De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Frustra itaque nonnulli etiam illud argumentantur, ut dicant: si peccator genuit peccatorem, ut paruulo eius reatus originalis peccati in baptismi acceptione soluatur, etiam iustum gignere debuit. quasi ex hoc quisque carnaliter gignat, quod iustus est, et non ex hoc potius, quod in membris eius concupiscentialiter mouetur et ad usum propagandi lex peccati mentis lege conuertitur. ex hoc ergo gignit, quod adhuc uetustum trahit inter filios saeculi, non ex hoc, quod in nouitatem promouit inter filios dei; filii enim saeculi huius generant et generantur. inde et quod nascitur tale est, quia quod nascitur de carne, caro est. iusti autem non sunt nisi filii dei. in quantum autem sunt filii dei, carne non gignunt, quia spiritu et ipsi, non carne nati sunt. sed ex hoc carne gignunt, quicumque eorum gignunt, ex quo nondum in nouitatem perfectam [*]( 1 cf. Ioh. 3, 5 2 1 Ioh. 3, 2 11 cf. I Ioh. 1, 8 12 cf. Ps. 36, 10 15 Pelagiani 19 cf. Rom. 7, 23 21 Luc. 20, 34 23 cf. Ioh. 3, 6 ) [*]( 1 sumus (su s.l.m2)L sps LmlSPGA renouati zd, b in iexlu 2 ioanncs Gd dilectisimi Lml posl inquit cdd. nunc d 3 apparuid Lml quod] quid LmlVm2Gd ho Lml 4 re corr.ml ex spe A 6 uidemus S ei ct similcs b ei similes d 7 cepimus LS\' 8 disimile3 Lml 9 regenerantes AJI fili A 10 disimili Lml 11 quia om. r 12 dcccpimus Vml sedneimus M 13 q: res Lml iuuenies K 15 sc Kml parniilo (us s. 0 m2)K reatns K originali Gml 17 ho Lml iustu KmlGmlAC 18 potius om. z d quo Kb 19 peccati (ti s.l.m2)L 21 nouitate r promisit Gml fili LmIVml 22 **gencrant L 23 quia] add. et zbd 24 fili A carne A gignit Ga.c. 23 **spiritu V ct om. b set (t ml saepe) L )

83
totas uetustatis reliquias commutarunt. unde quisquis filius de hac parte nascitur uetusta et infirma, necesse est ut etiam ipse uetustus sit et infirmus; idcirco oportet ut etiam ipse in aliam generationem per remissionem peccati spiritu renouetur. quod si in eo non fit, nihil ei proderit pater iustus; spiritu enim iustus est, quo eum non genuit. si autem fit, nihil ei oberit etiam pater iniustus; iste enim gratia spiritali in spem nouitatis aeternae transitum fecit, ille autem mente carnali totus in uetustate permansit.

Non igitur contrarium testimonium est illud, quo dictum est: qui natusest ex deo, non peccat, ei testimonio, quoiam natis ex deo dicitur: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. quamdiu enim homo quamuis totus in spe iam et iam in re exparte regeneratione spiritali renouatus adhuc tamen portat corpus, quod corrumpitur et adgrauat animam, quid quo pertineat et quid unde dicatur, etiam in uno homine distinguendum est. nam, ut ego arbitror, non facile cuiquam scriptura dei tam magnum iustitiae perhibet testimonium quam tribus famulis eius, Noe, Danihel et Iob, quos Hiezechiel propheta dicit ab inminente quadam iracundia dei solos posse liberari, in tribus utique illis uiris tria quaedam hominum liberanda genera praefigurans: in Noe, quantum arbitror, iustos plebium praepositos propter areae tamquam ecclesiae gubernationem, in Danihele iustos continentes?, in Iob iustos coniugatos [*]( 10 I Ioh. 3, 9 11 I Ioh. 1, 8 14 cf. Sap. 9, 15 18 cf. Hiez. 14, 14 ) [*](1 totius ex totus V uetustatiss.l.m2L ***mutarunt Vcomotarent Kml 2 uctustate infirma L uetustate infirmat SGuctustatc infirmatur P et in ras. r esse G ut om. A uetus A 3 sit s.l.m2S iccirco A etiam ut b 4 sps (u s. s)V sit Sml 5 ei cm. A proderit - cst s. ras. m2L 7 spe Lp.c. spe SVPG 9 illnd-est om. zd quo Engelbrechl quod rb 10 cu A quod zA 11 natus S nati C 12 decepimus LmlVml 13 in anie spe om. b in spe iam et iam] ipse iam etiam LSPG ipse iam et iam (p *. s ml)V in re] in spe ex ire Lm2 parte] add. in LSVPb 14 renouatū GA 15quojquod A et (s. m2 lei) K 16 distingendum e∗go V 17 cuiqua* sptura LillI 18 daniel CMd 19iezehihel L iezcchiel SVG hiezehiel P inezechihel K hyezcchiel M ezechiel A in ezcchiel b 20 itaque SP 21 noae L 22 pleuium LmlVmlGml praeuium Sml praepositum C propositos b arcae tamquam] aqua et arcii LSPG aqua et arcae eccje Tx; c/. Enarr. in psalm. 132, n. 5 (XXXVII 173 JI) archae lÚnl 23 daniele lflCd danihel A alt. iusto Lml coniugales z ) [*](fi* )

