De Sancta Virginitate

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Hoc dixi, ne forte audeat fecunditas coniugalis cum uirginali integritate contendere atque ipsam Mariam proponere ac uirginibus dei dicere: illa in corpore duas res habuit honorandas, uirginitatem et fecunditatem, quia et integra [*](3 cf. Matth. 9, 15 16 cf. I Tim. 1, 5 ) [*]( 1 ipse est G est om. ffl 2 spiritualiter N crediderunt Pr HAJJ BGRMENX 3 recte B 4 membrorum om. K quo opta JR 6 corpora K capitis capitis T 7 insigna P1 10 corpore et spirita MESX et materlT et fin. om. R 11 uero] autem R 14 coniugate KB 15 uirgines deo PKjHSADRGTMENXbd dicate K 17 qui S xpi faciunt MEN X 19 xpo KMENX eacramenti R 20 imbute iisEg imbute N 21 quod RN peperint P[IKDlGlRE pererint Zl peperef N 22 dixi. C 23 integritatem A pponere CiH 24 ac] a B dei om. N illa (a s. e add.) A 25 foecunditatem R quae K )

241
permansit et peperit; hanc felicitatem quoniam totam utraque habere non potuimus, partitae sumus, ut uos sitis uirgines, nos simus matres; uobis quod defit in prole, consoletur seruata uirginitas, nobis prolis lucro amissa compensetur integritas. haec uox fidelium coniugatarum ad sacras uirgines utcumque ferenda esset, si christianos corpore parerent, ut hoc solo esset Mariae fecunditas carnis excepta uirginitate praestantior, quod illa ipsum caput horum membrorum, hae autem membra illius capitis procrearent; nunc uero etiamsi tales hac uoce contendant, quae ad hoc tantum uiris iunguntur atque miscentur, ut filios habeant, nihilque aliud de filiis cogitant, nisi ut eos Christo lucrentur, atque id mox ut potuerint faciunt, non tamen christiani ex earum carne nascuntur, sed postea fiunt ecclesia pariente per hoc, quod membrorum Christi spiritaliter mater est, cuius etiam spiritaliter uirgo est. cui sancto partui cooperantur et matres, quae non christianos corpore pepererunt, ut fiant quod se corpore parere non potuisse nouerunt; per hoc tamen cooperantur, ubi et ipsae uirgines matresque Christi sunt, in fide scilicet, quae per dilectionem operatur.

Nulla ergo carnis fecunditas sanctae uirginitati etiam carnis conparari potest. neque enim et ipsa, quia uir- 19 cf. Gal. 5, 6 1 tota .41 utraque C1R71\': utraeque C2PKIZHSDB TJ.1IENbd utr aeque A utraeque X 2 uirgines ut uos sitis MENX sitis] scitis JR 3 scimus B desit GMBENX72b defuit 82 Csulitur S seruata] et lata Z e.lata I et lata ex solata (an saluata?) C 4 pplis T amissa. A 5 uox] uos T 6 solum GX 7 carnis xpi R 8 menbrorum T hae. P hae et A hec BM haec K hec HE hee G N mebra T 9 procreant KMENX etiamsi] si 7 talis K 10 ad hoc] ab hoc C1 hoboc S ob hoc PK7HADRGTMENSbd tantum] tamen MENX 11 nihilque K filis X 12 eos nos E id om. R ut om. PTA1H1 13 non-fiunt om. I eorum SAl sed ex si m. 2 H 14 quo C1 15 cui] cuius IZ 17 peperunt RX fiat T 18 quo operantur R ipse KR 21 foecunditas R uirginitate A1 [*]( XXXXI Aag. Sect. V pars III. ) [*]( 16 )

242
ginitas est, sed quia deo dicata est, honoratur, quae licet in carne seruetur, spiritus tamen religione ac deuotione seruatur. ac per hoc spiritalis est etiam uirginitas corporis, quam uouet et seruat continentia pietatis. sicut enim nemo inpudice utitur corpore nisi spiritu prius concepta nequitia, ita nemo pudicitiam seruat in corpore nisi spiritu prius insita castitate. porro autem si pudicitia coniugalis, quamuis custodiatur in carne, animo tamen, non carni tribuitur, quo praeside atque rectore nulli praeter proprium coniugium caro ipsa miscetur, quanto magis quantoque honoratius in animi bonis illa continentia numeranda est, qua integritas carnis ipsi creatori animae et carnis uouetur, consecratur, seruatur!

