De Patientia
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Virtus animi, quae patientia dicitur, tam magnum dei donum est, ut etiam ipsius, qui nobis eam largitur, qua malos ut corrigantur expectat, patientia praedicetur. ita quamuis deus nihil pati possit, patientia uero a patiendo nomen acceperit, patientem tamen deum non modo fideliter credimus, uerum etiam salubriter confitemur. sed dei patientia qualis et quanta sit, quem nihil patientem nec tamen inpatientem, immo etiam patientissimum dicimus, uerbis explicare quis possit? ineffabilis est ergo illa patientia, non tamen nulla, sicut zelus eius, sicut ira eius et si quid huius modi est. nam si tamquam nostra ista cogitemus, in illo nulla sunt. nihil enim horum nos sine molestia sentimus; absit autem ut inpassibilem dei naturam perpeti ullam molestiam suspicemur. sicut autem zelat sine aliquo liuore, irascitur sine [*]( 2 Incipit eiusdem de bono pacientiae fol. 23* K fol. 4* R Incipit sermo beati Augustini epi de bono patientie p. 29 S Incipit liber sci Augustini epi de paciencia fol. 246* F fdl. 15b 0 fol. 35 D fol. 146b B Incipit liber beati Augustini epi de pacientia fol. 69* N Sermo beati Augustini epi de patientia A Incipit liber de patientia fol. 6P Y fol. 22h V Inč lib. aug de patientia fol. 150* W Inč sci aug de patientia fol. 50 L Incipit Aureli Augustini uirtus sqq. fol. 106 P 3 tam om. B 4 ipsius etiam S nobis om. KR ea. dona K eam dono R largiatur K qua] qui ea R 5 malus K corregantur K predicatur K 6 nihilj nihil mali KRPBDWf paciendo K 7 accepit KFPBWf accipit 0 patientiam W deum om. KR 9 et om. NY 10 pacientissimum KS 11 ergo est DW( non tafti ulla P nec tamen nulla V om. bd 12 si quid] sicut RD buiusce V 13 cogitemus] tractemus B 14 enim om. L sine molestia nos B 15 inpassione domini V 16 liuore ex dolore m. 1 L libore K irascitur-dolore om. L )
Patientia hominis, quae recta est atque laudabilis et uocabulo digna uirtutis, ea perhibetur, qua aequo animo mala toleramus, ne animo iniquo bona deseramus, per quae ad meliora perueniamus. quapropter inpatientes, dum mala pati nolunt, non efficiunt, ut a malis eruantur, sed ut mala grauiora patiantur. patientes autem, qui mala malunt non committendo ferre quam non ferendo committere, et leuiora faciunt, quae per patientiam patiuntur, et peiora euadunt, quibus per inpatientiam mergerentur. bona uero aeterna et magna non perdunt, dum malis temporalibus breuibusque non cedunt, quoniam non sunt condignae passiones huius temporis, sicut apostolus dicit, ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis, et iterum ait: quod est temporale leue tribulationis nostrae, in incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur in nobis. [*]( 17 Rom. 8, 18 19 II Cor. 4, 17 ) [*]( 1 miseratur R poenitet S penitet KFNO 2 cuius W suae om. V patiens om. W 3 quae K possumua capere Y 4 cuiusmodi. (s er.) K 5 presentis sermonis breuitas D presentis KS 8 quae K quam B equo (e postea add.) K mala aequo animo }<PBDOWr mala om. KR 9 des«»eramus L per-perueniamu!\\ om. K quaed R 10 ueniamus L pati mala OW 11 a om. W seruentur A sed-ferendo om. N1 sed-committendo om. V 13 ferendo] ferre nolo V fatiunt K 14 peiore R aeuadnnt N quae 0 15 mererentur 0 16 breuibusquae Kl breuiterque r 17 condigne LFO passionis K 18 sicut apostolus dicit om. TT dicit apostolus D 19 et iterum ait om. FDOTfr 20 et (s. 1. L) lene Lbd in om. LAFD 21 aeternae RSFNOVWKADr 22 in om. KRSAFPBWyd )
Intueamur itaque, carissimi, quanta in laboribus et doloribus homines dura sustineant pro rebus, quas uitiose diligunt et quanto ipsi his feliciores fieri putant, tanto infelicius concupiscunt. quanta pro falsis diuitiis, quanta pro uanis honoribus, quanta pro ludicris affectionibus periculosissima et molestissima patientissime tolerantur! pecuniae, gloriae, lasciuiae cupidos uidemus, ut ad desiderata perueniant adeptisque non careant, soles, imbres, glacies, fluctus et procellosissimas tempestates, aspera et incerta bellorum, inmanium plagarum ictus et uulnera horrenda non ineuitabili necessitate, sed culpabili uoluntate perferre. uerum haec quodam modo licitae uidentur insaniae.