84
et si quis est forte alius intellectus, de quo nunc non est necesse disquirere. uerum tamen quanta isti iustitia praeeminuerint, et hoc prophetico et aliis diuinis testimoniis satis apparet. nec ideo quisquam sobrius dixerit ebrietatem non esse peccatum, quae tamen subrepsit tanto uiro; nam Noe, sicut legimus, fuit aliquando ebrius, quamuis absit, ut fuerit ebriosus.

Danihel uero post orationem, quam fudit deo, de se ipse dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei domino deo meo. propterea, nisi fallor, per supra memoratum Hiezechielem cuidam superbissimo dicitur: numquid tu sapientior quam Danihel? neque hic dici potest, quod quidam contra orationem dominicam argumentantur, quia etsi orabant eam, inquiunt, sancti et perfecti iam apostoli nullum omnino habentes peccatum, non tamen pro se ipsis, sed pro inperfectis et adhuc peccatoribus dicebant: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, ut per hoc, inquiunt, quod dicerent \'nostra\', in uno esse corpore demonstrarent et illos adhuc habentes peccata et se ipsos, qui iam carebant omni ex parte peccato. in Danihele certe hoc non potest dici, qui, ut credo, tamquam propheta praeuidens hanc aliquando praesumptionem futuram, cum in oratione saepe dixisset \'peccauimus\', non ita nobis exposuit, cur hoc dixerit, ut ab illo audiremus: \'cum orarem et confiterer peccata populi mei domino deo meo\', nec adhuc distinctione confusa, ut esset incertum propter unius corporis societatem. si diceret: \'cum peccata nostra confiterer domino deo meo\', sed omnino 2J [*]( 2 ci. Gen. 6,9. Eccli. 44,17. II Petro 2,5. Dan. 6,22. lob 1,8 5 cf. Gen. 9,21 8 Dan. 9, 20 10 Iliez. 28,3 12 Polagiani (?) 15Matth.6,12 21 cf. Dan. 9,5.6.10 22 cf. Dan. 9, 20 ) [*]( 1 disserere A exqiiirere M 2 ista Lmlsrml PO iusti M praeminucrint LVmlbpminucrit SPG posthoc eras. prophetico bisscr. L 3et aliis—sobrius in mg. m20 4 so**brius L 5 subrepserit K surrepsit A suprexit C noae L *ebrius A 7 daniel CliJbd ipso Ab 8 dicit s.l.m2K 9 meo s.l.m2G 10 iezehihelem L hczechielem K iezechielcm G hiezechielum C 11 danielGil/Jd 13 orabat KtIlI ea Lm2 inqui ut Lml iniqui ut SPG ut (s.l.) iniqui ut V habentes omnino K 14 se s.l.O 15 demitte Gm1 17 demonstraret Kml 19 danihel V Daniele d potes Lral 20 propcta Lm] aliquando semel eras. L praesumtioncm L 21 orationes K 22 cur] cii P 23 peccata] add. mea et Kb ne AC 24 confusa-nostra in mg.m2A corpris Lm1 )

