Et quae magis membra corporis sancti, quod est ecclesia, curare debent, ut super ea requiescat spiritus sanctus, quam uirginalem profitentia sanctitatem? quomodo [*]( 5 Rom. 11, 20 9 1 Cor. 2, 3 13 Phil. 2, 12. 13 17 Ps. 2, 11 ) [*]( 1 sancto 01Zl et pr. om. CIZB illas uoces MENX comittatur B 2 timor domini MENX tomentuin X 3 has autem noces MENX comittatur B 4 saeculi om. Pl utroque generibus R 5 ne R 6 praesumtione Hl 7 namque X dicit bd 8 timorem Hbd tamen om. CIZB de timore N in timore E om. Cli T 9 caritatis] ueritas T caritate. B caritas S ad] apud fHARGTM ENX 10 setentia X cfimemora I olaeae G 11 insertos AG oleaster superbiret X superbisset IZB oleaster] olea sunt T 12 time ipse om. B 13 ammonens BARE ammones X uestrum CP1 14 et ipsorum B salute C 15 nobis R uerbis et uelle ine. cod. K fol. 115a 17 exsultate PlKBbd ei s. I. H, om. CfIZyB 19 menbra G sancti corporis PHA-RGT 20 eclesia C 21 profitentes G profitentur T sanctitate R )
283
autem requiescit, ubi non inuenit locum suum? quid aliud quam cor humilatum quod inpleat, non unde resiliat, quod erigat, non quod deprimat? cum apertissime dictum sit: super quem requiescet spiritus meus? super humilem et quietum et trementem uerba mea? iam iuste uiuis, iam pie uiuis, pudice, sancte, uirginali castitate uiuis; adhuc tamen hic uiuis et non humilaris audiendo: numquid non temptatio est uita humana super terram? non te a praefidenti elatione reuerberat: uae mundo ab scandalis? non contremescis, ne deputeris in multis quorum refrigescit caritas, quoniam abundat iniquitas? non percutis pectus, quod audis: quapropter qui se putat stare, caueat ne cadat? inter haec diuina monita et humana pericula itane adhuc uirginibus sanctis humilitatem persuadere laboramus? .
An uero propter aliud credendum est permittere deum, ut misceantur numero professionis uestrae multi et multae casurae et casuri, nisi ut his cadentibus timor uester augeatur, quo superbia comprimatur? quam sic odit deus, ut contra hanc unam se tantum humilaret altissimus. nisi forte [*]( 4 Es. 66, 2 7 Iob. 7,1 9 cf. Matth. 18,7; 24, 12 12 I Cor. 10, 12 1 locum non innenit X suumj istum G aliquid I aliud est G aliud querit N 2 corde R humiliatum (PKIZyHSADRBGTME NXbd resileat HKE 3 eregat K depremat K 4 requiescit (j*PKHSZRNXMEi1 super] nisi super IPBGRTMENXA* 5 quietem CIZ 6 sancte] caste (s. l.) K, P(HAGTMENX caste R uirginale A uirginalg R sanctitate PKrHABGTMENX 7 huic S hamiliaris C*PKIZ-[HSA DRB G TMENXbd nonquid T 8 temtatio K hominis G 9 prefidenti CA. praefidente (in mg. pfido) N elatione K elatiotione in ras. G 9 ue GX 10 contremescit R contremiscis C3A3H2MNbd tremiscis EX neque K puteris S 11 refriges,;ut B habnndat KG abundauit BR 12 percutit PHATi percusit 01 quod] cum SMENXbd putat] existimat X 13 caueat] uideat ARGfbd monita] merita CIZB 14 athuc K humilitate R 16 uero om. MENX 17 profensionia II 18 casuri et casurae PKyH ADRGTMENXbd 20 hanc om. MEN X humilaret 01 humilarit P humiliarit KaRTWMNX humiliauerit N humiliaret C-IZBSAHaGDbd )
