De Sancta Virginitate

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

De ipsa etiam continentia nonne apertissime dictum est: et cum scirem, quia nemo esse potest continens nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum?

Sed forte continentia donum dei est, sapientiam uero sibi ipse homo praestat, qua illud donum non suum, sed dei esse cognoscat. immo dominus sapientes facit caecos, et: testimonium dei fidele sapientiam praestat paruulis, et: si quis indiget sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat, et [*](8 Ps. 36, 23 10 II Tim. 2, 25 12 Sap. 8, 21 17 Ps. 145, 8 18 PB. 18, 8 19 cf. Iac. 1, 5 ) [*]( 1 hostium CIZ continentiae] circumstantiae R circa RENX mea Onl. H 2 ne PKiHSADRTMENXbd declinas I meo 8 maligna PKTHADRGTMNXbd malicia I malicie E excusandas PKrHARGTMBNX 3 excuaatione B om. X hominibus (bus 8. l.) H 4 qua eius] cuius PHAGi q:eius S eius om. T 5 qu.a A 6 adcusamus K excusamus X 7 fit] sit HN illo dante] illud ante IZ 8 etiam] enim RGf 9 paenitentiam K 11 et de N continentiam K continentiae A 12 potest esse DTbd 13 deus deus B sapientia G scire om. T 14 donum esset N hoc om. IMENX, s. I. Z 15 dei om. X sapientis CKIZ 16 qu.a. P 17 cognuscat K cognoscit S1 deus E 18 deiJ domini PIZrHADRG Tbd sapientia ClIZ praestans R 19 sapientiam PK\'(RAMXNSEHIIZ postulat PII domino B 20 omnibus] hominibus K afluenter PKR effluenter X et non inproperat om. y inproperat] impat R dabitur] dominabitur T )

288
dabitur ei. sapientes autem esse uirgines decet, ne lampades earum extinguantur. quomodo sapientes nisi non alta sapientes, sed humilibus consentientes? dixit enim homini ipsa sapientia: ecce pietas est sapientia. si ergo nihil habes, quod non accepisti, noli altum sapere, sed time, et noli modicum diligere, quasi a quo tibi modicum dimissum est, sed potius multum dilige, a quo tibi multum tributum est. si enim diligit, cui donatum est, ne redderet, quanto magis debet diligere, cui donatum est, ut haberet! nam et quisquis ab initio pudicus permanet, ab illo regitur; et quisquis ex inpudico pudicus fit, ab illo corrigitur; et quisquis usque in finem inpudicus est, ab illo deseritur. hoc autem ille occulto iudicio facere potest, iniquo non potest. et fortasse ideo latet, ut plus timeatur et minus superbiatur.

Deinde iam sciens homo gratia dei se esse quod est, non incidat in alium superbiae laqueum, ut de ipsa dei gratia se extollendo spernat ceteros. quo uitio alius ille pharisaeus et de bonis, quae habebat, deo gratias agebat et tamen se super publicanum peccata confitentem extollebat. quid igitur faciat uirgo, quid cogitet, ne se extollat super eos uel eas, quae hoc tam magno dono carent? neque enim simulare [*]( 1 cf. Matth. 25, 4 2 cf. Rom. 12, 16 3 Iob. 28, 28 5 Row. 11. 20 17 cf. Luc. 18, 10-11 ) [*]( 1 eius Hx uirgines esse X esse om. T 2 exstingaantur P sapientes om. EX alta non alta R 4 sapientia ipsa MENX sapientia-nihil om. 7 pietas ipsa TN est] et MEX si ergo Bibil] Quid autem K quid enim MENX 5 abes B post accepisti sequitur: si ergo nihil habes quod non accepisti KMENX 7 sed—est om. S dilige] dirige I diligere R 8 est om. 7 enim] ergo N 9 non haberet X et om. B 10 quisquis] si quis AG ab illo regitur om. MENX 11 ex] ab 7MENX corrigitur] geritur MENX post corrigitur sequitur in K: nam et quisquis a uitio pudicus permanet ab illo regitur et om. X 12 ille] illo IZ 13 et] te R 14 timeas (s ex t) R superbias R 15 esse se T 16 non est T aliumj malum B laquaeum K ut om. T 18 quo EX 20 cogitab$t (supra 4 add. i) B 21 eas] ea B qui PIPAGRTa enim om. GAT )

289
debet humilitatem, sed exhibere; nam simulatio humilitatis maior superbia est. ideo scriptura uolens ostendere ueracem humilitatem esse oportere, cum dixisset: quanto magnus es, tanto humila te in omnibus, mox quoque subdidit: et coram deo inuenies gratiam, utique ubi se fallaciter humilare non posset.

Proinde quid dicemus? estne aliquid. quod uirgo dei ueraciter cogitet, unde se fideli mulieri non tantum uiduae, uerum etiam coniugatae praefen-e non audeat? non ego reprobam dico; nam quis nesciat oboedientem mulierem inoboedienti uirgini praeponendam? sed cum ambae sunt oboedientes praeceptis dei, itane trepidabit sanctam uirginitatem etiam castis nuptiis et continentiam praeferre conubio, fructum centenum praeire triceno? immo uero non dubitet hanc rem illi praeponere. haec tamen uel haec uirgo oboediens et deum timens illi uel illi mulieri oboedienti et deum timenti se anteferre non audeat; alioquin non erit humilis, et deus - superbis resistit. quid ergo cogitabit? occulta scilicet dona dei, quae nonnisi interrogatio temptationis etiam in semet ipso unicuique declarat. ut enim cetera taceam, unde scit uirgo, quamuis sollicita quae sunt domini, quomodo placeat domino, ne forte propter aliquam sibi incognitam [*]( 3 Eccli. 3, 18 17 Iac. 4, 6 21 cf. I Cor. 7, 32 ) [*]( 1 eziberet B eiibere TX 2 idcirco IZHSbd 3 esse om. X dixisse K 4 tanto om. E humila CIP: hnmilia CPKIZfHSADR JBGTMENXbd 5 subdedit K quoram K 6 humiliare CPKIZf HSADRBGPMENXbd potest T 7 quid om. B dicimus KMENX aliquit B 9 non] nam T ego] ergo N 10 oboedientiam P1 oboedientS? I inobediente K 11 ambo R sint KMENX 12 dei om. E trepidauit PHAG trebidabit X 13 continencia T 14 centesimum IZ tricenos MENX centeno triceno T 15 illi] illi rei PKIZfHSADRGTMENXbd hobediens B 16 uel] et X 17 antepraeferre MEN X audiat Hx hnmilis) similis B 18 cogitauit KSAWGX cogitet 7 cogitante R 19 interrogatione S in om. 8 semet ipsum 8 20 scit] sit BR 21 sollicita sit AGTMENX dei N domino R 22 sibiJ sed N ) [*]( XXXXI Aag. sect. V pan III. ) [*]( 19 )

290
mentis infirmitatem nondum sit matura martyrio, illa uero mulier, cui se praeferre gestiebat, iam possit bibere calicem dominicae humilitatis, quem prius bibendum discipulis amatoribus sublimitatis opposuit? unde, inquam, scit, ne forte ipsa nondum sit Thecla, iam sit illa Crispina?

Certe nisi adsit temptatio, nulla doni huius fit demonstratio.