Nec illarum ergo fecunditas carnis, quae hoc tempore nihil aliud in coniugio quam prolem requirunt, quam mancipent Christo, pro amissa uirginitate compensari posse credenda est. prioribus quippe temporibus uenturo secundum carnem Christo ipsum genus carnis in ampla quadam et prophetica gente necessarium fuit; nunc autem cum ex omni hominum genere atque omnibus gentibus ad populum dei et ciuitatem regni caelorum membra Christi colligi possint, sacram uirginitatem qui potest capere, capiat et ea tantum, quae se non continet, nubat. quid enim? si aliqua mulier diues multam pecuniam huic bono operi inpendat, ut emat ex diuersis [*]( 21 cf. Matth. 19, 12 22 cf. I Cor. 7, 9 ) [*]( 1 set X est om. MEX 2 relegione K hac K et JR 3 hac K spiritalis ex spiritaliter P est-quam uo om. Z vonet (v s. I.) K uocet I 4 seruet IZ continentii K pietas R piaetatis IZ 5 prius spiritus R spiritus GJJEXN ita etiam R pudiciam BR puditiam Gl 6 in spiritu I spiritui 31EXN castite H 7 autem om. MENX pudicia B 8 in animo CIZB tamen] autem IZ non] in K carne K atque (at add. m. al) P 10 honoraptiua B 11 quam PREX qua* Aj quia B per quam H ipse B 12 carni Cx et seruatur G 13 foecunditas T 14 mancipat Bl mancip«ent H manticipant Gt 15 amisso X uirgimtaM I conpensari Ar 17 quedam Hl 20 possunt GMN pussunt EX sacra R uirginitate K 21 que G tantum om. I qui R 23 paecuniam C )

243
gentibus seruos, quos faciat christianos, nonne uberius atque numerosius quam uteri quantalibet feracitate Christi membra gignenda curabit? nec ideo tamen pecuniam suam conparare muneri sacrae uirginitatis audebit. at si propter faciendos qui nati fuerint christianos fecunditas carnis pro amissa uirginitate merito compensabitur, fructuosius erit hoc negotium, si magno pecuniario pretio uirginitas amittatur, quo pueri faciendi christiani multo plures emantur, quam unius utero quamlibet fertili nascerentur.

Quod si stultissime dicitur, habeant fideles nuptae bonum suum, de quo in alio uolumine, quantum uisum est, disseruimus, et honorent amplius, sicut rectissime consuerunt, in sacris uirginibus melius earum, de quo isto sermone disserimus.

Nam ne illo quidem debent continentium meritis se conferre coniugia, quod ex eis uirgines procreantur; hoc enim non coniugii bonum est, sed naturae, quae sic diuinitus instituta est, ut ex quolibet humano utriusque sexus concubitu, siue ordinato et honesto siue turpi et inlicito, nulla femina nisi uirgo nascatur. nulla tamen sacra uirgo nascitur; ita fit, ut uirgo nascatur etiam de stupro, sacra autem uirgo nec de coniugio.