284
reuera ideo minus timebis magisque inflaberis, ut modicum diligas eum, qui te tantum dilexit, ut traderet se ipsum pro te, quia modicum tibi dimisit, uiuenti uidelicet a pueritia religiose, pudice, pia castitate, inlibata uirginitate. quasi uero non tu multo ardentius diligere debes eum, qui flagitiosis ad se conuersis quaecumque dimisit, in ea te cadere non permisit. aut uero ille pharisaeus, qui propterea modicum diligebat. quia modicum sibi dimitti existimabat, ob aliud hoc errore caecabatur, nisi quia ignorans dei iustitiam et suam quaerens constituere iustitiae dei subiectus non erat? uos autem genus electum et in electis electius, uirginei chori sequentes agnum, etiam uos gratia salui facti estis per fidem; et hoc non ex uobis, sed dei donum est. non ex operibus, ne forte quis extollatur. ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit deus, ut in illis ambulemus. ergone hunc quanto eius donis ornatiores estis, tanto minus amabitis? auerterit tam horrendam ipse dementiam. proinde quoniam uerum ueritas dixit, quod ille, cui modicum dimittitur, modicum diligit, uos ut ardentissime diligatis, cui diligendo a coniugiorum nexibus liberi uacatis, deputate uobis tamquam omnino dimissum quidquid mali a uobis non est
[*]( 2 cf. Gal. 2, 20 7 cf. Luc. 7, 36—47 9 cf. Rom. 10, 3 12 Ephes. 2, 8. 10 ) [*]( 1 inflaueris CPIZHSA1 2 te om. KRB semet ipsum PfHAD RGTbd 4 relegiose K religiosae A pudicae A pie T 5 debis (is a. I.) K debebis MENXG1 debeas bd 7 aut] at T phariseus PABMS 8 estimabat S numquid ob S ob quft (qui 8. I. m. 2) H 10 non erat subiectus B subditus T 11 uirgines B 12 saluificati B 13 per om. B dei 8. I. K donum dei K 14 extolleretur KMENX 15 figmentum sumus MENX 16 bonis operibus GEX 18 amanitis K auerteri C1 tafii X orrendam PAl horrenda K ipse ante tam in G 19 modicum cui S dimittitur modicum T 20 ut om. Y diligatis do XI 21 a om. MENX libere S uocatis H deputate illi quod B 22 tamquam-nobis om. CIZB mali om. MENX ) 285
illo regente commissum. oculi enim uestri semper ad dominum, quoniam ipse euellet de laqueo pedes uestros, et: nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauit qui custodit. et de ipsa continentia loquens apostolus ait: uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet a deo, alius sic, alius autem sic. quis ergo donat ista? quis distribuit propria unicuique sicut uult? nempe deus, apud quem non est iniquitas. ac per hoc qua aequitate ille faciat alios sic, alios autem sic, homini nosse aut inpossibile aut omnino difficile est; quin tamen aequitate faciat, dubitare fas non est. quid itaque habes quod non accepisti? aut qua peruersitate minus diligis, a quo amplius accepisti?
