De Sancta Virginitate

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Librum de Bono Coniugali nuper edidimus, in quo etiam Christi uirgines commonuimus atque monuimus, ne propter excellentiam muneris amplioris, quod diuinitus acceperunt, contemnant in sui conparatione patres et matres populi dei hominesque illos, quos tamquam oliuam commendat apostolus, ne superbiat insertus oleaster, qui uenturo Christo etiam filiorum propagatione seruiebant, ideo meriti inferioris esse arbitrentur, quia iure diuino continentia conubio et nuptiis pia uirginitas anteponitur. in illis quippe parabantur et parturiebantur futura, quae nunc impleri mirabiliter et efficaciter cernimus, quorum etiam uita coniugalis prophetica fuit: unde [*]( 7 cf. Rom. 11, 17. 18 ) [*]( 2 Aureli Augustini de bono uirginitatis liber incipit fol. 125b C Beati Augustini de sca uirginitate fol. 22* P Incipit de sca uirginitate fol. 77* K Incipit eiusdem _de bono uirginali fol. 41* Z, fol. 74* I Incipit liber sci Augustini de sca uirginitate fol. 22* f, 121b S Incipit eiusdem de sca uirginitate fol. 22* H, fol. 30b G; a codice A inscr. abest Sci Augustini de sca nirginitate fol. 55* D Incipit liber beati Augustini epi de aca uirginitate fol. 40* R Incipit liber de sca uirginitate fol. 78* B, fol. 78* M, fol. 45* E Incipit Aurelii liber de sca uirginitate fol. 37* T De seruanda uirginitate fol. 70° N Liber sci Augustini de sca uirginitate fol. 71* X 8 edimus EX 4 commonuimus CIZB: admonuimus PHADRGN-( ammonnimus KSMEX monemus Z7SH2 A2MENG aminonemus X 5 ampliores K 6 contempnant KGTX contempnat R populo K 7 quas G om. R tanquam T numquam G olina. B commendet R 8 ut uenturo R 9 seruibant Pr meritis P; meriti? A meriti. H inferiores KBC1 10 continentia R conubii R conubifl K nubtiis (semper b) CP 12 inpleri PH 13 prophetia HMENX )

236
non consuetudine humanorum uotorum atque gaudiorum, sed ualde profundo consilio dei in quibusdam eorum fecunditas honorari, in quibusdam etiam fecundari sterilitas meruit. hoc uero tempore quibus dictum est: si se non continent, nubant, non adhibenda est exhortatio, sed consolatio, quibus autem dictum est: qui potest capere capiat, exhortandi sunt, ne terreantur, et terrendi, ne extollantur. non solum ergo praedicanda est uirginitas, ut ametur, uerum etiam monenda, ne infletur.

Hoc isto sermone suscepimus; adiuuet Christus, uirginis filius et uirginum sponsus, uirginali utero corporaliter natus, uirginali conubio spiritaliter coniugatus. cum igitur ipsa uniuersa ecclesia uirgo sit desponsata uni uiro Christo, sicut dicit apostolus, quanto digna sunt honore membra eius, quae hoc custodiunt etiam in ipsa carne, quod tota custodit in fide, quae imitatur matrem uiri sui et domini sui! nam ecclesia quoque et mater et uirgo est; cuius enim integritati consulimus, si uirgo non est? cuius prolem adloquimur, si mater non est? Maria corporaliter caput huius corporis peperit, ecclesia spiritaliter membra illius capitis parit. in utraque uirginitas fecunditatem non inpedit, in utraque fecunditas uirginitatem non adimit. proinde cum ecclesia uniuersa sit sancta et corpore et spiritu, nec tamen uniuersa sit corpore uirgo, sed spiritu, quanto sanctior est in his membris, ubi uirgo est et corpore et spiritu! [*]( 4 I Cor. 7, 9 6 Matth. 19, 12 12 cf. II Cor. 11, 2 ) [*]( 3 honori X1 quibus CBE foecundari RT fecundari G sterelitas ClA sterelit JJ1 4 in tempore R om. EX quo G 5 eiortatio II SR exhortacio T consolacio S 6 autem] enim ENX exortandi IHSABT 10 suscipimus Py*HADGT 11 et om. S uirginis X 12 spiritualiter TN ipsa igitur bd 13 eclesia C ecclesif N sit uirgo E disponsata ilSAI 14 digna (a ex o) A eius membra N 16 imitantur S sui om. SJIXX 17 integritate KlBC2A\'1 integritatg N 18 consilimus H1 cuiusj aut cuius rSADRGTbd 19 uius S 20 eclesia (semper c) C monbra G 21 foecunditatem B 22 sancta sit X 23 saneta-spiritu in ras. P 24 quato X 25 spiritu et corpore X )

237

Scriptum est in euangelio, quod mater et fratres Christi, hoc est consanguinei carnis eius, cum illi nuntiati fuissent et foris expectarent, quia non possent eum adire prae turba, ille respondit: quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? extendens manum super discipulos suos ait: hi sunt fratres mei; et quicumque fecerit uoluntatem patris mei, ipse mihi frater et mater et soror est, quid aliud nos docens nisi carnali cognationi genus nostrum spiritale praeponere nec inde beatos esse homines, si iustis et sanctis carnis propinquitate iunguntur, sed si eorum doctrinae ac moribus oboediendo atque imitando cohaerescunt? beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem Christi. nam et dicenti cuidam: beatus uenter qui te portauit, ipse respondit: immo beati qui audiunt uerbum dei et custodiunt. denique fatribus eius, id est secundum carnem cognatis, qui non in eum crediderunt, quid profuit illa cognatio? sic et materna propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset.

