De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Definitum est autem, quid sit esse cum deo, et cum a me dictum est id esse cum deo, quod intellegit deum, uos etiam plus adiecistis, ut ibi sint etiam illa, quae intelleguntur a sapiente. qua in re multum me mouet, quomodo subito cum deo stultitiam collocaueritis. nam si cum deo sunt, quaecumque intellegit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest, erit etiam, quod dictu nefas est, pestis illa cum deo. — Qua conclusione commoti cum in silentio se aliquantum tenuissent: Respondeat, inquit Trygetius, etiam ille, de cuius aduentu ad istam disputationem oportunissimo non nos puto temere gratulatos. — Tum Alypius: Deus meliora! inquit; hucine mihi tandem tantum meum silentium parabatur? sed inrupta iam quies est. uerum nunc enitar huic utcumque rogationi satisfacere, cum mihi prius uel futurum prospexero et a uobis impetrauero, ut a me amplius ista responsione nihil flagitetis. — Nullo modo, inquam, est, Alypi, beneuolentiae atque humanitatis tuae uocem tuam sermoni nostro etiam desideratam negare. sed perge modo, quod instituisti effice; cetera, ut iam sese habet ordo ille, prouenient. — Aeque mihi de ordine, inquit, sunt speranda me- liora, in cuius adsertione interim me substituere uoluistis. sed, ni fallor, ob hoc stultitiam deo ista tua conclusione ab his copulatam putasti, quod uniuersa, quae intellegit sapiens, cum deo esse dixerunt. sed id quatenus accipiendum sit, nunc omitto; tuam illam ratiocinationem paululum aduerte. dixisti quippe: \'nam si cum deo sunt, quaecumque intellegit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest\' — quasi uero illud obscurum sit, antequam stultitiam quisque uitet, sapientis eum nomine non esse censendum — et dictum est a sapiente intellecta esse cum deo: cum igitur euitandae stultitiae [*]( 25 cf. lin. 7 ) [*](2ordineom.T 4 est] esset AT edd. 5 ab*iecistis T quarę H 6 me om.M colloueritis Aml 7 quaecumque] quaecum Jl Pml 8 dictum HmlP 11 o*portunissimo (p ras.) P 12gratulos Tml alyppius P semper inquit meliora A 13 huccine Am2HPm2Tm huic ne a 14 **quies (re ras.) T iam quies est ex requiesset Pm2 15 in futurum AT edd. 19 perfice A se A 20 aequi Aml atqui Am2 speranda sunt M **speranda T 21 asserti- onem AT nisi A 24 quatinus T ratiotinationem A 25 aduerte] libet aduertere a nam si] non A 28 dictum est] dicis ista AT 29 sapienti (om. a) A )

152
gratia eandem stultitiam quisque intellegit, nondum est sapiens. cum autem fuerit, non inter ea, quae ille intellegit, stultitia numeranda est. quam ob rem quoniam ea coniuncta sunt deo, quae iam sapiens intellegit, recte a deo stultitia secernetur.

Acute quidem, inquam, ut soles, Alypi, respondisti, sed tamquam in alienas trusus angustias. tamen quia, ut arbitror. adhuc mecum stultus esse dignaris, quid faciemus, si aliquem nanciscamur sapientem, qui nos tanto malo docendo ac disputando libenter liberet ? nam nihil eum prius, quantum arbitror, deprecaturus sum. nisi ut mihi ostendat, quae sit, quid sit, qualis sit omnino stultitia. de te enim non facile adfirmarim; me tamen tantum et tam diu detinet. quantum et quamdiu a me non intellegitur. dicturus est ergo ille te auctore: \'ut hoc uos docerem, quando stultus eram, ad me uenire debuistis; modo autem uos uestri magistri esse poteritis; nam ego iam stultitiam non intellego\'. quod quidem ab eo si audirem, non uererer ammonere hominem, ut comes nobis fieret, simulque magistrum alium quaereremus. ut enim plene stultitiam non intellego, uideo tamen nihil responsione hac esse stultius. sed pudebit eum fortasse ita nos aut relinquere aut sequi. disputabit ergo et exaggerabit copiosis.-ime stultitiae mala. nos autem bene nobis prouidentes aut audiemus attente hominem nescientem, quae loquatur, aut credemus eum id, quod non intellegit, scire aut adhuc deo susceptorum tuorum ratione stultitia copulata est. nihil autem superiorum est, quod uideo posse defendi: restat igitur, quod non uultis, extremum. — Numquam te, inquit, inuidum senseram. nam si ab istis, ut dicis, susceptis quicquam honorarii, ut solet, accepissem, dum ratiocinationis huius nimium tenax es, id eis modo reddere cogerer. quare [*](2 fuerit] sapiens fuerit AHTedd. 3 ea om.A 4 a deo] ad eos P secernitur MPm2 edd. 6 tamquam] iam quam P tamen A 7 faciaiuus.4 8 a tanto (a s. m2) A tautum M libet T 11 affirmauerim AHMTedd. 12 *a me non (n alt. s.) P ergo est M 15 si ab eo audirem Ttnl 16 non ante ammonere add. Am2 17 ut] quamuis Am2 18 intelligam A 20 exaggerans (om. et) A 21 audimus Hml 22 attende P 23 aut] et 7\' adhunc Aml deo* (rum ras.) A 24 stultitiae HmlP est superiorum A 25 uideam (am ex 0 m2) A 26 discis HP 27 houorari H accepisse llMP ratio*cinationis (a ras.) P ratiocinationes H 28 id] utH redere Tml )

153
uel hoc contenti sint, quod me tecum laborante non parum eis ad excogitandum temporis dedi, uel, si uicti patroni nulla quidem sua culpa consilio libenter auscultant, et in hoc iam tibi cedant et sint in ceteris cautiores.

