De Peccato Originali

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Numquid haec dicendo uerba propter aliud obiecta aliter exponendo id agit, ut se iudices non fefellisse demonstret? prorsus non id efficit; tanto enim iudices fefellit occultius. quanto exponit ista uersutius. episcopi quippe catholici quando audiebant hominem anathematizantem eos qui dicunt Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano, nihil aliud eum sapere existimabant quam id quod catholica ecclesia praedicare consueuit, unde ueraciter paruulos in peccatorum remissionem baptizat, non quae imitando fecerunt propter primi peccatoris exemplum, sed quae nascendo traxerunt propter originis uitium. et quando audiebant anathematizantem eos qui dicunt infantes qui nascuntur in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praeuaricationem, nihil eum aliud dicere credebant nisi eos qui paruulos putant nullum ex Adam traxisse peccatum et secundum hoc in eo statu esse, in quo fuit ille ante peccatum. etenim hoc illi obiceretur, non aliud, unde quaestio uersabatur. proinde cum hoc iste sic exponit, ut dicat infantes ideo non in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, quia nondum sunt in eadem firmitate mentis [*]( 1 quod MCChT m. 1 3 putat se C putagt ChT 5 fuit adam C 11 demonstraret P 12 iudices om. Vbd 14 quod dr M 17 remissionem peccatorum CChTP 18 remissione M 20 haec quando m. 2 M 21 dr M esse om. C 22 alind dicere] debere M 23 putant] dicunt V 24 quo adã ante puaricationS C 25 illi] ibi V obiciebatur V aliunde M 26 uertebatur M uersaretur m. 1 (\' 28 sunt) fuit V )

179
aut corporis, non quod in eos transierit ulla culpa propaginis, respondeatur ei: quando tibi illa damnanda obiciebantur, non ea catholici episcopi sic intellegebant; ideo cum illa damnares, catholicum te esse credebant. propterea ergo. quod te illi sapere existimabant, absoluendum fuit; quod uero tu sapiebas, damnandum fuit. non ergo tu absolutus es, qui damnanda tenuisti, sed illud absolutum est, quod tenere debuisti. ut autem tu absolutus putareris, creditus es sentire laudanda, cum te iudices non intellegerent occultare damnanda. recte Caelestii socius iudicatus es, cuius manifestas te esse participem; etsi in indicio tuos cooperuisti libros, tamen post iudicium eos edidisti.

Quae cum ita sint, profecto sentitis in tam nefandi erroris auctores episcopalia concilia et apostolicam sedem uniuersamque Romanam ecclesiam Romanumque imperium, quod deo propitio christianum est, rectissime fuisse commotum, donec resipiscant de diaboli laqueis. quis enim scit, ne forte det illi deus paenitentiam ad cognoscendam et confitendam et praedicandam etiam ueritatem damnandamque ueraciter damnabilem falsitatem? quoquo modo autem se habere isti uelint, multis tamen misericordia domini esse consultum, qui eos propterea sectabantur, quia catholicae communioni uidebant esse sociatos, dubitare non possumus.

Quomodo autem Pelagius temptarit obrepere ad fallendum etiam apostolicae sedis episcopale iudicium in hac ipsa quaestione de baptismate paruulorum diligenter attendite. in litteris [*]( 15 cf. Honorii leges apud Migne t. 45 pag. 1726 et Possidii Augustini uitam 18 (XXXII 48 M.) ) [*]( 1 quod •* transierit I eos (s. 1.) illa C in om. m. 1 T eo M propaganis C 2 dampnata m. 1 Ch damnata TV 6 dampnata fin. m. 1 Ch damnata TPV 7 renuisti V 8 puteris M 9 dampnanda (pnanda m. 2 in mg) Ch 10 eSa Ch te om. m. 1 M 11 operuisti M 12 didisti M 14 auctore M auctorem V contraepiscopalia (tra s. I.) M consilia C concilia (alt. c s. ras.) Ch 17 resipiscat V 18 illis bd connoscendam C 21 ista C 24 obrepere tentauerit bd 26 babtismate C ) [*]( 12* )

180
enim quas Romam misit ad beatae memoriae papam Innocentium, quoniam eum in corpore non inuenerunt et sancto papae Zosimo datae sunt atque ad nos inde directae, dicit se ab hominibus infamari, quod neget paruulis baptismi sacramentum et absque redemptione Christi aliquibus caelorum regna promittat. sed non sic illis haec obiciuntur, ut posuit. nam neque paruulis negant baptismi sacramentum nec absque redemptione Christi aliquibus caelorum regna promittunt. itaque unde se queritur infamari eo modo proposuit, ut facile posset crimini obiecto saluo suo dogmate respondere.