Ipsa quoque uirginitas eius ideo gratior et acceptior, quia non eam conceptus Christus uiro uiolaturo quam [*](4 Matth. 12, 48-50 14 Lnc. 11, 27. 28 ) [*]( 1 scribtum (sempcr b) CP est om. E 2 sanguinei E 3 fuissent] essent X et] quod G om. MENX fores K eispectarent y expectare MENX ad eum PKaWSRMEX ire N 4 aut] et H 5 mei om. E 6 ęt ait K hii DT hi. A fratres mei et mater mea KMENX et om. KEX 7 mihi er. et in mg. add. meus I michi X frater et soror et mater R 8 quid uero MENX quid igitur R docens] per hoc docuit MENX nisi 8. l. B cogitatione B cogitationi K cogitatio D\' 9 spiritaliter PfHARGD1 inde] enim Gl ideo KlJ-IENX, er. in A 10 iuguntur H 11 si om. AG doctrina S 12 coherescunt KIAMX ergo om. AG fidem percipiendo N 13 dicendi P1 14 uenter om. T ipse] ille G 15 audiunt (au s. I.) B custodiunt illud EN custodiant D1 deniquej de qua K 16 eius om. X 19 gestaset B 20 uirginitas quoque N eius om. N 21 qui 01 qua 8 concoeptus B xpo R uiolaturo uiro X uiolatur. S quam] qua Py quia R )

238
conseruaret ipse praeripuit, sed priusquam conciperetur iam deo dicatam de qua nasceretur elegit. hoc indicant uerba, quae sibi fetum adnuntianti angelo Maria reddidit. quomodo, inquit, fiet istud, quoniam uirum non cognosco? quod profecto non diceret, nisi deo uirginem se ante uouisset. sed quia hoc Israhelitarum mores adhuc recusabant, desponsata est uiro iusto, non uiolenter ablaturo, sed potius contra uiolentos custodituro quod illa iam uouerat. quamquam etiamsi hoc solum dixisset: quomodo fiet istud? nec addidisset: quoniam uirum non cognosco, non quaesisset utique, promissum sibi filium quomodo femina paritura esset, si concubitura nupsisset. poterat et iuberi uirgo permanere, in qua dei filius formam serui congruenti miraculo acciperet; sed exemplo sanctis futura uirginibus, ne putaretur sola uirgo esse debuisse, quae prolem etiam sine concubitu concipere meruisset, uirginitatem deo dicauit, cum adhuc quid esset conceptura nesciret, ut in terreno mortalique corpore caelestis uitae imitatio uoto fieret, non praecepto, amore eligendi, non necessitate seruiendi. ita Christus nascendo de uirgine, quae, antequam sciret quis de illa fuerat nasciturus, uirgo statuerat permanere, uirginitatem sanctam adprobare maluit quam imperare. ac sic etiam in ipsa femina, in qua formam serui accepit, uirginitatem esse liberam uoluit. [*]( 3 Luc. 1, 34 ) [*]( 1 ipso R ipsa G conciperet MN X conc*pit (8. i add. e) E 2 dicata R hec N 3 sibi om. R foetum yT annunciante R creddidit C2BIZ 4 inquid K istut K istuc PJ1 cognusco K 5 deo om. MENX nouisset IZEX 6 israhelitarum hoc X adhaec Al disponsata KAX 8 uiolentas 01 uiolentias BC1 hoc quod R nouerat IZBES1 9 stud K istuc P 10 cognusco K 11 saritura R 12 nnpsissct] fuisset KENX poterat enim R et om. AG iuberi] naberet T permaneri K qu5 K 13 forma K serui] ibi IZ 14 esse om. MENX 15 deuisse S om. X concnbito R 16 uirginitatem-nesciret om. S uirginitatem enim R esset om. E1 17 in terreno] interno E 18 uota S elegendi K erigendi R 21 uirginitatem-imperare om. R impetrare X 22 hac K si GAl quo A1 forma X 23 accepi B accipit Dl liberam esse KMENX )

239

Non est ergo, cur dei uirgines contristentur, quod etiam ipsae uirginitate seruata matres carnis esse non possunt; illum enim solum decenter uirginitas parere posset, qui in sua natiuitate parem habere non posset. uerumtamen ille unius sanctae uirginis partus omnium sanctarum uirginum est decus, et ipsae cum Maria matres Christi sunt, si patris eius faciunt uoluntatem. hinc enim et Maria laudabilius atque beatius Christi mater est secundum supra memoratam eius sententiam: quicumque facit uoluntatem patris mei qui in caelis est, ipse mihi frater et soror et mater est. has sibi omnes propinquitates in populo, quem redemit, spiritaliter exhibet: fratres et sorores habet sanctos uiros et sanctas feminas, quoniam sunt illi in caelesti hereditate coheredes. mater eius est tota ecclesia, quia membra eius, id est fideles eius per dei gratiam ipsa utique parit. item mater eius est omnis anima pia faciens uoluntatem patris eius fecundissima caritate in his quos parturit, donec in eis ipse formetur. Maria ergo faciens uoluntatem dei corporaliter Christi tantummodo mater est, spiritaliter autem et soror et mater.

