rationibus adprobatur, ut dubitari omnino non possit, praesertim tibi atque talibus, si tamen bono ingenio pietas et pax quaedam mentis accedat, sine qua de tantis rebus nihil prorsus intellegi potest. et non hic fama de fumo est et nescio qua fabella Persica. cui satis est aurem adcommodare et animum non subtilem, sed plane puerilem. longe omnino, longe se aliter, non ut Manichaei desipiunt, ueritas habet. sed quoniam sermo iste noster multum processit longius quam putabam, hic finem libro faciamus: in quo memineris uolo nondum me Manichaeos coepisse refellere et illas nugas nondum inuasisse neque de ipsa catholica magnum aliquid aperuisse, sed uoluisse tantummodo eruere tibi, si possem, falsam [*]( 1 falsd b 2 illo V 6 quoj quod M 7 adspirare (d paene er.) P 8 deum] deum scilicet (scil. m. 3 8. I.) P 9 nullo r 10 uiolauile Ch aut commutabile om. Ch p composititium Ch composicium p S M compositium (i exp. m. 1) Pcomposittl facttl b (in marg. al. compositiciQ aut fictn) 11 sentiundum P 14 aut fuerit V 15 non genuerit 8 16 rationibus »r(nmen>ir om. V approbatur m2 17 presertim Ch 18 accedas Ch 19 hic non SMm 20 aureQ Ch 22 aliter qui ut (quA ut in ras.) p manicheis Ch 23 iste sermo Spb 25 manicheos Ch )
48
opinionem de ueris christianis malitiose aut inperite nobis insinuatam et erigere ad magna quaedam et diuina discenda. quare hoc uolumen ita sese habeat; placatiore autem animo tuo facto ero fortasse in ceteris promptior amen. [*]( 1 aut orn. V 2 erigereJ et egere p magna'7 (m er.) P 4 amen om. SPpMVm EXPLICIT LIBER DE VTILITATE CBEDENDI Ch fol. 95. EXPLICIT LIBER BEATI AVGVSTINI DE VTILITATE CREDENDI p. 76 S EXPLICIT DE VTILITATE CREDENDI fol. 30 P 51 p )
49