Namque auaritia, ambitio, luxuria et uariorum oblectamenta ludorum, nisi propter illa facinus aliquod admittatur siue flagitium, quod legibus prohibetur humanis, putantur ad innocentiam pertinere: immo etiam qui sine fraude cuiusquam aut pro habenda uel augenda pecunia aut pro adipiscendis uel retinendis honoribus aut in agone certando seu uenando seu theatricum aliquid plausibiliter exhibendo magnos labores doloresque pertulerit. parum est quod populari uanitate nullis [*](1 itaque] ergo KRPFBDOWQbd krmi KLN quanto S 2 uitio sedilignnt S uitiosae iy uitiosa P 3 quantum KRSFDA PBNO\'VT quanti 02 ipsi] se KRSANDbd om. BPFVWOr felices his BP felices KFDBPOWf fieri] esse NV tantum NV 4 quantum V quanto S diuiciis K 5 lucri B lucris KNV affectibus P1 afflictionibus V 6 molestissime V moleBtissima»»»** L patientissimae N tollerant.. N tolerant V 7 lasciuiae om. A 8 glatiea KS fructus V 9 procellissimas B 10 immanuQ (Q 8. l.) F euitali K. euitabili Dl 11 haec] et L hac N hecD he 0 hae SAPBWbd licitae quodam modo SAFNVbd 12 licit.ae K luce W licet R euidentur R insania SR 13 auaricia LF ambicio P luxoriae R uaria eorum L 14 ammittatur KVLSF amittatur RPN 16 innocentia K ignorantiS D cuiusquam fraude PBDOFWr 17 prohibenda SV agenda R dipiscendis S 18 aut] seu D certanda 81 19 heatricum Ll plausabiliter KP pausabiliter V pausibiliter N exibendo V magnus K dolores laboresque V 20 doloresque om. W intulerit NV uanitati K unitate W )
Quid? quod etiam pro apertis sceleribus, non ut ea puniant, sed ut perpetrent, multa homines grauissima perferunt? nonne de quodam nobilissimo patriae parricida saecularium litterarum loquuntur auctores, quod famem, sitim, frigus ferre poterat eiusque erat corpus patiens inediae, algoris, uigiliae supra quam cuiquam credibile est? quid de latronibus dicam, quorum omnes cum insidiantur uiatoribus, noctes perpetiuntur insomnes, atque ut transeuntes excipiant innocentes, sub qualibet caeli asperitate nocentem animum corpusque defigunt? quidam uero eorum inuicem torquere perhibentur, ita ut exercitatio contra poenas nihil distet a poenis. non enim tantum fortassis excruciantur a iudice, ut a dolentibus ueritas inquiratur, quantum a suis sociis, ut a [*]( 2 Pa. 9, 24 (10, 3) 11 cf. Cic. Cat. III 16; SaU. Catil. 5 ) [*]( 1 rephensionibua L cohiberetur NS 2 quod S peccator sicut scriptum est FOW( sicut scriptum est legitur post animae suae in D 3 anime LK tollerantiam XI P 5 suscepit K crutiat K iste Nf 6 fraglant KPl flagrant et r 7 dura om. Dr acerua SLl patientissima N pacientissime L licite LKSNWf et licite V est!mantur D 8 concesse LSFODNW 9 pro apertis] peractis F eam W 10 ea perpetrent LA uel grauissima V proferunt 7 11 nllne D de om. ODL1 nobilissime K nobilissimi OD patrie K patris OD paricida S parricidi OD 12 literarum S locuntur KSFDNV7 actores W quid S fame N1 13 eiusquae Z,1 corpus erat S insediae K 15 uictoribus N1 16 insompnes Dj adque Kl excipiant (a ex u) L 17 animam B 18 torqueri FO 19 perhibentur perhibentur S excitatio VN penas NV distat K 20 fortasBes tantum S 21 adolescentibus P1 doloribus KR requiratur B pr. a om. N )
Cum ergo quemquam uideris patienter aliquid pati, noli continuo laudare patientiam, quam non ostendit nisi causa patiendi. quando illa bona est, tunc ista uera est; quando illa non polluitur cupiditate, tunc a falsitate ista distinguitur. cum uero illa tenetur in crimine, tunc huius multum erratur in nomine. non enim sicut omnes qui sciunt sunt participes scientiae, ita omnes qui patiuntur sunt participes patientiae; sed qui passione recte utuntur, hi patientiae ueritate laudantur, hi patientiae munere coronantur.