Ac per hoc illa una femina non solum spiritu, uerum etiam corpore et mater et uirgo. et mater quidem spiritu [*](9 Matth. 12, 50 17 cf. Gal. 4, 19 ) [*]( 1 ergo est N qunr y 2 ipse CK[SDBRENX possint 11 3 enim] etiam S uirginitas decenter PK,HSADRGTĮfENXbd decenter] dicentes B possit CPKIZBMENX posse»t S potuit yiJ 4 par 6 R poaait C2BIZN uerumptamen T illae CIZ om. R 5 sanctae om. X 6 ipse KRX sunt xpi R 7 et om. N 8 beacius G beatus II1 comemoratam E memorata R 10 pro et om. SG 11 his T propinquitatS B redimit K 12 exibet IZSRE et jet T uiros sanctos MENX 13 sanctos feminas B ereditate SR 14 eius om. MENX tota ecclesia est AG quia] quae ]\'\'(ADGT 15 gratia 2JP uti Pl 16 est eius T est om. AG pia MEX pie N eius patris S eiusl mei A 17 que E donec ex dona m. 2 H ipse in eis X eis ipse] ipsis N ipse om. E 18 ergo om. MNX fatiens K 19 pr. et om. R 22 mater est et uirgo bd )

240
non capitis nostri, quod est ipse saluator, ex quo magis illa spiritaliter nata est, quia omnes qui in eum crediderint, in quibus et ipsa est, recte filii sponsi appellantur, sed plane mater membrorum eius, quod nos sumus, quia cooperata est caritate, ut fideles in ecclesia nascerentur, quae illius capitis membra sunt, corpore uero ipsius capitis mater. oportebat enim caput nostrum propter insigne miraculum secundum carnem nasci de uirgine, quo significaret membra sua de uirgine ecclesia secundum spiritum nascitura. sola ergo Maria et spiritu et corpore mater et uirgo, et mater Christi et uirgo Christi; ecclesia uero in sanctis regnum dei possessuris spiritu quidem tota mater Christi est, tota uirgo Christi, corpore autem non tota, sed in quibusdam uirgo Christi, in quibusdam mater, sed non Christi. et coniugatae quippe fideles feminae et deo uirgines dicatae sanctis moribus et caritate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quia uoluntatem patris faciunt, Christi spiritaliter matres sunt; quae autem coniugali uita corporaliter pariunt, non Christum, sed Adam pariunt et ideo currunt, ut sacramentis inbuti Christi membra fiant partus earum, quoniam quid pepererint norunt.

Hoc dixi, ne forte audeat fecunditas coniugalis cum uirginali integritate contendere atque ipsam Mariam proponere ac uirginibus dei dicere: illa in corpore duas res habuit honorandas, uirginitatem et fecunditatem, quia et integra [*](3 cf. Matth. 9, 15 16 cf. I Tim. 1, 5 ) [*]( 1 ipse est G est om. ffl 2 spiritualiter N crediderunt Pr HAJJ BGRMENX 3 recte B 4 membrorum om. K quo opta JR 6 corpora K capitis capitis T 7 insigna P1 10 corpore et spirita MESX et materlT et fin. om. R 11 uero] autem R 14 coniugate KB 15 uirgines deo PKjHSADRGTMENXbd dicate K 17 qui S xpi faciunt MEN X 19 xpo KMENX eacramenti R 20 imbute iisEg imbute N 21 quod RN peperint P[IKDlGlRE pererint Zl peperef N 22 dixi. C 23 integritatem A pponere CiH 24 ac] a B dei om. N illa (a s. e add.) A 25 foecunditatem R quae K )

241
permansit et peperit; hanc felicitatem quoniam totam utraque habere non potuimus, partitae sumus, ut uos sitis uirgines, nos simus matres; uobis quod defit in prole, consoletur seruata uirginitas, nobis prolis lucro amissa compensetur integritas. haec uox fidelium coniugatarum ad sacras uirgines utcumque ferenda esset, si christianos corpore parerent, ut hoc solo esset Mariae fecunditas carnis excepta uirginitate praestantior, quod illa ipsum caput horum membrorum, hae autem membra illius capitis procrearent; nunc uero etiamsi tales hac uoce contendant, quae ad hoc tantum uiris iunguntur atque miscentur, ut filios habeant, nihilque aliud de filiis cogitant, nisi ut eos Christo lucrentur, atque id mox ut potuerint faciunt, non tamen christiani ex earum carne nascuntur, sed postea fiunt ecclesia pariente per hoc, quod membrorum Christi spiritaliter mater est, cuius etiam spiritaliter uirgo est. cui sancto partui cooperantur et matres, quae non christianos corpore pepererunt, ut fiant quod se corpore parere non potuisse nouerunt; per hoc tamen cooperantur, ubi et ipsae uirgines matresque Christi sunt, in fide scilicet, quae per dilectionem operatur.

Nulla ergo carnis fecunditas sanctae uirginitati etiam carnis conparari potest. neque enim et ipsa, quia uir- 19 cf. Gal. 5, 6 1 tota .41 utraque C1R71\': utraeque C2PKIZHSDB TJ.1IENbd utr aeque A utraeque X 2 uirgines ut uos sitis MENX sitis] scitis JR 3 scimus B desit GMBENX72b defuit 82 Csulitur S seruata] et lata Z e.lata I et lata ex solata (an saluata?) C 4 pplis T amissa. A 5 uox] uos T 6 solum GX 7 carnis xpi R 8 menbrorum T hae. P hae et A hec BM haec K hec HE hee G N mebra T 9 procreant KMENX etiamsi] si 7 talis K 10 ad hoc] ab hoc C1 hoboc S ob hoc PK7HADRGTMENSbd tantum] tamen MENX 11 nihilque K filis X 12 eos nos E id om. R ut om. PTA1H1 13 non-fiunt om. I eorum SAl sed ex si m. 2 H 14 quo C1 15 cui] cuius IZ 17 peperunt RX fiat T 18 quo operantur R ipse KR 21 foecunditas R uirginitate A1 [*]( XXXXI Aag. Sect. V pars III. ) [*]( 16 )

242
ginitas est, sed quia deo dicata est, honoratur, quae licet in carne seruetur, spiritus tamen religione ac deuotione seruatur. ac per hoc spiritalis est etiam uirginitas corporis, quam uouet et seruat continentia pietatis. sicut enim nemo inpudice utitur corpore nisi spiritu prius concepta nequitia, ita nemo pudicitiam seruat in corpore nisi spiritu prius insita castitate. porro autem si pudicitia coniugalis, quamuis custodiatur in carne, animo tamen, non carni tribuitur, quo praeside atque rectore nulli praeter proprium coniugium caro ipsa miscetur, quanto magis quantoque honoratius in animi bonis illa continentia numeranda est, qua integritas carnis ipsi creatori animae et carnis uouetur, consecratur, seruatur!