Quapropter haec prima sit induendae humilitatis cogitatio, ne a se sibi putet esse dei uirgo, quod talis est, ac non potius hoc donum optimum desuper descendere a patre luminum, apud quem non est transmutatio nec momenti obumbratio. ita enim non putabit modicum sibi esse dimissum, ut modicum diligat et ignorans dei [*]( 1 Ps. 24, 15 3 Ps. 126. 1 5 cf. I Cor. 7, 7 8 cf. I Cor. 12, 11 9 cf. Rom. 9, 14 12 I Cor. 4, 7 18 cf. Iac. 1, 17 20 cf. Rom. 10, 3 ) [*]( 1 illo om. E comissum P1 4 uigila*»t S uigilat GMEN uigi- Iapt X uigilabit B custodit om. X custodit eam (eam s. I.) S, KGMENXbd ú ait ex aut G autem om. G homines om. RHAGT 6 sicut et B proprium] proximum A habet donum MENX doipjnum P 7 a] ex MENX alius quidam K alius quidem MENX ergo] autem G 8 dona IZB donatista S qui. H 9 aput P transmutatio neque iniquitas T 10 equalitate S alius SB alius BS sic alios autem sic B 11 nosce X quin] qui RT q.u.a id B quia id IZ 12 itaquae K utique G 13 aut per B uersitate B diligitis I diligas K 14 a om. CIZ a quo] qiti B amplius] plus PGT 15 cogitatio induendae humanitatis KMNX cogitatio minuenda hurnilitatis E 16 cogitatione R putet sibi N uirgo dei esse G dei uirgo esse B hac K 17 hoc] tale B obtimum I desuper om. CIZB discendere K 18 aput K momenti uicissitudinis jR 19 putauit KS putabat B esse om. PKrHADBGTMENX )
286
iustitiam ac suam uolens constituere iustitiae dei non subiciatur. in quo uitio erat Simon ille, quem superauit mulier, cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum. sed cautius et uerius cogitabit omnia peccata sic habenda, tamquam dimittantur, a quibus deus custodit ne committantur. testes sunt uoces piarum deprecationum in scripturis sanctis. quibus ostenditur ea ipsa, quae praecipiuntur a deo, non fieri nisi dante atque adiuuante qui praecepit. mendaciter enim petuntur, si ea non adiuuante eius gratia facere possemus. quid tam generaliter maximeque praecipitur quam oboedientia, qua custodiuntur mandata dei? et tamen hanc inuenimus optari. tu, inquit, praecepisti mandata tua custodiri nimis. deinde sequitur: utinam dirigantur uiae meae ad custodiendas iustificationes tuas; tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. quod deum praecepisse supra posuit, hoc ut a se inpleretur optauit. hoc fit utique, ne peccetur; quod si peccatum fuerit, praecipitur, ut paeniteat, ne defensione et excusatione peccati pereat superbiendo qui fecit, dum non uult paenitendo perire quod fecit etiam hoc a deo petitur, ut intellegatur non fieri nisi eo praestante a quo petitur. pone, inquit, domine, custodiam
[*]( 12 Ps. 118, 4-6 21 Ps. 140, 3. 4 ) [*]( 1 hac K om. S statuere E 2 subitiatur H ille symon EX symon KRMN 4 cogitauit CPKfHASDRGTME1 cogitabat X abenda CP1 5 ne omittantur I ne. omittantnr Z ne comittantur R 6 testes enim G depraecationum C in om. B 7 quae] qu€ A praece iniunguntur G praecipi»»untur A non om. X 8 adque C1 om. X qui-adiuuante om. MENX praecipit C*KIZSDRGTbd 9 possumus KSTMENX 10 quod R 11 custodiantur G et hanc PHTMENX hanc et KG inueniamns G optarij opari X 12 praecipisti KR manda RlH tua om. A custodire SGMENX 13 sequitur] quid sequitur PK-(SHAGRTMENX dirigatur P 14 iuetificatione R 15 dum] cum S omnibus mandatie tuis E praecipisse KR 16 sup T implerewtur G 17 ne] ut non RX si] quod S 18 paeniteant CIZS peneteat K 19 perire] elbdare N 20 a deo hoc MENs.. 21 in quid X ) 287
ori meo et ostium continentiae circum labia mea. non declines cor meum in uerba mala ad excusandum excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem. si ergo et oboedientia, qua eius mandata seruamus, et paenitentia, qua peccata nostra non excusamus, sed accusamus, optatur et petitur, manifestum est, quia cum fit, illo dante habetur, illo adiuuante conpletur. apertius etiam dicitur propter oboedientiam: a domino gressus hominis diriguntur et uiam eius uolet; et de paenitentia dicit apostolus: ne forte det illis deus paenitentiam.