Verum tamen cum pro libidinibus uel etiam sceleribus, cum denique pro ista temporali uita ac salute multa homines horrenda mirabiliter sufferunt, satis nos admonent, quanta sufferenda sint pro uita bona, ut etiam postea possit esse aeterna et sine ullo temporis termino, sine utilitatis ullius [*](1 prodantur AWb tamen om. B omnibus] hominibus L 2 immo-patientia in mg. y nec pr. ex et L 3 que SK nec F ulla F duricia LF patientia] sapientia KB 4 autem] enim Y hic aut B alibi imitandum et mirandum PFODBWy imitandum] mirandum K 5 iudicaberis S 6 quanto supplicio VN subdit] odit SNAV instrumentfl L 7 sapientiae] patientiae K patientia. K patientiae N 8 bona N 9 uideris quemquam Bbd uideris quempiam A 12 tunc a] tua NY ista om. KB 13 teneatur B in] ex L om. SNAV multum huius SNAV uius K errant Y 14 participes sunt BV 16 hii KOJVr om. Y inpatientie V 17 hi om. V inpatientie V 19 ista] illa V 20 mirabiliter] miranda 0 eatis-termino sequuntur post secura 668, 1 in cod. D ammonent KNLSFV 21 sunt KRS postea om. KR esse possit PFBWf 22 illius P)
Quamquam et ipsi corpori tunc prouidentius consulatur, si temporalis salus eius pro iustitia contemnatur et poena uel mors eius patientissime pro iustitia sufferatur. de corporis quippe redemptione, quae in fine futura est, loquitur apostolus, ubi ait: et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes redemptionem corporis nostri. deinde subiunxit: spe enim salui facti sumus; spes autem, quae uidetur, non est spes. quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem [*]( 1 Luc. 21, 19 16 Rom. 8, 23-25 ) [*]( 1 detrimento om. D secura felicitate D ait] aut Ll patientia uestra NV 2 post patientia duodecim litt. er. in L non-animas uestras om. D 3 laudes uestras om. W 4 suffert (t in ras.) L pareat Ki 5 aufferre (rre in ras.) L ne - 8 sufferre om. L 8 salute sua] sua KBNY sua anima RSAFPDOWf inter furores] iDfusores V furores carnalium B 9 medici ne] medicint N medici M K medicine Y corporis NY insulant F1 10 inimicorum NV autem om. NV corporis KJRSNAV cominando K 11 corpus et anima P animll K animus A occidatur in gehenna Y 12 Quamquam] cum B ipso K ipsa S1 consolatur S 13 eius salus 1) contempnatur LFY condempnatur N pena KLl penat V 15 futora] uentura S 16 ipse S met ipsis om. PBY ingemiscimus KRAFPBDOVWrbd 17 adoptionem filiorum Lbd redemptionem om. FODWr redemptionis A 18 subiungit F 20 quis nidet B quidquid D et om. RPNOFBDVWAfb, eras. in K )
Cum ergo torquent aliqua mala, sed non extorquent opera mala, non solum anima per patientiam possidetur, uerum etiam, cum per patientiam corpus ipsum ad tempus affligitur uel amittitur, in aeternam stabilitatem salutemque resumitur, et ei per dolorem et mortem inuiolabilis sanitas et felix inmortalitas comparatur. unde dominus Iesus ad patientiam exhortans martyres suos etiam ipsius corporis integritatem futuram sine cuiusquam, non dicam, membri, sed capilli amissione promisit. amen dico uobis, inquit, capillus capitis uestri non peribit, ut quoniam nemo umquam, sicut apostolus dicit, carnem suam odio habuit, magis homo fidelis per patientiam quam per inpatientiam pro stratu suae carnis inuigilet et futurae incorruptionis inaestimabili lucro quantalibet eius praesentia damna conpenset.
Quamuis autem patientia uirtus sit animi, partim tamen ea utitur animus in se ipso, partim uero in corpore suo. in se ipso utitur patientia, quando inlaeso et intacto corpore aliquid, quod non expediat uel non deceat, facere aut dicere quibuslibet aduersitatibus aut foeditatibus rerum seu uerborum stimulis incitatur et patienter mala omnia tolerat, ne ipse mali aliquid opere uel ore committat. [*]( 11 Luc. 21, 18 12 Eph. 5, 29 ) [*]( 3 ergo] enim PB mala om. B sed-mala in mg. info N non om. Y 4 per patientiam anima B possidetnr] expectat B 5 cum om. S per om. V ip*eum L 6 adfligitur S efficitur L amittit B ammittitur SV 7 uiolabilis SN 8 unde et SA V 9 exortans KPN suos martyres D 10 membris N sed et Br 11 capillus inquit L 13 umquam] inquam W ait 0 habuit odio W hodio N habet KR 14 inpatientiam] impietatem A 15 statu KBSFBVDOAWfbd uigilet PBWr corruptionis V inestimabili KV 16 dampna Vj 19 se om. SNAV inleso KNVS illeso BiVr tacto 8 20 aliquit L 21 feditatibus KNOVW feditatibus JBy ueruorum Lt 22 tollerat Nl nec K 23 ipsi KW mali om. NV )