Nec illarum ergo fecunditas carnis, quae hoc tempore nihil aliud in coniugio quam prolem requirunt, quam mancipent Christo, pro amissa uirginitate compensari posse credenda est. prioribus quippe temporibus uenturo secundum carnem Christo ipsum genus carnis in ampla quadam et prophetica gente necessarium fuit; nunc autem cum ex omni hominum genere atque omnibus gentibus ad populum dei et ciuitatem regni caelorum membra Christi colligi possint, sacram uirginitatem qui potest capere, capiat et ea tantum, quae se non continet, nubat. quid enim? si aliqua mulier diues multam pecuniam huic bono operi inpendat, ut emat ex diuersis [*]( 21 cf. Matth. 19, 12 22 cf. I Cor. 7, 9 ) [*]( 1 set X est om. MEX 2 relegione K hac K et JR 3 hac K spiritalis ex spiritaliter P est-quam uo om. Z vonet (v s. I.) K uocet I 4 seruet IZ continentii K pietas R piaetatis IZ 5 prius spiritus R spiritus GJJEXN ita etiam R pudiciam BR puditiam Gl 6 in spiritu I spiritui 31EXN castite H 7 autem om. MENX pudicia B 8 in animo CIZB tamen] autem IZ non] in K carne K atque (at add. m. al) P 10 honoraptiua B 11 quam PREX qua* Aj quia B per quam H ipse B 12 carni Cx et seruatur G 13 foecunditas T 14 mancipat Bl mancip«ent H manticipant Gt 15 amisso X uirgimtaM I conpensari Ar 17 quedam Hl 20 possunt GMN pussunt EX sacra R uirginitate K 21 que G tantum om. I qui R 23 paecuniam C )

243
gentibus seruos, quos faciat christianos, nonne uberius atque numerosius quam uteri quantalibet feracitate Christi membra gignenda curabit? nec ideo tamen pecuniam suam conparare muneri sacrae uirginitatis audebit. at si propter faciendos qui nati fuerint christianos fecunditas carnis pro amissa uirginitate merito compensabitur, fructuosius erit hoc negotium, si magno pecuniario pretio uirginitas amittatur, quo pueri faciendi christiani multo plures emantur, quam unius utero quamlibet fertili nascerentur.

Quod si stultissime dicitur, habeant fideles nuptae bonum suum, de quo in alio uolumine, quantum uisum est, disseruimus, et honorent amplius, sicut rectissime consuerunt, in sacris uirginibus melius earum, de quo isto sermone disserimus.

Nam ne illo quidem debent continentium meritis se conferre coniugia, quod ex eis uirgines procreantur; hoc enim non coniugii bonum est, sed naturae, quae sic diuinitus instituta est, ut ex quolibet humano utriusque sexus concubitu, siue ordinato et honesto siue turpi et inlicito, nulla femina nisi uirgo nascatur. nulla tamen sacra uirgo nascitur; ita fit, ut uirgo nascatur etiam de stupro, sacra autem uirgo nec de coniugio.

Nec nos hoc in uirginibus praedicamus, quod uirgines sunt, sed quod deo dicatae pia continentia uirgines. nam — quod non temere dixerim — felicior mihi uidetur [*]( 1 christianuB K uberibus PH adque Cl 2 quam;\' quantalibet T 3 curauit KGAMENX conparari PAtDGRli 4 muneris S muneri ex numeri H audebit uirginitas B uirginitati T at] aut R si tamen X 5 fuerit E 6 conpensabitur y fructuosias (i s. I.) C negotium hoc G 7 papcunisrio C pecunia B 10 si] su H om. KMENX nuptie KMENX 12 consueuerunt bd 14 disseruimus CPfRb disseri.mus A 15 in illo KHME illorum X continentium (u ex a) G 16 quod eis C\'B quo de eis IZ 17 diuitus RX 18 ueriusque Gl sexu E 19 sine] sine H inlicicito C 20 faemina P tamenj tunc X nascetur H nascitur Zt 21 strupro T 23 in] de G predicamus K 24 dicate B 25 non om. X ) [*]( 16* )

244
nupta mulier quam uirgo nuptura; habet enim iam illa quod ista adhuc cupit, praesertim si nondum uel sponsa cuiusquam sit. illa uni studet placere, cui data est, haec multis, incerta cui danda est; hoc uno pudicitiam cogitationis defendit a turba, quod non adulterum, sed maritum quaerit in turba. illa igitur uirgo coniugatae merito praeponitur, quae nec multitudini se amandam proponit, cum amorem unius ex multitudine inquirit, nec se uni iam conponit inuento, cogitans quae sunt mundi, quomodo placeat uiro, sed speciosum forma prae filiis hominum sic amauit, ut, quia eum sicut Maria concipere carne non posset, ei corde concepto etiam carnem integram custodiret.

Hoc genus uirginum nulla corporalis fecunditas protulit; non est haec proles carnis et sanguinis. si harum quaeritur mater, ecclesia est. non parit uirgines sacras nisi uirgo sacra, illa quae desponsata est uni uiro casta exhiberi Christo. ex illa non tota corpore, sed tota uirgine spiritu nascuntur sanctae uirgines et corpore et spiritu.