85
tam distincte, tam quam de se ipsa distinetione satagens eamque maxime uehementerque commendans: peccata, inquit, mea et peccata populi mei. quis huic euidentiae contradicit, nisi quem plus delectat defensare quod sentit quam quid sentiendum sit inuenire?

lob autem post tam magnum de illo iustitiae testimonium dei quid dicat ipse uideamus. in ueritate, inquit, scio, quia ita est. quemadmodum enim iustus erit ante dominum? si enim uelit contendere cum eo, non poterit oboedire ci. et paulo post: quis, inquit, iudicio eius aduersabitur? quodsi fuero iustus, os meum impie loquetur. iterum paulo post: scio, inquit, quia inpunitum me non dimittit. quia sum impius, quare non sum mortuus? quodsi purificatus niue et mundatus fuero mundis manibus, sufficienter in sordibus me tinxisti. item in alio suo sermone: quia conscripsisti, inquit, aduersus me mala et induisti me iuuentutis meae peccata et posuisti pedem meum in prohibitione, seruasti omnia opera mea et in radices pedum meorum inspexisti, qui ueterescunt sicut uter uel sicut ucstimcntum a tinea comestum. homo enim natus ex muliere parui est temporis et plenus iracundia et, sicut flos cum flor uit et decidit, discessit, sicut umbra non manet. nonne et huius curam fecisti uenire in iudicium tuum? quis enim erit mundus a sordibus? nemo, nec si unius diei fuerit uita eius. et paulo [*](2 Dan. 9, 20 6 lob 9, 2. 3 9 lob 9, 19. 20. 28-31 15 lob 13, 26-14,5 ) [*](1 distincti Vml se om. z CMTbd distinctionem Lm1 2 coramciulens YmlK 3 mei om. VPM d quis—detectat in mg. m2K hic S uic Lm1 Km1 contradicat Lm2 quã amI 4 quid] quis C 5 postain LmlYml iustitiae om. r, sed cf. p. 86, 8 Gdis.l.m2\'K Tenimom. LSYPb crit] add. homo zbd,sedef. p. 86,11 8 dmGm1 enim] autein z CMTbd 9 inquit quis Kb 12 dimittet Lm2 dimittis M, cf. ἐὑσεις 13 muiulandis manibus .1 14 uincxisti Yml 15 sermonc (mone s.l.mSyC! coitsripsisti Lilli aduersum -4 16 iuu. meae pecc. s.l.mZL 17 proititione L pro- hibicione K opera] peccata V opera (in mq. at peccata) b 18 conspexisti KACb ueterascunt Ym2Abd 19 comestum LK 20 enim om.I1. parui (par in ras.)LS praui YmlGml pauci KCT, cf. p. 87, 1 ec s. cJ-p. ê..l 21 iracundiae Lm2 flornerit LSVPb descessit b 22 uius Lml cura AC 23uis.l.m2C mundus erit K inmundus erit C mundus (ns.i.»n2)V 24 uitae K. )

86
post: dinumerasti, inquit, necessitudines meas et nihil te latuit de peccatis meis; signasti peccata mea in folliculo et adnotasti si quid inuitus commisi. ecce et Iob confitetur peccata sua et in ueritate se dicit scire, quia non est iustus quisquam ante dominum. et ideo iste hoc in ueritate scit, quia, si nos dixerimus non habere peccatum, ipsa ueritas in nobis non est. proinde secundum modum conuersationis humanae perhibet ei deus tam magnum iustitiae testimonium; ipse autem se metiens ex regula illa iustitiae, quam sicut potest conspicit apud deum, in ueritate scit, quia ita est, et adiungit: quemadmodum enim iustus erit ante dominum? si enim uelit contendere cum eo, non poterit oboedire ei, idest:\'si iudicandus ostendere uoluerit non in se inueniri posse quod damnet, non poterit oboedire ei\'; amittit enim etiam illam oboedientiam, qua oboedire posset praecipienti confitenda esse peccata. unde quosdam increpat dicens: quid uultis mecum iudicio contendere? quod ille praccauens: ne, inquit, intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. ideo etiam dicit Iob: quis enim iudicio eius aduersabitur? quodsi fuero iustus, os meum impie loquetur; hoc est enim: \'si me iustum dixero contra iudicium eius, ubi perfecta illa iustitiae regula me conuincit iniustum, profecto impie loquetur os meum, quia contra dei ucritatem loquetur\'.