Per hanc patientiam sustinemus, etiam cum corpore sani sumus, quod inter huius saeculi scandala beatitudo nostra differtur. unde dictum est, quod paulo ante commemoraui: ei quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. hac patientia sanctus Dauid conuiciantis obprobria tolerauit et, cum facile posset ulcisci, non solum non fecit, uerum etiam alium pro se dolentem commotumque conpescuit et potestatem regiam magis adhibuit prohibendo quam exercendo uindictam. neque tunc eius corpus aliquo morbo affligebatur aut uulnere, sed humilitatis tempus agnoscebatur ac ferebatur uoluntas dei, propter quam patientissimo animo amaritudo contumeliae bibebatur. hanc patientiam dominus docuit, quando commotis zizaniorum permixtione semis et uolentibus ea colligere dixit respondisse patrem familias: sinite utraque crescere usque ad messem. oportet enim patienter ferri, quod festinanter non oportet auferri. huius et ipse patientiae praebuit et demonstrauit exemplum, quando ante passionem corporis sui diabolum ludam, priusquam ostenderet traditorem, pertulit furem et ante experimentum uinculorum et crucis et mortis labiis eius dolosis [*](4 Rom. 8, 25 5 cf. II Reg. 16, 5 sqq. 15 Matth. 13. 30 18 cf. Ioh. 12, 5; 13, 29 20 cf. Matth. 26, 49 ) [*]( 1 sustinemus om. V cum] dum (post corpoie s. 1. m. 2 N, fft. 1 in V) NVbd corporis (s s. I.) L 2 uiua S 3 inde SA V ante om. NV commemorat apls (t in ras., apis add. m. 2) L 4 uidimus K patientia V 5 hanc S conuitiantes S conuiciantes A obpropria K 6 contolerauit PB tolerantis N possit S alt. non om. N 7 etiam] et KRSPFNBODVAWfbd -pro se] posse P 8 magis] magis ac magis KRPFODBWy 9 exserendo S exerendo NA affligebatur aliquo morbo D 10 aut] aa 0 aut unlnere OM. NV agnuscebatur K 11 uerebatur S propter] pro K pacientisaime N 12 bibatur KR uiuebatur P aebibebatur N exhibebatur V uincebatur B patiam S 13 permistione V 14 ea s. 1. L dicitur V dici: (T S. I. in ras.) N 16 ferre B oportet] potest r auferre B 18 quando] quod SAV sui corporis PB diabolum] om. ODW discipulum bd Iudam] ju4s9 K om. SNVA prius KR 19 ostenderit F traditorem om. 0 20 dolosie] doloris K)
Alius est autem patientiae modus, quo idem ipse animus quaecumque molesta et grauia in sui corporis passionibus perfert non sicut stulti uel maligni homines propter adipiscenda uana uel scelera perpetranda, sed, sicut a domino definitum est, propter iustitiam. utroque modo sancti martyres certauerunt — nam et inpiorum obprobriis saturati sunt, ubi animus corpore intacto quasdam ueluti plagas suas integer sustinet, et in corporibus uincti sunt, inclusi sunt, fame ac siti affecti sunt, torti sunt, secti sunt, dilaniati sunt, incensi sunt, trucidati sunt — et pietate inmobili subdiderunt deo mentem, cum paterentur in carne quidquid exquirenti crudelitati uenit in mentem.
Maius sane patientiae certamen est, quando non uisibilis inimicus persequendo atque saeuiendo urget in nefas, qui palam et aperte a non consentiente uincatur, sed ipse diabolus, qui etiam per filios infidelitatis tamquam per sua uasa filios [*]( 9 cf. Matth. 5, 10 ) [*]( 2 eam F 8 anima SANV quecumque K intrinsecus V 4 in] ui V 5 inleso KSNY illeso B 7 grauia (i s. 1.) L suis SN 8 praefert L profert F adipiscenda§ F adhipiscenda B 9 post sed sicut usque ad p. 683, 17 omnia exciderunt in B 10 difinitum K iastitia K modo om. S 11 crrtauerunt V obpropriis K oppropriis N 12 quosdam T suas om. V 14 siti. L afflicti OW secti—dil. sunt om. LF exsecti SNY exsec»ti A 15 sunt post trucidati om. 0 pietatem SN inmobile KSN immobilos A obdiderunt A 16 deo mentem] do mi, N quicquid LSNVW 17 crudeli crudelitati L crudelitate KPj1 crudelitatfi N mente LK 18 Maius sane] maxime V sane] enim 0 non uisibilis] inuisibilis 0 19 adque K seuiendo KSN urguet S 20 consentiente] conscie W uincitur FBDOWf uindicatur K diabulus K )
Talem illum Iob sanctus expertus est, utraque temptatione uexatus, sed in utraque stabilis patientiae robore et armis pietatis inuictus. nam prius inlaeso corpore cuncta quae habebat amisit, ut animus ante suae carnis cruciatum subtractis rebus, quas magni pendere homines solent, frangeretur et aduersus deum loqueretur aliquid his amissis, propter quae illud colere putabatur, percussus etiam omnium subita orbitate filiorum, ut quos singillatim susceperat, simul perderet, tamquam eorum numerositas non unde felicitas ornaretur extiterit, sed unde calamitas augeretur. ubi autem ista perpessus in deo suo mansit inmobilis, eius adfixus est uoluntati, quem non posset amittere nisi propria uoluntate; et pro his quae perdidit eum qui abstulit tenuit, in quo inueniret quod numquam periret. neque enim ille abstulerat, qui nocendi habuit uoluntatem, sed ille, qui dederat potestatem.