Habeant coniugia bonum suum, non quia filios procreant, sed quia honeste, quia licite, quia pudice, quia socialiter [*](9 cf. I Cor. 7, 34 10 cf. PB. 44, 3 16 cf. II Cor. 11, 2 ) [*](1 nuptura uirgo G enim om. R 2 sponsam C 4 danda] data X unum K pudicitiae K cogitationibus B 5 adulterium HEX in turba om. X 7 multitudinis K multitudinis. S magnitudini E se om. S amandum IZ amanda B praeponit BX amore B 8 multitudinem PK multitudine. Oy iam uni KMEX X nniiy B ponit JfEXN 9 quae sunt om. Ri placead K speciosam A speciosa K speciosus R 10 fonnam PjAR prac-hominum om. X amabit Pi H ARD 11 sicum y carne. 7 possit R ei] et CIZ om. B in corde MENX 12 custodirc S 13 corporis (s. ris add. ralis) hi 14 non] quia non MEKX haec om. PXjH ADGTMENX carnis om. E arum S 15 est om. E 16 ilia] uirgo illa PKrHADRGT.MENX disponsata K uiro uirginem (uirginem add. m. 2) A casta A om. JfENX exhibere K A exiberi S 17 toto KBG toto B uirgini K 19 suum bonum MSX 20 honestae y procreant] pereant X )

245
procreant et procreatos pariter, salubriter, instanter educant, quia tori fidem inuicem seruant, quia sacramentum conubii non uiolant.

Haec tamen omnia humani officii sunt munera; uirginalis autem integritas et per piam continentiam ab omni concubitu inmunitas angelica portio est et in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio. cedat huic omnis fecunditas carnis, omnis pudicitia coniugalis: illa non est in potestate, illa non est in aeternitate: fecunditatem carnalem non habet liberum arbitrium, pudicitiam coniugalem non habet caelum. profecto habebunt magnum aliquid praeter ceteros in illa communi inmortalitate, qui habent aliquid iam non carnis in carne.

Vnde mirabiliter desipiunt, qui putant huius continentiae bonum non esse necessarium propter regnum caelorum, sed propter praesens saeculum, quod scilicet coniugia terrenis curis pluribus atque artioribus distenduntur, qua molestia uirgines et continentes carent: quasi ob hoc tantum melius sit non coniugari, ut huius temporis relaxentur angustiae, non quod in futurum saeculum aliquid prosit. hanc uanam sententiam ne cordis propria uanitate protulisse uideantur, adhibent ex apostolo testimonium, ubi ait: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a deo, [*](22 I Cor. 7, 25. 26 ) [*](1 salubriter-instsnter edu om. Z stanter P1 2 inuicem fidem G in.uicem K serui«ant X 4 hec X nec H homini R\'( 6 immunis IZB inmunis G immunita R incorruptibilis incorruptiones (s. e add. i) T 7 caedat CZBAR omnis H 8 puditicia K 10 pudicitia E 11 profectum MEX aliquod CH 12 habet T 14 decipiunt CIZB 17 arcioribus RT quam X 18 uirginis K quiasi IZ ob] ab IH tantum] totum KMENX 19 temporis huius MENX temporis ex temporibus B 20 futuro saeculo R\'(2 21 nec T proprii PKyASRGTMENXd uanitate* A protullisse K 22 apostulo K testimonio K hubi S 23 domini om. E )

246
ut fidelis essem. existimo itaque hoc bonum esse propter praesentem necessitatem, quia bonum est homini sic esse. ecce, inquiunt, ubi manifestat apostolus hoc propter praesentem necessitatem bonum esse, non propter futuram aeternitatem. quasi praesentis necessitatis rationem haberet apostolus, nisi prouidens et consulens in futurum, cum omnis eius dispensatio nonnisi ad uitam aeternam uocet.

Praesens ergo est uitanda necessitas, sed tamen quae aliquid bonorum inpedit futurorum: qua necessitate uita cogitur coniugalis cogitare quae mundi sunt, quomodo placeat uir uxori uel uxor uiro, non quod ea separent a regno dei, sicut sunt peccata, quae ideo praecepto, non consilio cohibentur, quia domino praecipienti non oboedire damnabile est; sed illud, quod in ipso dei regno amplius haberi posset, si amplius cogitaretur quomodo placendum esset deo, minus erit utique, cum hoc ipsum minus coniugii necessitate cogitatur. ideo, de uirginibus, inquit, praeceptum domini non habeo; praecepto enim quisquis non obtemperat, reus est et debitor poenae. proinde quia uxorem ducere uel nubere peccatum non est, si autem peccatum esset, praecepto uetaretur, propterea praeceptum domini de uirginibus nullum est. sed quoniam deuitatis remissisue peccatis adeunda est uita aeterna, in qua est quaedam egregia gloria non [*]( 18 1 Cor. 7, 25. 26 ) [*]( 1 ut sim N essem cm. N 2 necessitatem om. HI X 3 hominis K homini. H manifestata B manifestaQt A 4 necessitate B 5 futura B quasi otn. X rationem necessitatis Pr R 6 si P1 in om. E 7 eius om. E 9 est ergo G 10 impedat II que T uitae CzZ uite I 11 cogitatur C2IZ,B cogatur B coniugalis cogitare om. CIZB placeat uir ex placeatur H 12 uel] et EX separet T 13 praecepta B prohibentur KAGMENX 14 praecipiente CzIZB hobedire S dampnabile GT 15 habere KIZB SMEN ri posset om. X 16 cogitaret MENX. esse EB dno T 17 munus C congii Hl 18 inquid KHX 19 habea K 20 poene K uxorS»# (at er.) H 21 esse X 22 domini om. X 24 non om. KMENX )

247
omnibus in aeternum uicturis, sed quibusdam ibi tribuenda, cui consequendae parum est liberatum esse a peccatis, nisi aliquid ipsi liberatori uoueatur, quod non sit criminis non uouisse, sed uouisse ac reddidisse sit laudis, consilium, inquit, do, tamquam misericordiam consecutus a deo, ut fidelis essem; neque enim inuidere debeo fidele consilium, qui non meis meritis, sed dei misericordia sum fidelis; existimo itaque hoc bonum esse propter praesentem necessitatem. hoc, inquit, unde praeceptum domini non habeo, sed consilium do, hoc est (de uirginibus existimo bonum esse\' propter praesentem necessitatem. noui enim quid praesentis temporis, cui coniugia seruiunt, necessitas cogat, ut ea quae dei sunt minus cogitentur, quam sufficit adipiscendae illi gloriae, quae non erit omnium quamuis in aeterna uita ac salute manentium; stella enim ab stella differt in gloria. sic et resurrectio mortuorum. bonum est ergo homini sic esse.