Fragilitatem quoque ipsam uel potius damnationem carnalis generationis ostendens ex originalis transgressione peccati, cum de peccatis suis ageret, uelut eorum causas reddens dixit hominem [*]( 1 Iob 14, 16. 17 6 cf. 1 Ioh. 1, 8 10 Iob 9, 2. 3 16 Hier. 2, 29 17 Ps. 142, 2 19 Iob 9,19. 20 26 cf. Iob 14,1 ) [*]( 1 denumerasti A omnes necess. d meas s.l.m2L et s. ut Vm2 3 com- misit V 4 confitetur G p. c. dicit se b .5 deum Cb iste s.l.naR , 6 nos s.l. post dixerimus L habemus A 7 humanae s.l.m2L 8 ei] et ImeISPG ei (i in ras.)V mentiens P metuens M 9 iustitiae—scit in mtj.mlG qua Pm2 concupiscit LmlSV PG 10 ueritatem S 11 erit] add. homo bd deum Ab 12 no Vml id cst-oboedire ei om. : zT 13 in s.l.m2K inucnire AM 14 obaudientiam M quae A qua M obaudire M possit Kbd praecipiente KmlC 15 unde bis K 17 iutres inquit KCbd iudicio AJl 19 de iob dic A iudio S 21 illa s.l.m2K 22 conuincit (con in ras., uincit s.l.m2)L conuincet A hos L 26 ucl ut b gpru eorum V causans Lml )

87
natum ex muliere parui esse temporis et plenum iracundia. qua iracundia, nisi qua sunt omnes, sicut dicit apostolus, naturaliter, hoc est originaliter, irae filii, quoniam filii sunt concupiscentiae carnis et saeculi ? ad ipsam iram pertinere etiam mortem hominis consequenter ostendit. cum enim dixisset: parui est temporis et plenus iracundia, addidit etiam: et, sicut flos cum floruit et decidit, discessit, sicut umbra n on manet. cum autem subiungit: nonne et huius curam fecisti uenire in iudicium tuum? quis enim erit mundus a sordibus? nemo, nec si unius dici fuerit uita eius, hoc utique dicit: \'curam hominis breuis uitae fecisti uenire in iudicium tuum. quantumlibet enim breuis fuerit uita eius, etiamsi unius diei esset, mundus a sordibus esse non posset et ideo iustissime in iudicium tuum uenict\'.illudueroquodait:dinumerasti omnes necessitudines meas et nihil te latuit de peccatis meis; signasti peccata mea in folliculo et adnotasti si quid inuit us commisi, nonne satis aperuit etiam illa peccata iuste inputari, quae non delectationis inlecebra committuntur, sed causa deuitandae molestiae alicuius aut doloris aut mortis? nam et haec dicuntur quadam necessitate committi, cum omnia superanda sint amore et delectatione • iustitiae. potest etiam quod dixit: et adnotasti si quid inuitus commisi, ad illam uocem uideri pertinere, qua dictum est: non enim quod uolo ago, sed quod odi, hoc facio.