Aggressus est inimicus et corpus nec ea, quae homini extrinsecus inerant, sed ipsum iam hominem in qua potuit parte percussit. a capite usque ad pedes ardebant dolores, scatebant uermes, sanies defluebat: manebat in putri corpore animus integer horrendosque cruciatus carnis contabescentis inuiolata pietate et incorrupta patientia perferebat. aderat uxor [*]( 1 lucus S _occulte om. SAFPBNDOVWfbd inpugnat lib. praet. L 2 et V dum W 3 expertus est sanctus iob W 4 stabilis L: stabili KSAFPBNDOVWrbd 5 inleso KSN cunctaquae N 6 que K carnis suae B 7 pndere S assolent KSPFANBODVWf 8 et om. K 9 illtl KPNBWf putabatur] uidebatur K percossus est bd 10 susciperat S 11 *perdere SN ornetur W ordinaretur L oriretur FDOy 12 exstiterit PWbd 13 afi»xus L 14 quae K possit KFDOy ammittere S 15 his] eis 0 iis bd 16 quod nuinquam] quodcumque B ille om. V uoluntatem abstulerat 0 18 Eggressus S adgressus NV 19 hominem iam ipsum W 21 sauies an sames incertum in K diffluebat KSPLBODy, (i ex e) N pntrido DWTL2 potenti K animus corpore 0 22 horrendusque K1 horrendo usque SN 23 et] ad L )
Hunc intueantur, qui sibi ingerunt mortem, quando quaeruntur ad uitam et sibi auferendo praesentem abnegant et futuram. qui si ad Christum negandum uel aliquid contra iustitiam faciendum, sicut ueri martyres, cogerentur, omnia potius patienter ferre quam sibi inpatienter mortem inferre debuerunt. quod si fugiendorum malorum causa recte fieri posset, Iob sanctus se ipse perimeret, ut tanta mala in rebus suis, in filiis suis, in membris suis diabolicae crudelitatis effugeret. non autem fecit. absit enim, ut in se committeret ipse [*]( 3 cf. Gen. 3, 1 sqq. ) [*]( 1 aliquam opem B aliqua K deo L blasphemia K 2 diabaluB K etiam om. D filios (o ex u) L 3 nocendum SN peritus SN quae Abd quae quia W 4 temptari K eua N 5 per quem S capere S 6 fnit] fit KPB 7 diliciis K yconsentitL 8 cessit] consensitX1 et om. KP 9 in om. KNAFODBVW mala] malum FODWfbd 10 credebant] cernebant FBy 11 non habebat conscientia D 13 cedere V obpropriis K obprobrii S at] ad LK 14 insipientium S 15 dicebat S snpientift fin. V 18 quia VL2 19 uertl L 21 debuerant FPBDOWabd fugiendorum] fatiendtl K 22 potuiseet D ipsfl V 23 crudulitatiB F 24 enim J autem V ) [*]( XXXXI Aug. Sect V pars III. ) [*]( 43 )
Audiant ergo sancti de scripturis sanctis praecepta patientiae: fili, accedens ad seruitutem dei sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad temptationem; deprime cor tuum et sustine, ut crescat in nouissimis tua uita. omne quod tibi superuenerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines uero acceptabiles in camino humiliationis. et in alio loco legitur: fili, ne deficias in disciplina domini neque fatigeris cum ab illo increparis; quem enim diligit dominus, corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit. quod hic positum est \'filium quem recipit,\' hoc in supra dicto testimonio est: homines receptibiles. hoc enim iustum est, ut qui de pristina felicitate paradisi propter contumacem deliciarum appetentiam dimissi sumus, per humilem molestiarum patientiam recipiamur, fugaces mala faciendo, reduces mala patiendo, ibi contra iustitiam facientes, hic pro iustitia patientes. [*]( 1 Eccli. 2, 14 4 Matth. 19, 19 8 Eccli. 2, 1-5 16 Prou. 3, 11. 12 ) [*]( 1 ue LSNB VW iis rbd patientiam #»# L pacientiam N 2 enim] ergo P patientiae praemium PDOBWr 3 aut er. L 4 diligis Nl tamquam] sicut SDbd 6 proximum L 8 fili fjli L 11 nouissimo D uita tua SPFBDOWfbd superuenerit tibi 0 14 argentum et aurum W uero et D acceptibiles L receptibiles bd 15 chaniino V humilitiaonia Pl in om. OFDPBWf loco alio DOWbd 16 discipline F 17 illo] eo B increpaueria B dominus diligit D 19 post recipit repet. quod-recipit in S 20 acceptabiles DBV receptabiles Or 22 diliciarum S delitiarum F adpetentiam SN 23 recipiamus NA 24 pr. male B ) [*]( 43* )