Nec nos hoc in uirginibus praedicamus, quod uirgines sunt, sed quod deo dicatae pia continentia uirgines. nam — quod non temere dixerim — felicior mihi uidetur [*]( 1 christianuB K uberibus PH adque Cl 2 quam;\' quantalibet T 3 curauit KGAMENX conparari PAtDGRli 4 muneris S muneri ex numeri H audebit uirginitas B uirginitati T at] aut R si tamen X 5 fuerit E 6 conpensabitur y fructuosias (i s. I.) C negotium hoc G 7 papcunisrio C pecunia B 10 si] su H om. KMENX nuptie KMENX 12 consueuerunt bd 14 disseruimus CPfRb disseri.mus A 15 in illo KHME illorum X continentium (u ex a) G 16 quod eis C\'B quo de eis IZ 17 diuitus RX 18 ueriusque Gl sexu E 19 sine] sine H inlicicito C 20 faemina P tamenj tunc X nascetur H nascitur Zt 21 strupro T 23 in] de G predicamus K 24 dicate B 25 non om. X ) [*]( 16* )

244
nupta mulier quam uirgo nuptura; habet enim iam illa quod ista adhuc cupit, praesertim si nondum uel sponsa cuiusquam sit. illa uni studet placere, cui data est, haec multis, incerta cui danda est; hoc uno pudicitiam cogitationis defendit a turba, quod non adulterum, sed maritum quaerit in turba. illa igitur uirgo coniugatae merito praeponitur, quae nec multitudini se amandam proponit, cum amorem unius ex multitudine inquirit, nec se uni iam conponit inuento, cogitans quae sunt mundi, quomodo placeat uiro, sed speciosum forma prae filiis hominum sic amauit, ut, quia eum sicut Maria concipere carne non posset, ei corde concepto etiam carnem integram custodiret.

Hoc genus uirginum nulla corporalis fecunditas protulit; non est haec proles carnis et sanguinis. si harum quaeritur mater, ecclesia est. non parit uirgines sacras nisi uirgo sacra, illa quae desponsata est uni uiro casta exhiberi Christo. ex illa non tota corpore, sed tota uirgine spiritu nascuntur sanctae uirgines et corpore et spiritu.

Habeant coniugia bonum suum, non quia filios procreant, sed quia honeste, quia licite, quia pudice, quia socialiter [*](9 cf. I Cor. 7, 34 10 cf. PB. 44, 3 16 cf. II Cor. 11, 2 ) [*](1 nuptura uirgo G enim om. R 2 sponsam C 4 danda] data X unum K pudicitiae K cogitationibus B 5 adulterium HEX in turba om. X 7 multitudinis K multitudinis. S magnitudini E se om. S amandum IZ amanda B praeponit BX amore B 8 multitudinem PK multitudine. Oy iam uni KMEX X nniiy B ponit JfEXN 9 quae sunt om. Ri placead K speciosam A speciosa K speciosus R 10 fonnam PjAR prac-hominum om. X amabit Pi H ARD 11 sicum y carne. 7 possit R ei] et CIZ om. B in corde MENX 12 custodirc S 13 corporis (s. ris add. ralis) hi 14 non] quia non MEKX haec om. PXjH ADGTMENX carnis om. E arum S 15 est om. E 16 ilia] uirgo illa PKrHADRGT.MENX disponsata K uiro uirginem (uirginem add. m. 2) A casta A om. JfENX exhibere K A exiberi S 17 toto KBG toto B uirgini K 19 suum bonum MSX 20 honestae y procreant] pereant X )

245
procreant et procreatos pariter, salubriter, instanter educant, quia tori fidem inuicem seruant, quia sacramentum conubii non uiolant.

Haec tamen omnia humani officii sunt munera; uirginalis autem integritas et per piam continentiam ab omni concubitu inmunitas angelica portio est et in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio. cedat huic omnis fecunditas carnis, omnis pudicitia coniugalis: illa non est in potestate, illa non est in aeternitate: fecunditatem carnalem non habet liberum arbitrium, pudicitiam coniugalem non habet caelum. profecto habebunt magnum aliquid praeter ceteros in illa communi inmortalitate, qui habent aliquid iam non carnis in carne.