Quid quod ipse dominus, qui ci perhibuerat testimonium, cum etiam scriptura, hoc est dei spiritus, dixerit in omnibus, quae [*]( 2 Eph. 2,3 6 lob 14,1-5 14Iob 14,16.17 21 Iob 14,17 22Rom. 7,15 25 cf. Iob 1, 22 ) [*]( 1 plena (in mg. at plenū)K iracundia Kml 2 quia Va.c. qua irac. s.l.m2L iracudia K 3 concupiscentiac L concupiscentia P 4 irā in mg. m2G 5et sequenter Pml ostendens L(dens s. ras.m2),SVPGbd čč LmlSVPGA G plcnum P iracundiaeLm2 addit Cb si*cutZ/ comGml 7 floruerit (ruerit ni2s.ras.)L 8 et om. M lOnemmoL unus LVml fuit L 11 coram Kml hominibus Kml uitac s.l.m2G 12 unus Vral esset oni.A 13 potest Gb posse A 14 ueniret KAC dinumerasti* V om K nccessitates A 1Gpeccatamcaom.yl ino»».jS quitLmJquidEJli commlssiL 17apparuitLSPGbd apparuit (es.alt.a)Vm3 apperuit (e exa)A 1sdelectationesLmlKml inlebraLml deuitanda .1 19 quidam LrnlM 20 sunt Gm1 dilectione A 21 quod (d in rfl.«.)V et—uideri in mg.m2K si om.Jl 23 hoc ago ll 2t quod] quo A peribuerat LVC perhibllit K 25 q: Lml )

88
contigerunt ei, non cum peccasse labiis suis ante dominum, postea tamen cum ci loquerctur increpans locutus est, sicut ipse Iob testis est dicens: quid adhuc ego iudicor monitus et increpationes domini audiens? nemo autem iuste increpatur, nisi in quo est aliquid, quod increpatione sit dignum.

Et ipsa increpatio qualis est, quae ex domini Christi persona intellegitur? enumerat illi diuina opera potestatis suae sub hac sententia increpans, ut cum dicere appareat: \'numquid potes haec tanta quae possum?\' quo autem pertinet, nisi ut intellegat Iobetiam hoc ei diuinitus credimus inspiratum, ut praesciret Christum ad passionem esse ucnturum-intcllegat ergo, quam debeat aequo animo tolerare quae pertulit, si Christus, in quo peccatum, cum propter nos homo factus esset, omnino nullum fuit et in quo deo tanta potentia est, nequaquam tamen passionis oboedientiam recusauit? quod puriore cordis intentione Iob intellegens responsioni suae addidit: auris auditu audiebam te prius et nunc ecce oculus meus uidet te. ideo uituperaui me ipsum et distabui et aestimaui me ipsum terram et cinerem. quare sibi ita in hoc tam magno intellectu displicuit? neque enim opus dei, quo erat homo, recte illi poterat displicere, cum etiam ipsi deo dicatur: opera manuum tuarum ne despexeris. sed profecto secundum illam iustitiam, qua se noucrat iustum, se uituperauit atque distabuit aestimauitque se terram et cinerem mente conspiciens Christi iustitiam, in cuius non tantum diuinitate, sed nec in anima nec in carne ultum potuit esse peccatum, secundum quam iustitiam, quae ex deo est, etiam Paulus apostolus illud suum, quod secundum [*]( 3 Iob 39, 34 7 cf. lob cap. 38-39 12 cf. Ioh. 8, 46 etc. 15 Iob 42, 5. G 20 Ps. 137, 8 22 cf. Iob 42, G 25 cf. Phil. 3, 9 26 cf. Phil. 3, 6-8 ) [*](1 ei exvnG labius Vml deinn b 2loqucrctur s. ras. m2L loquutns S 3 quid-audipns in my. m2K urtieor Lml 4 nemmo Lml G q: Lml 8 hanc C 9 haecs. s.l.m2G 10 pro etiam suspic. Maurini nam eredimus om.zd 11 pationcm Lml debet zd 13 in quo] cu in A 14 rccusabit A 15 responsione Vm1Km1 sua Km2 16auditumC audiebam] intellegebam z, b in mg. ecce om. Sb 17 nide Vml distibui Lml 18 ita mu. z 19 quod A erat s. ras. Lm2 21 despexirit LmlCml dispexeris Lm2SKA 22ininstii Vm3 se] sityl uituperabit A 23 aestimabitque A nientem Lml 24 diuinitati; (nis. l.m2)G 25 illum G potuisse (om. esse).l 26 ititiam Lna1 )

89
iustitiam, quae ex lege est, fuit sine querella, non solum damna, uerum etiam stercora existimauit.