Sed uera patientia, quae huius est nomine digna uirtutis, quaerendum est unde sumatur. sunt enim, qui eam tribuant uiribus uoluntatis humanae. non quas habent ex diuino adiutorio, sed quas ex libero arbitrio. error autem iste superbus est; eorum est enim qui abundant, de quibus dicitur in psalmo: obprobrium eis qui abundant et despectio superbis, non est ergo ista patientia pauperum, quae non perit in aeternum. hic enim pauperes ab illo eam diuite accipiunt, cui dicitur: deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, ad quem clamat egenus et pauper, qui laudat nomen eius et petendo, quaerendo, pulsando dicit: deus meus, eripe me de manu peccatoris, de manu legem praetereuntis et iniqui. quoniam tu es patientia mea, domine, spes mea a iuuentute mea. isti autem, qui abundant et egere ad dominum dedignantur, ne ab illo accipiant ueram patientiam, de sua falsa gloriantes consilium inopis uolunt confundere, quoniam dominus spes eius est, nec adtendunt, cum homines sunt et suae, id est humanae uoluntati tantum tribuunt, in illud se incurrere. quod scriptum est: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. unde etiamsi eis contingat, ut aliqua dura et aspera, uel ne displiceant hominibus [*]( 6 Ps. 122. 4 7 cf. Ps. 9. 19 9 Ps. 15, 2 10 cf. Iac. 1. 17 13 Ps. 70, 4. 5 18 cf. Ps. 13. 6 21 Hier. 17, 5 ) [*]( 1 Sed uera] scelera P 2 sumamur F 3 tribuunt NV habet SNA V 4 autem om. B 6 eius S habundnnt SFODANBVW- dispectio LS 7 ergo est FPBNDOW.bd patientia om. W 8 poterit Pl peribit FV hic] hi ABbd eam] etiam Y 9 dioitem S dictum est 0 10 non om. V indiges ANV 12 et alt. om. L querendo petendo W 13 et dicit L eripe] erue P 14 peccatoris et A}\'PBDOVW.bd contra legem V om. BN praetereuntis} argentis r iniqui (i fin. ex a) L 15 a] ad V 16 habundant SFDPNBVW ad om. V domino V deum AFPDOWfbd ad dominum] adhuc B 17 *d.e L 20 tribuant S 21 incurere S onrais] omnis homo B homo A 22 continga.t L 23 ut aliqua] ui.aqua L )
Sed respondent et loquuntur dicentes: sicut uoluntas hominis sine ullo dei adiutorio uiribus liberi arbitrii tam multa grauia et horrenda perfert, siue in animo siue in corpore, ut mortalis uitae huius et peccatorum delectatione perfruatur, cur non eodem modo eadem ipsa uoluntas hominis eisdem uiribus liberi arbitrii non ad hoc expectans se diuinitus adiuuari, sed sibi naturali possibilitate sufficiens quidquid laboris uel doloris ingeritur, pro iustitia et uita aeterna patientissime sustinet? an uero, inquiunt, idonea est iniquorum uoluntas deo non adiuuante, ut se ipsi in cruciatibus pro iniquitate et, antequam ab aliis crucientur, exerceant; idonea est uoluntas moras uitae huius amantium, ut deo non adiuuante inter atrocissima et longa tormenta in mendacio [*]( 4 Iac. 3, 15 9 Pa. 61, 6 ) [*]( 1 ne uel SAN patiantur grauiorti B sibi] si L 3 quo Ll de sapientia om. V 4 dicit apostolus iacobus B apostolus iacobus }f\'DOWI apostolus dicit iacobus P sapientia ista 7 patientia LA V 5 descendens a patre PB 6 quur L falsa-superborum om. L 7 estpr. om. V abj a V 8 enim] autem Wy sps L 9 est fin. om. V 11 respondeant W locuntur LSNVWf sicutl si FObd 12 dei om. V 13 orrenda F 15 quur L non] in N eodem Z.1 16 huc L spectans SANV expetens 0 se* N sed SV 17 sui V possibilitati S quicquid NLSBV 18 ingeritur om. L 19 inquiuut-ipsi om. V 20 domino N ipsi-antequam om. L in] si V cruciantibus V 21 propinquitate N aliis] illis Al exerceantur V )