Deinde adiungit idem apostolus et dicit: adligatus es uxori? ne quaesieris solutionem; solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. horum duorum quod prius posuit ad praeceptum pertinet, contra quod non licet facere. non enim licet dimittere uxorem nisi ex causa [*]( 15 I Cor. 15, 41. 42 17 I Cor. 7, 26 18 I Cor. 7, 27 ) [*]( 1 omaibus om. KMENX nictoris GX 2 consequenda X 3 ipse (JJZB ipso I uoceantur A1 non uouisse] nouisse EHl 4 uouisse] nonisse R hac K reddisse Xir1 redidisse H sit om. G consilium autem MENX 5 inquid CK a deo om. M 6 ut siin MENX essem otn. MEX essem-fidelis om. N neque] non MEX 7 meritis meis E dei om. CB misericordisrQ IZB sum—esse om. B sum-propter om. IZ sum] CQ9 (8. l. sum) H 8 fidelis-propter om. C 9 unde om. MENX 10 est om. X 12 quid] quia MENX temporibus R praesentis X 13 cogitarentur Z 14 illi adipiscendae illi JIEX illi adipiscendae N 15 hac K stellg B a KMENX 16 differ B gloriam CIZB claritate bd 17 hominis K 18 idem-dicit om. Z et om. EX dicens X allitases D 19 es* K neque sicris (sic saepius) X si aolutus B 21 cdposuit MENX pertinent R per(ine»t y )

248
fornicationis, sicut in euangelio ipse dominus dicit. illud autem, quod addidit: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem, consilii sententia est, non praecepti; licet itaque facere, sed melius est non facere. denique continuo subiecit: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. illud autem prius cum dixisset: adligatus es uxori? ne quaesieris solutionem, numquid addidit: et si solueris, non peccasti? iam enim supra dixerat: his autem qui sunt in coniugio praecipio non ego sed dominus, uxorem a uiro non discedere: quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari; fieri enim potest, ut non sua culpa, sed mariti discedat. deinde ait: et uir uxorem ne dimittat, quod nihilominus ex praecepto domini posuit, nec ibi addidit: et si dimiserit, non peccat. praeceptum est enim hoc, cui non oboedire peccatum est, non consilium, quo si uti nolueris, minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis. propterea cum dixisset: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem, quia non praecipiebat, ne malum fieret, sed consulebat, ut melius fieret, continuo subiunxit: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat.

Addidit tamen: tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem uobis parco, hoc [*]( 1 cf. Mattb. 19, 9 5 1 Cor. 7, 28 9 I Cor. 7, 10. 11 18-24 I Cor. 7, 27. 28 ) [*](1 ipse om. S 3 praecoepti R 4 faccre om. X est om. K denique] de qua KMENX 5 alt. si otn. Al 7 ne] non G 8 et om. N si solueris] si soluerit C21ZB si nupseris KMEX si uolueris G si solueris (». I. ul sic quesieris) A si quesieria solutionem N peccasti sič addidit et si nupseris non peccasti N 9 quae B 10 dominus ex enim m. 2 G cedere D1 11 suo om. N 12 ut om. K 18 ait] quot C2 quod IZ uir.. f uxorem suam KMENX non MENX nec T 14 nihilhominus KHS nibiUominus Z si nihilominus X ex praecepto] excepto B 16 quo] que C2IZ que B quod PjHlAR 19 praesciebat AG1 praeciebat R sed-fieret om. EX 20 fieret] faceret Y subiungit GT subiuxit EI X 23 carnalis R 24 eiusmodi S )

249
modo exhortans ad uirginitatem continentiamque perpetuam, ut aliquantulum a nuptiis etiam deterreret, modeste sane, non tamquam a re mala et inlicita, sed tamquam ab onerosa ac molesta. aliud est enim admittere carnis turpitudinem, aliud habere carnis tribulationem: illud est criminis facere, hoc laboris est pati, quem plerumque homines etiam pro officiis honestissimis non recusant. sed pro habendo coniugio iam hoc tempore, quo non per carnis propaginem uenturo Christo ipsius prolis propagatione seruitur, istam tribulationem carnis, quam nupturis praedicit apostolus, suscipere tolerandam perstultum esset, nisi metueretur incontinentibus, ne temptante satana in peccata damnabilia laberentur. quod autem se dicit eis parcere, quos ait tribulationem carnis habituros, nihil mihi interim sanius occurrit. quam eum noluisse aperire et explicare uerbis eandem ipsam carnis tribulationem, quam praenuntiauit eis qui eligunt nuptias in suspicionibus zeli coniugalis, in procreandis filiis atque nutriendis, in timoribus et maeroribus orbitatis. quotus enim quisque, cum se conubii uinculis adligauerit, non istis trahatur atque agitetur affectibus? quos neque nos exaggerare debemus, ne ipsis non parcamus, quibus parcendum extimauit apostolus. [*]( 1 exortans SRG 2 aliquantulia B n] ad R etiam sic (c s. I.) P, HRDEX etiamsi G deterretur E 3 a-tamquam om. K mula P honerosa CKIZSRT hac K et E 4 enim est E amittere CK amittere SR 5 illnd] aliud KMX criminis est G est enim R haec T 6 que (— er.) N 7 pro habendo] prohibendo X probando B coniugia E 8 quod R non om. NX 9 ipsius AlGl propagatione. y propugnatione IZ propaginS E propagatio (s. fin. o add. e) G seruitaris tam IZ istam] uti istam R 10 tollerandam R toleranda T 11 esse X incontentibus K temptante (p s. I.) CP temtante H tentante IZB 12 satane X dicit eis se MENX dioit se eis G 14 aoluisse A operire (s. o add. a) H aperie E et om. B 15 ipsam oin. MENX tribulationem carnis NX 16 eis] dicens IZ es X suspitionibus Ki cpli (s. e add. z) N 18 etj atque KMENX meroribus KIZARGMENX orbitatis] arbitratis CIZB quotiens X 19 allegauerit K alliganerat X agitatur X agitentur G affect. agitetur E 20 exagitare RE exaggere X nec X 21 partendum IZ extimauit (8. i add. s) C existimauit PKIZ-(HSADRBGTMENXbd )