Non igitur praeclarum illud testimonium dei, quo laudatus est Iob, contrarium est ci testimonio, quo dictum est: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens, quia non id persuadet prorsus in illo nihil fuisse, quod uel ab ipso ueraciter uel a domino deo recte reprehenderetur, quamuis iam iustus et uerax dei cultor et ab omni malo opere se abstinens non mendaciter diceretur. haec enim de illo uerba sunt dei: animo aduertisti in puerum meum Iob? non enim est illi homo similis super terram, sine querella, iustus, dei cultor, abstinens ab omni opere malo. primis uerbis ex hominum qui sunt in terra comparatione laudatur; proinde omnibus qui tunc in terra iusti esse poterant excellebat. non ergo ipse propterea nullum peccatum omnino habebat, quia in profectu iustitiae ceteros anteibat. deinde adiungitur \'sine querella\', de cuius uita nemo iuste quereretur; \'iustus\',qui tanta morum probitate profecerat, ut nullus ei esset aequandus; \'uerus dei cultor\', quippe etiam suorum peccatorum uerax humilisque confessor; \'abstinens se ab omni opere malo\', mirum si ab omni etiam uerbo et cogitatu malo. quantus quidem lob fuerit ignoramus; sed nouimus iustum, nouimus etiam in perferendis horrendis tribulationum temptationibus magnum; nouimus non propter peccata, sed propter eius demonstrandam iustitiam illa omnia fuisse perpessum. uerum tamen haec uerba. [*]( 5 Ps. 142, 2 9 lob 1, 8 ) [*]( 1 fneiit2 querela Lm2Vm2KAM quaerella S querela P damnauit Lm2. VmZ 2 extimauit SG cstimabit A 3 illud pclarum V di d.mZG quoil L 4 ei] et 0 testimonium CM quod LVmlCM G pcrsuadcns .1 fuissct Lml 8 hab Lml opere malo bd 9di sunt A animaduertisti r An non aducrtisti b 10 similis s.l.G 11 et 16 querela Lm2Vm2 PGKm2AMTbd quae- rella S quaerela Kml post iustus add. s.l. ucrns Lm?bd, lort. recle;cj.lin. 18 et S 12 abstinens se Md ominum Lml 13 qui] add. tunc S conparatione-terra om. 8 14 potuernnt zd ipsi Lml 15 hab*cbat Lhabe- bant .1 anteiiibat Sml iustitia anteibit (a s. i m\'2)T\' 16 adiunjratnr Kml post quere*la add. s.l. id est Lm2 lieinmo L 17 quaercretur SKml tantu more (u s.c)Aml prouitate LmlSmlVmlG pro- fcctus erat Lm2 proficerat A aut Kml nullus ei] nulli rei Lm1SVPG 19 abtinens G 20 nimirum P malo (m s. I. m3) r; cj. in Praet. descr. cod. P 22 ini A orrendis Lml horrcdis Iiml )

90
quibus a domino laudatur, possent etiam de illo dici, qui condelectatur legi dei secundum interiorem hominem, uidet autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, praesertim quiadicit:non quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago. si autem quod odi malum, hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. ecce et iste secundum interiorem hominem alienus est ab omni opere malo, quia illud non operatur ipse, sed quod in carne eius habitat malum; et tamen cum illud ipsum, quo condelectatur legi dei, non habeat nisi ex gratia dei, adhuc liberationis indigens clamat: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per lesum Christum dominum nostrum.

Sunt ergo in terra iusti, sunt magni, fortes, prudentes, continentes, patientes, pii, misericordes, temporalia mala omnia propter iustitiam aequo animo tolerantes; sed si uerum est, quia et uerum est: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens, non sunt sine peccato nec quisquam eorum tam arroganter insanit, ut non sibi pro suis qualibuscumque peccatis dominica oratione opus esse arbitretur.