Qui haec dicunt, non intellegunt et quemque iniquorum tanto esse ad quaecumque mala perferenda duriorem, quanto in eo maior est cupiditas mundi, et quemque iustorum tanto esse ad quaecumque mala perferenda fortiorem. quanto in eo maior est caritas dei. sed cupiditas mundi initium habet ex arbitrio uoluntatis, progressum ex iucunditate uoluptatis, firmamentum ex uinculo consuetudinis; caritas autem dei diffusa est in cordibus nostris, non utique ex nobis, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. proinde ab illo est patientia iustorum, per quem diffunditur caritas eorum. quam caritatem laudans atque commendans apostolus inter cetera eius bona dixit eam et cuncta sufferre. caritas, inquit, magnanima est, et paulo post ait: omnia tolerat. quanto ergo maior est in sanctis caritas dei, tanto magis pro eo quod diligitur, et quanto maior est in peccatoribus cupiditas mundi, tanto magis pro eo, quod concupiscitur, omnia tolerantur. ac per hoc inde est patientia uera iustorum, unde est in eis caritas dei; et inde est patientia falsa iniquorum, unde est in eis cupiditas mundi. propter quod dicit Iohannes apostolus: nolite diligere mundum [*]( 11 Rom. 5, 5 17 I Cor. 13, 4. 7 24 I Ioh. 2, 15. 16 1 et om. V 2 ei SABV 5 Quia L quem quem S quenque F qugqui ON 6 iniquorum] inpiorum V 7 quemqufi 81 queuque F quemčque 0 8 esse tanto B 9 est maior Obd 10 iocunditate SFDOABNVj ioconditate W 11 uoluntatis LSA karitas 0 14 est ab alio L 16 eius] huius V eam] etiam NV et er. D cunctos L 17 inquid SLl inquies L2 magnanima (ni s. I. m. 2) X et om. LSNV paulo n L post .11 L 19 diligitur] diligitar amat P diligitur omnia tolerantur FDOWj et om. 0 maiorl magis Dłfт.r 20 mandi cupiditas D 21 ac] hac Y uera patientia V iustorum uera FDOWy 22 patientia om. B 23 iniquorum falsa FDOl-VT 24 dicit] ait 0 om. W( apostolus iohannes FDOW- iohannis S )
Sicut enim diuina testantur eloquia, deus caritas est, et qui manet in caritate, in deo manet, et deus in illo manet. quisquis ergo contendit haberi posse [*]( 22 I Ioh. 4. 16 ) [*]( 2 ipso] eo OY quoniam L: quia SAFPBNDOVWfbd 3 in mundo est SAFPBNDOWfbd aut concupiscentia W cucupiscentia V 5 ex pr.] ex a B a ANY de FBPDOWf est om. Nl haec-mundo om. LNl 6 de patre B a patre Y 7 cupiscit LS concupiscet ANl 8 iccirco Y 11 est om. D 12 dieflca S 13 qua] qug V 15 patiantur fortiter r ideo om. W illa S 16 sine adiutorio dei potest 0 dei om. SV 18 quod L peior in textu er., in mg. add. L quae] quo N V est patientia B 19 adiuta om. W 20 ignis eius est D 21 inposBibile NY 22 protestantur FDy 24 illo] eo FDOPBJVj manet del. m. 2 0 om. W habere LNI Y se posse V )
Hic dicet aliquis: si ex mundo est concupiscentia malorum, per quam fit, ut mala omnia pro eo quod \'ab illis concupiscitur perferant, quo modo ex eorum dicitur [*]( 5 Rom. 8, 35-39 16 cf. Rom. 5, 5 19 cf. I Ioh. 2, 15. 16 ) [*]( 1 caritatem dei B adiutorio dei B 2 habere NV posse deum W 3 dicere om. B audeat dicere PFDJVr audet dicere V auderet B exsultans Abd 4 pia om. L patientia om. V dicit ore] dicito SA ore om. NY 5 an s. l. P om. A 6 an famea an persecutio 0 8 deputati] estimati PB deputati sumus om. NV 9 uictimaej occisionis D 10 non-dilexit nos om. A ergo om. FPBDOWfbd 12 angelus LAV 13 post principatus add. bd: neque potestates 14 alia] aliqua 0 15 dei om. B 16 diffusa est AFPBDOWfbd 17 ex nobill per nos 0 21 est om. W 22 et hic W hęc F dicit SANV et aliquis SNAV est concupiscentia] ex concupiscentia SN 24 illo W )
Hanc autem electionem non praecedentium in bonis operibus meritorum, sed electionem gratiae demonstrans apostolus sic inquit: et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt; si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. haec est electio gratiae, id est electio, qua per dei [*]( 3 Rom. 1, 25 10 Ioh. 8, 23 12 Ioh. 15, 19 21 Rom. 11, 5. 6 ) [*]( 1 non om. NV 2 et deserto B deserente SANV qu.em L qusem S 3 seruiuit V potius creaturae B potius om. Ll 6 niundoj malo B 8 sit om. V 10 de pr. om. N suraum] supernis V sum er. S 11 mundo hoc (pr.) W apta LO apostolis (i BUp. exp. u) S 12 mundo hoc bd estis L1 13 estj erat PBNV 14 mensura. L hoc om. Ll 15 ex mundo om. L ex] de D 16 hoc mundo L ego om. Dr 18 non erant FODWf ut et SNY de mundo non essent SAFPBNDOVWybd de om. W mund_o L 19 dilectionem PDFOBWf 20 opibus V 21 et om. W 24 id est-gratiae om. SANV )