250

Tantum per hoc, quod breuiter posui, cautum fieri lectorem oportuit aduersus eos, qui in hoc, quod scriptum est: tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem uobis parco, nuptiis calumniantur. quod eas ex obliquo sententia ista damnauerit; uelut ipsam damnationem noluerit dicere, cum ait: ego autem uobis parco, ut uidelicet, cum istis parcit, animae suae non pepercerit, si mentiendo dixit: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. quod qui de sancta scriptura credunt uel credi uolunt, tamquam uiam sibi muniunt ad mentiendi licentiam uel ad defensionem suae peruersae opinionis, ubicumque aliud sentiunt quam sana doctrina postulat. si quid enim manifestum de diuinis libris prolatum fuerit, quo eorum confutentur errores, hoc ad manum habent uelut scutum, quo se aduersus ueritatem quasi tuentes nudent a diabolo uulnerandos, ut dicant hoc auctorem libri non uerum dixisse, alias ut infirmis parceret, alias ut contemptores terreret, sicut occurrerit causa, qua eorum peruersa sententia defendatur. atque ita dum ea, quae opinantur, defendere quam corrigere malunt, scripturarum sanctarum auctoritatem frangere conantur, qua una omnes ceruices superbae duraeque franguntur.

Vnde sectatores et sectatrices perpetuae [*]( 3 I Cor. 7, 28 8 1 Cor. 7, 28. ) [*]( 1 posuit B 3 autem om. MENX eiusmodi S 4 uobis om. R conuptiis K calumpniantur RT 5 oblico T dampnauerit RT uelud H 7 parcit] pascit IZ pepercit KGA1 8 mentiens R mencienciendo T 12 aliud om. N 13 di K libris libris T 14 probatum KlMENX confundentur X hoc ad manum om. Z manum] damnum CB dapnum (p s. I.) I 15 ueritatem] caritatem S 16 nudent] uidcnt R a om. PK{HADRG TMENX diabnlo K auctorem] autem CIZ 17 uera KMENX dixissent B infirmus G parceret] placeret R contemtores P 18 teneret AG sicnt] aiquit (uit 8. 1.) S q; horum S 19 dum eaj nt ea E 20 corripere S scripturam sanctam Cl scripturae sanctae C2IZB autoritatem B auctoritate Ry 21 quia GEX superbiae G 22 frangantnr T )

251
continentiae et sacrae uirginitatis admoneo, ut bonum suum ita praeferant nuptiis, ne malum iudicent nuptias, neque fallaciter, sed plane ueraciter ab apostolo dictum nouerint: qui dat nuptum, bene facit; et qui non datnuptum, melius facit. et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo non peccat. et paulo post: beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meam sententiam. et ne humana sententia putaretur, adiungit: puto autem, et ego spiritum dei habeo. haec domi- nica, haec apostolica, haec uera, haec sana doctrina est, sic eligere dona maiora, ne minora damnentur. melior est in scriptura dei ueritas dei quam in cuiusquam mente aut carne uirginitas hominis. quod castum est sic ametur, ut quod uerum est non negetur. nam quid mali non possunt etiam de sua carne cogitare, qui credunt apostolicam linguam eo ipso loco, ubi uirginitatem corporis commendabat, a corruptione mendacii uirginem non fuisse? primitus ergo ac maxime qui bonum uirginitatis eligunt, scripturas sanctas firmissime teneant nihil esse mentitas ac per hoc etiam illud uerum esse, quod dictum est: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. nec putent minui tam magnum integritatis bonum, si nuptiae non erunt malum. immo uero hinc sibi potius maioris gloriae [*]( 3 I Cor. 7, 38 5 I Cor. 7, 28 6 I Cor. 7, 40 20 I Cor. 7, 28 ) [*]( 1 sacra Cl ammoneo PKH\'.AtjSREM 2 nequae K 3 apostalo K 4 nuptum om. N 5 uxorem om. KMEN 8 putetur PKyHADRG TMENX 9 autem quod ISAUP autem ut X dei om. G 10 haec uera] uerba G uerba uera T sana] sancta G est] haec CIZB 11 si B melior] maior X 12 in pr. om. PfARGT cuius quor IZ1 aut] et S 13 in carne R uirginitatis B 14 quod R non om. EX 15 cogitaret B 16 in eo bd commendata S 17 a om. S emendatii B primiciis G hac K 18 maxime teneant R 19 teneant om. R etiam (e add. m. 2) P 20 uerum] uenturum I si om. X uxorem om. N 21 nec] ne T 22 minus (s retract.) C. IZ minui tamJ in uita K integritas At 23 potius quilibet MENlX )
252
palmam praeparatam esse confidat, quae non damnari, si nuberet, timuit, sed honoratius coronari, quia non nuberet. concupiuit. qui ergo sine coniugio permanere uoluerint, non tamquam foueam peccati nuptias fugiant, sed tamquam collem minoris boni transcendant, ut in maioris continentiae monte requiescant. ea quippe lege collis iste inhabitatur, ut non cum uoluerit quis emigret; mulier enim adligata est, quamdiu uir eius uiuit. uerumtamen ad continentiam uidualem ab ipso tamquam gradu conscenditur; propter uirginalem uero uel declinandus est non consentiendo petitoribus uel transiliendus praeueniendo petitores.