Nam de Zacharia et Elisabeth, qui nobis saepe in huius quaestionis disputationibus obiciuntur, quid dicamus, nisi quod euidenter scriptura testatur eminenti iustitia fuisse Zachariam in principibus sacerdotum ad offerenda ueteris testamenti sacrificia pertinentium ? legimus autem in epistola, quae ad Hebreos scribitur, [*]( 1 cf. Rom. 7, 22. 23 4 Rom. 7,19. 20 l) cf. Rom. 7,22 lORom. 7,24.25 161 loh. 1,8 17 Ps. 142,2 23 cf. Luc. 1,6sqq. 25 cf. pag. 47—19 ) [*](1 possunt b pnssent etkm] post sententiam M 2uidit b 3 mcnbris V meis 111 lege Vml sui Lml 4 quia] que Ltnl alt. quod om. A odii Ain2Mtnl 5 odii A\' hoc—ego s.l.m2K 6 habitabat G 7 ipste Lml ante interiorem exp. ordine K 8 habitabat G 9 quod LPGd lege Gml 11 ergo Lml liberauit LmlSVmlC 14 continentes patientes om. s 15 quia et uerum] immo quia uerum (immos.l.m3)V, PTd, inGimoeras. quia-estotll.A, 16abemusL»t2 17dec.]seducimus PM,binmg. 18 ne Vml 19utom.A nonom. z si S pro suis] prorstis S 20dominicaoratione A operatione Kmlb nopusesse Popus nee Fm2opusessenon Lm2 21 zacharias Lm2 elysabeth V helisabeth K helisabet b in t.l.vi2L 23 eminente A 24 aferenda Lml 25 pertinentia b epistula Vml chreos LA hebraeos M Tbd inscribiturKACb )

91
quod testimonium in libro priore iam posui, solum Christum esse principem sacerdotum, qui non haberet necessitatem sicut illi, qui sacerdotum principes dicebantur, sacrificium pro suis primum offerre peccatis cotidie, deinde pro populo. talem enim decebat, inquit, habere nos principem sacerdotum, iustum, sine malitia, incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a caelis factum, non habentem cotidianam necessitatem sicut principes sacerdotum primum pro suis peccatis sacrificium offerre. in hoc sacerdotum numero Zacharias, in hoc Finees, in hoc ipse Aaron, a quo iste ordo exorsus est, fuit et quicumque alii in illo sacerdotio laudabiliter iusteque uixerunt, qui tamen habebant necessitatem sacrificium primitus pro suis offerre peccatis solo Christo existente, cuius uenturi figuram gestabant, qui hanc necessitatem sacerdos incontaminabilis non haberet.

Quid autem de Zacharia et Elisabeth laudabile dictum est, quod non in eo comprehendatur, quod de se apostolus, cum in Christum nondum credidisset, professus est? dixit enim se secundum iustitiam, quae in lege est, fuisse sine querella. hoc et de illis ita legitur: erant autem ambo iusti ante deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querella. quia ergo quicquid in eis erat iustitiae non erat ad * homines simulatum, ideo dictum est: ante deum. quod autem de [*]( 2cf. Hebr.6,20 4 Hebr. 7,26.27 12cf. Hebr. 5,1-3 1scf. Phil.3,0 20 Luc. 1,6 ) [*]( 1 priore] superiore zd 3 principis Sml 4 cotidiae L qiiotidie Lm2Vm3(! populi PGd talem inquit decebat T clicebat LmlSYGmlA G inalitia] macula z, 6 in tng. incotaminatum K 7 a s.l. G, om. C quotidianam Lm2Vm3G cottidianam K 8 post sacerdotum del. iustum sine maeula L 10 finies Vtnl Phinees bd ipse s.l.m2S iste] ipse.! 11 quicum Sml 12 positus (in my.m2 primitus)V 13 exsistente Gin2K uentur Lml 14 gestebat SG gerebant KAC,b (in mg. gestabaut) gestabat VmlM 16 helisabeth LK helisabet b 17 quod—comprehendatur om. z do s.l.Vm3,om.LmlSM in om.P 18 xpo LmlSVPGK credidisset et A se om. z. 19 in] ex z, sed cf. p. 92,2 fuisse se Vm2 fuisse est b post quere»la rns. slitt. in L illa Lml 20 eran t s.l.Vm3K incedentibus Lml 22 quia ergo s.l.m2L quidquid LmlSVmlGml CTquid JI in om. Pd inerat PCMd 23 omines Lml similatum K ideo dictum om. LSVG erat ex e Vm3,om.S dnmz )