Obicitur autem illis, quod non baptizatos paruulos nolunt damnationi primi hominis obnoxios confiteri et in eos transisse originale peccatum regeneratione purgandum, quoniam propter accipiendum regnum caelorum tantummodo eos baptizandos esse contendunt: quasi praeter regnum caelorum habere nisi aeternam mortem possint qui sine participatione corporis et sanguinis domini aeternam uitam habere non possunt. ecce quod eis obicitur de baptismo paruulorum, non quod ipse ita proposuit, ut possit suae propositioni quasi aduersantis obiectioni secundum sua dogmata respondere.

Denique quomodo respondeat aduertite et uidete latebras ambiguitatis falsitati praeparare refugia offundendo caliginem ueritati, ita ut etiam nos cum primum ea legimus, recta uel correcta propemodum gauderemus. sed latiores disputationes eius in libris, ubi se quantumlibet operiat, plerumque aperire compellitur, fecerunt nobis et ista suspecta, ut attentius intuentes inueniremus ambigua. cum enim dixisset numquam se uel inpium aliquem haereticum audisse, qui hoc quod proposuit de paruulis diceret, deinde subiecit atque ait: \'quis enim ita euangelicae lectionis ignarus est, qui hoc non modo affirmare conetur, sed qui uel leuiter dicere aut etiam sentire [*]( 2 in corpore eum CChTPVbd 8 unde sequitur M 9 informari C 11 quod non paruulos nisi baptizatos nolint V 14 baptizatos V 15 propter M 16 nisi] non V mortgm M possunt M 18 baptismate C 20 abiectionis M 22 obfundendo CTCh m. 1 30 n 1.19 m C )

181
possit? deinde quis tam inpius, qui paruulos exsortes regni caelorum esse uelit, dum eos baptizari et in Christo renasci uetat?\'

Frustra ista dicit, non inde se purgat. in regnum caelorum sine baptismo paruulos intrare non posse nec ipsi aliquando negauerunt. sed non inde quaestio est; de purgatione originalis peccati in paruulis quaestio est. inde se purget, qui non uult fateri lauacrum regenerationis in paruulis habere quod purget. et ideo cetera quae dicturus est attendamus. post interpositum enim ex euangelio testimonium, quod nisi renatus ex aqua et spiritu regnum caelorum nullus possit intrare, unde illis, ut diximus, nulla fit quaestio, secutus adiunxit dicens: \'quis ille tam inpius est, qui cuiuslibet aetatis paruulo interdicat communem humani generis redemptionem?\' et hoc ambiguum est, qualem dicat redemptionem: utrum ex malo ad bonum an ex bono ad melius. nam et Caelestius apud Carthaginem in libello suo redemptionem confessus est paruulorum et tamen noluit confiteri ex Adam in eos transisse peccatum.

Sed quid deinde iste subiungat, adtendite. \'et in perpetuam\', inquit, \'certamque uitam renasci uetet eum qui natus sit ad incertam?\' id est: quis tam inpius est. ut uetet renasci ad perpetuam certamque uitam eum qui natus sit ad incertam? haec uerba quando primitus legimus, credidimus eum incertam uitam istam uoluisse dicere temporalem, quamuis nobis uideretur magis eam mortalem dicere debuisse quam incertam, eo quod certa morte finiatur. tamen quamdiu ducitur, quoniam momentis omnibus esse non dubitatur incerta, nihil aliud eum putauimus quam istam mortalem uitam maluisse [*](11 Ioh. 3, 5 ) [*]( 1 exortes TP 3 uetat] putat TPCh m. 1, b 6 negauerunt] putauerunt V 11 nullus om. V 12 dixi C 13 adiuncxit T 17 coufessus est redemptionem bd 20 aduertite bd 21 perpetuam certamque uitam inquit C 22 ta pius C 24 incertam om. m. 1 M 25 in certam Ch 26 eum MCChTP 29 eum aliud C )