Ne quis autem putaret duorum operum, boni atque melioris, aequalia fore praemia, propterea contra eos disserendum fuit, qui quod ait apostolus: existimo autem hoc bonum esse propter praesentem necessitatem. ita interpretati sunt, ut non propter regnum caelorum, sed propter saeculum praesens uirginitatem utilem dicerent; tamquam in illa uita aeterna nihil ceteris amplius habituri essent, qui hoc melius elegissent. in qua disputatione cum ad illud ueniremus, quod idem apostolus ait: tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem uobis parco, in alios litigatores incurrimus, qui non aequales perpetuae continentiae nuptias facerent, sed eas omnino damnarent. nam cum error uterque sit, uel aequare sanctae uirginitati nuptias uel damnare, nimis inuicem fugiendo duo isti [*]( 7 I Cor. 7, 39 14 I Cor. 7, 26 20 I Cor. 7, 28 ) [*]( 1 palinam H quae] quia MENX 2 nubere B nuberet (t in ras.) iV timuit om. B quia ut KMENX qui. H non om. E nubere 1X(ATHS 3 concupiunt R aergo B e.go H permare Kl uoluerit P1 4 fouea C io nuptias N figant G callem B colla 7 5 ut-requiescant om. X montis E 6 loge E non habitatur T 8 ad] a E 9 ascenditur T uirginitatem p-[HART 10 petitoribuspraeueniendo om. S 12 qui I qui* Z putarent CB 14 qui] qui* K om. N 17 diceret T 18 ilia] illata EX 19 eligissent CKRB 20 ueneremus K uenerimus R tribulatione B 24 uirgimtatis R 25 dampnare ZX fugiendi Sb isti Pl iste K )

253
errores aduersa fronte confligunt, quia ueritatis medium tenere noluerunt: quo et certa ratione et sanctarum scripturarum auctoritate nec peccatum esse nuptias inuenimus nec eas bono uel uirginalis continentiae uel etiam uidualis aequamus.

Alii quippe adpetendo uirginitatem nuptias tamquam adulterium detestandum esse putauerunt; alii uero defendendo conubium excellentiam perpetuae continentiae nihil mereri amplius quam coniugalem pudicitiam uoluerunt. quasi uel Susannae bonum Mariae sit humiliatio uel Mariae maius bonum Susannae debeat esse damnatio.

Absit ergo, ut ita dixerit apostolus nuptis siue nupturis: ego autem uobis parco, tamquam noluerit dicere, quae poena coniugatis in futuro saeculo debeatur; absit, ut a Danihele de temporali iudicio liberatam Paulus mittat in gehennam; absit, ut maritalis torus ei poena sit ante tribunal Christi, cui fidem seruando elegit sub falsa accusatione adulterii uel periclitari uel mori. quid egit uox illa: melius est mihi incidere in manus uestras quam peccare in conspectu dei, si deus eam fuerat, non quia pudicitiam nuptialem seruabat, liberaturus, sed quia nupserat damnaturus? [*]( 12 I Cor. 7, 28 17 Sus. 23 ) [*]( 1 quia uerita om. Z 2 quo et] quot B certa] sca MENX et cetera et certa S acripturarum-peccaium om. Z 3 ne R eis EX bono om. 1 4 ««uiduainus I aequauimus B 6 aetestandas STbd uero] autem X 7 excellentiae 7R om. X maereri 7 8 noluerunt H 9 bonum-Susannae om. I sit mariae N hnmiliatior K magis A om. G 11 nubti.s PD nuptiis GAl nuptias 7R siue nupturis om. PjKHADGTMENX 12 parco uobis E uoluerit R quo R 13 poena R coniugatis (t a. er. 1) S a Danihele] ad danielg R ad nihele H danibele (8. I. susanna) M susanna EX 14 temporalia X teinpori (i turpi m. 2) G liberatam susannfi N JPaulus] populus (pop in raa.) AGl pauius X (pop in ras.) AG1 apostolus 8. 1. m. 2 G 16 fidem om. EX seruiendo M1 17 qui G1 egitl etogit GIZ1 ait MENX uox] uxor KMENX mihi est PHAT 18 incedere P2HIX in conspectu dei mei peccare MENX 19 eaml cQ ea R enim G ea X fuerat om. N pudicitia X 20 liueraturas K liberaturus est B erat damnaturus N )

254
et nunc quotiens castitas coniugalis aduersus calumniatores criminatoresque nuptiarum scripturae sanctae ueritate munitur, totiens cum sancto spiritu contra falsos testes Susanna defenditur, totiens a falso crimine liberatur et multo maiore negotio. tunc enim uni coniugatae, nunc omnibus; tunc de occulto et falso adulterio, nunc de uero et manifesto conubio crimen intenditur; tunc una mulier ex eo quod iniqui seniores dicebant, nunc omnes mariti et uxores ex eo, quod apostolus dicere noluit, accusantur. damnationem quippe uestram, inquiunt, tacuit, cum ait: ego autem uobis parco. quis hoc? nempe ille, qui superius dixerat: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. cur igitur in eo, quod modeste tacuit, coniugiorum suspicamini crimen et in eo, quod aperte dixit, coniugiorum non agnoscitis defensionem? an eos damnat tacitus, quos locutus absoluit? nonne iam mitius accusatur Susanna non de coniugio, sed de ipso adulterio quam doctrina apostolica de mendacio? quid in tanto periculo faceremus, nisi tam certum apertumque esset pudicas nuptias non debere damnari. quam certum apertumque est sanctam scripturam non posse mentiri?