92
Zacharia et eius coniuge scriptum est: in omnibus mandatis et iustificationibus domini, hoc ille breuiter dixit: in lege. non enim alia lex illis, alia isti fuit ante euangelium, sed una atque eadem, quam legimus per Moysen datam patribus eorum, secundum quam etiam sacerdos erat Zacharias et uice sua sacrificabat. et tamen apostolus, qui simili tunc iustitia praeditus fuit, sequitur et dicit: quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi. uerum tamen et arbitror omnia damnum esse propter eminentem scientiam Christi Iesu domini nostripropter quemomnia non solum detrimenta credidi, uerum etiam stercora existimaui esse, ut Christum lucrifaciam et inueniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam, quae est per fidem Christi, quae est ex deo iustitia in fide, ad cognoscendum eum et uirtutem resurrectionis eius at communicationem passionis eius, conformatus morti ipsius, si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. tantum ergo longe est, ut propter illa uerba Zachariam et Elisabeth credamus sine ullo peccato perfectam habuisse iustitiam, ut nec ipsum apostolum eiusdem regulae summitate arbitremur fuisse perfectum non solum in illa legis iustitia, quam similem istis habuit, quam inter damna et stercora deputat in conparatione eminentissimae iustitiae, quae in fide Christi est uerum etiam in ipso quoque euangelio, ubi et tanti apostolatus meruit principatum, quod dicere non auderem, nisi ei non credere nefas ducerem. ubi enim sequitur et adiungit: non quia iam acceperim aut iam perfectus [*]( 7 Phil. 3, 7-11 26 Phil. 3, 12-14 ) [*]( 3 enim om. FP illi PGd,om. S alia om. A istis Lmlb *isti* V 4 eadaom (as.l.)L mosenS 5zacchanasV /m.et] QniP sdamna esse:nο̄solū duxi, uerum etiam et sqlJ. b tamen] etiam 2 9 eminentem scientiam] eminentiam z domini n. I. Chr. KCbd 10 tetrimenta Kml 11 xpi Vml 13 sed-est om. A q: V qui M 14 iustitiam LPMTd in fidem LmlSb ad om. C agnoscendum lLtC 15 resurrectioncs r ml cGmutationem P communicationit JI 16 passionum M confirmatus Gml conformatos M 17 resurrectionc LSVCMb 1S zacchariam S zacharie A helisabeth LC 19 sine ullo pecc. credamns b peccato om. A habuere [Únl 20 summitatcm LmlSVmlPG perfectum s. peccatu Km2 21 iustitiam LmlIiml,om.C similis Lml simile SPG 25 audirem Lml ibi Vm2r enim] etiam bd 26 adimigi G qua Gml quod b perfectos LmlGvil perfectum A )
93
sim, sequor autem si conprehendam, in quo et adprehensus sum a Christo Iesu. fratres, ego me ipsum non arbitror adprehendisse; unum autem, quae retro oblitus in ca quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu, ipse se confitetur nondum accepisse, nondum esse perfectum in plenitudine iustitiae, quam adipisci dilexit in Christo, sed adhuc secundum intentionem sequi et praeterita obliuiscentem in ea quae ante sunt extendi, ut nouerimus etiam ad ipsum pertinere illud quod ait: et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem, quamuis iam esset perfectus uiator, etsi nondum erat ipsius itineris perfectione peruentor. denique tales uult secum in isto cursu comites rapere, quibus continuo subiungit et dicit: quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque deus uobis reuelabit; uerum tamen in quod peruenimus, in eo ambulemus. ambulatio ista non corporis pedibus, sed mentis affectibus et uitae moribus geritur, ut possint esse perfecti iustitiae possessores, qui recto itinere fidei de die in diemsua renouatione proficientes iam perfecti facti sunt eiusdem iustitiae uiatores.