182
dicere incertam. ac per hoc, quamuis aeternam mortem paruulorum sine baptismatis sacramento ex hac uita migrantium aperte noluerit confiteri, tamen de illo sollicitudinem nostram quasi certa ratiocinatio solabatur. dicebamus enim: si perpetua uita, sicut confiteri uidetur, nisi eorum qui baptizati sunt non potest esse, profecto eos qui non baptizati moriuntur mors perpetua consequetur, quod nulla iustitia dei potest accidere his, a quibus in hac uita nulla peccata commissa sunt, nisi propter originale peccatum.

Sed postea non defuerunt fratres, qui nos admonerent hoc ideo dicere potuisse Pelagium, quia de ista quaestione ita perhibetur solitus respondere quaerentibus, ut diceret: \'sine baptismo paruuli morientes, quo non eant, scio; quo eant, nescio\': id est non ire in regnum caelorum scio; quo uero eant, ideo se nescire dicebat aut dicit, quia dicere non audebat in mortem illos ire perpetuam, quos et hic nihil mali commisisse sentiebat et originale traxisse peccatum non consentiebat. itaque et ista eius uerba Romam pro magna eius purgatione transmissa tam sunt ambigua, ut possint eorum dogmati praebere latibula, unde ad insidiandum prosiliat haereticus sensus, quando nullo existente, qui ualeat respondere, tamquam in solitudine aliquis inuenitur infirmus.

Iam uero in libro fidei suae, quem Romam cum ipsis litteris misit ad eundem papam Innocentium, ad quem etiam epistulam scripserat, multo euidentius se ipsum tegendo nudauit dicens: (baptisma unum tenemus, quod isdem sacramenti uerbis in infantibus quibus etiam in maioribus dicimus esse celebrandum\'. non saltem dixit \'eodem sacramento\' — quod quidem si dixisset, adhuc esset ambiguum — sed \'isdem', inquit, \'sacramenti uerbis\\ tamquam infantibus remissio peccatorum [*]( 26 cf. Pel. lib. fid. 8 (XLV 1718 M.) et pag. 152, 24 ) [*]( 4 rationatio C 7 dei om. CChTPVbd 9 propter om. CChTPVbd 11 Pelagium potuisse bd 12 diceret om. m. 1 T 13 paruulis C 15 ideo om. b dicebaijt C 16 illos] eos C 25 tegendo om. V 29 hisdem Cb )

183
uerborum sonitu diceretur, non rerum ageretur effectu. uisus est tamen ad tempus aliquid dicere, quod fidei catholicae conueniret; sed illam sedem usque in finem fallere non praeualuit. post rescripta quippe Africani concilii, in quam prouinciam quidem doctrina illa pestifera serpendo peruenerat, sed eam non tam late occupauerat alteque peruaserat, alia quoque ipsius in urbe Roma, ubi diutissime uitam duxerat atque in his fuerat prius sermonibus contentionibusque uersatus, cura fidelium fratrum prolata patuerunt, quae litteris suis, quas conscripsit per orbem catholicum perferendas, papa Zosimus execranda, sicut legere potestis, attexuit. ubi Pelagius epistulam Pauli apostoli ad Romanos uelut exponens argumentatur et dicit: \'si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest\' et cetera huius modi, quae omnia domino adiuuante in libris, quos scripsimus de baptismo paruulorum, refutata et dissoluta sunt. et ea quidem in ipsis quasi expositionibus suis non ex sua persona est ausus obicere, sed ibi hoc dicebat, ubi multis notissimus erat et quid sentiret ac diceret latere non poterat, quod in libris illis, de quorum primo quiddam supra commemoraui. non dissimulanter, sed apertissime quantis potest disputandi uiribus agit. ut natura humana in paruulis nullo modo ex propagine uitiata credatur, cui arrogando salutem inuidet saluatorem.