Vnde et antiqui iusti ante incarnationem uerbi in hac fide Christi et in hac uera iustitia, quod est nobis Christus, iustificati sunt, hoc credentes futurum quod nos credimus factum: et ipsi gratia salui facti per fidem non ex semet ipsis, sed dei dono, non ex operibus, ne forte extollerentur. bona quippe opera eorum non praeuenerunt dei misericordiam, sed subsecuta sunt. ipsi quippe audierunt, ipsi scripserunt longe antequam Christus uenisset in carne: miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero. ex quibus dei uerbis tanto post apostolus Paulus diceret: igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. ipsorum etiam uox est longe antequam Christus uenisset in carne: [*]( 5 Rom. 10, 4 6 ICor. 1, 30. 31 14 cf. Eph. 2, 8. 9 19 Ex. 33. 19; Rora. 9, 15 21 Rom. 9, 16 ) [*]( 1 si] se S suam om. L 2 essent] sunt B quoniam Uw L quoniam-essent om. NV 3 si] sed W deinde si PBNWj 4 eligerant PF 5 elegendo SNl 6 autem] enim PB ad iuBtitiam om. L 7 est om. SNXA pro et om. V 8 ut ex et N et A 9 est om. L iustitia nostra A 11 et om. FDOWf 14 et ipsi om. SNAV 15 semet L: se SAFPBNDOVWfbd 16 extollentur Lx cum uoce bona incipit K pcruenerunt K 17 misericordiam dei SANVbd dei om. D secuta FPBDONW; secuti K cum uoce ipsi inc. cod. R 18 ueniret ]JOy 19 miserebor enim B tui W 20 fuero] ero PB ex] e RAbd et SNV uerbis dei W 21 uerbis (i ex o) L tanta S apostulus K 22 misersentis L 23 uox] nox W )
Quod cum ita sit, quid est homo utens in hac uita propria uoluntate, antequam eligat et diligat deum, nisi iniustus et inpius? quid est, inquam, homo aberrans a creatore creatura, nisi creator eius memor sit eius et eligat eum gratis et diligat gratis? quia ipse non potest eligere uel diligere, nisi prius electus dilectusque curetur, qui caecitate eligenda non cernit et langore diligenda fastidit. sed forte quis dicat: quomodo deus prius eligit et diligit iniquos, ut iustificet eos, cum scriptum sit: odisti, domine, omnes, qui operantur iniquitatem? quomodo putamus nisi miro et ineffabili modo? et tamen etiam non possumus [*]( 1 Ps. 58, 11 8 cf. Ioh. 15, 19 9 I Ioh. 4, 10 13 cf. Ps. 8, 5 19 Ps. 5, 6 ) [*]( 2 autem] ergo 0 alieni possent 0 possint R 4 nec est OM. V aliquando esse A 5 iamj tam K iuati*. L iuatitia N a om. X elegerentur S 6 illi ipeum W eligissent K ut] qua» L elegi liS; possint SN quia om. SAVN 8 uoa om. NY elegi nos DOr 9 iohannis K nos dilexerimns V dileximus B 10 dum B quia] quoniam KMDOWy quod PB ipse] ipse prior ItFDOW-jbd, (in mg. prior) PB 11 ac L 12 uoluptate L 13 et] 6 S quis B 14 creaturarum V e«*l*igat L 15 eum om. r et diligat gratis om. NV ipse om. A potene SNV elegere S 16 caecitatem K 17 eligendi JF languore KRAPBNW; bd 18 prius s. I. K om. Y elegit SNl 19 scribtum K sit] est R 20 qui operantur] operaiites SAVbd 21 eflnisi F muro S inenarrabili 0 non] nos NSd, om. 0 )
Haec propter caritatem dicta sint, sine qua in nobis non potest esse uera patientia, quoniam in bonis caritas dei est, quae tolerat omnia, sicut in malis mundi cupiditas. sed haec caritas per spiritum sanctum est in nobis, qui datus est nobis. unde a quo nobis est caritas, ab illo patientia. mundi autem cupiditas quando patienter sustinet onera cuiuslibet calamitatis, gloriatur de uiribus propriae uoluntatis tamquam de stupore morbi, non de robore sanitatis. insana est ista gloriatio; non est patientiae, sed dementiae. uoluntas ista tanto uidetur patientior acerborum malorum, quanto est auidior temporalium bonorum, quia inanior aeternorum.