Non contemnam, inquam, quod in tua defensione Trygetius nescio quid etiam perstrepens dicere cupiebat, faciamque bona tua uenia; nam fortasse non bene instructus es, qui recens huic negotio superuenisti, ut remoto patrocinio ipsos causam suam peragentes audiam patienter. ut coeperam. — Tum Trygetius Licentio prorsus absente: Quomodo uultis, inquit, accipite et ridete stultitiam meam. non mihi uidetur debere dici intellectus, quo intellegitur ipsa stultitia, quae non intellegendi uel sola uel maxima causa est. — Non facile, inquam, recuso istud accipere. quamuis enim me multum moueat, quod sentiat Alypius, quomodo recte possit quisque docere, qualis sit res, quam non intellegit, quantamque menti afferat perniciem, quod mente non uidet — nam id utique attendens, quod tu dixisti, dicere est ueritus, cum ei sit ista etiam de doctorum libris nota sententia — tamen sensum ipsum considerans corporis — nam et isto ipso anima utitur et ipsa sola est cum intellectu qualiscumque conlatio-addueor, ut dicam neminem posse uidere tenebras. quam ob rem si menti hoc est intellegere, quod sensui uidere, et licet quisque oculis apertis sanis purisque sit, uidere tamen tenebras non potest, non absurde dicitur intellegi non posse stultitiam; nam nullas alias mentis tenebras nominamus. nec iam illud mouebit, quomodo stultitia possit non intellecta uitari. ut enim oculis tenebras uitamus eo ipso, quo nolumus non uidere, sic quisquis uolet uitare stultitiam, non eam conetur intellegere, sed ea. quae possunt intellegi, per hanc se non intellegere doleat eamque sibi esse praesentem, non quo ipsam magis intellegit sed quo alia minus intellegit, sentiat. [*]( 1 sunt APml paruum codd. 5 contem*nam P 6 cupiebam HmlMP 8 tuam A 10 stulticia T 13enimflm2sJ. multum me A 14 sentit AMT edd. 15 dicere A non add. Pml s.l. 16 alt. mentem T 17 ueritus est M eiom.il/ 19 consideras Aml animo AmlT 21 meti Pvil 22 quod-uidere om.AI plurisque Hml 24 nullos Arnl mentes P 25 possit stulticia M 26 non oni.31 28 non om. AmI all. intellegi (in s. rn2) P intellegi Hml )

154

Sed ad ordinem redeamus, ut nobis aliquando reddatur Licentius. illud enim ex uobis iam requiro, utrum quaecumque agit stultus ordine uobis agere uideatur. nam uidete, rogatio quos laqueos habeat. si ordine dixeritis, ubi erit illa definitio: ordo est, quo deus agit omnia, quae sunt, si etiam stultus, quae agit, agit ordine? si autem ordo non est in his, quae aguntur ab stulto, erit aliquid, quod ordo non teneat; neutrum autem uultis. uidete quaeso, ne cuncta ipsius ordinis defensione turbetis. — Hic item Trygetius — nam ille alter adhuc omnino absens erat —: Facile est, inquit, huic quidem respondere conplexioni tuae, sed me in praesentia similitudo deficit, qua sententiam meam uideo asseri inlustrarique debere. tamen dicam, quod sentio; facies enim tu, quod paulo ante fecisti. non enim illa commemoratio tenebrarum ad id, quod a me inuolutum erat, parum nobis attulit luminis. namque omnis uita stultorum quamuis per eos ipsos minime constans minimeque ordinata sit, per diuinam tamen prouidentiam necessario rerum ordine includitur et quasi quibusdam locis illa ineffabili et sempiterna lege dispositis nullo modo esse sinitur. ubi esse non debet. ita fit, ut angusto animo ipsam solam quisque considerans ueluti magna repercussus foeditate auersetur. si autem mentis oculos erigens atque diffundens simul uniuersa conlustret, nihil non ordinatum suisque semper ueluti sedibus distinctum dispositumque reperiet.

Quam magna, inquam, quam mira mihi per uos deus ille atque ipse, ut magis magisque credere adducor, rerum nescio quis occultus ordo respondet! nam ea dicitis, quae nec quomodo dicantur non uisa nec quomodo ea uideatis intellego; ita ea et uera et alta esse suspicor. simile autem aliquod in istam sententiam tu fortasse unum requirebas. at mihi iam occurrunt innumerabilia, quae me ad consentiendum prorsus trahunt. quid enim carnifice tetrius ? quid illo animo truculentius atque dirius ? at inter [*](2 iara ex uobis edd. 6 ordine agat A iis m 9 item] autem A 10 quidera otn.H 11 co*plexioni Cn ras.) P conexioni M defecit Aml 13 tu om.J! 14 id in ras. T inuolutum IIMP inuolutum prolatum ATrn inuolutura et prolatum a 19 debet] dubitetP 22 inordinatum (om. non) A 23 re*periet (p ras.) P reperit A 24 pr. quam] et quam A 28 esse ona. lI aliquid AM in] non A 30 subtrahunt M 31 tetrius] deterius M acrius A durius M )

155
ipsas leges locum necessarium tenet et in bene moderatae ciuitatis ordinem inseritur estque suo animo nocens, ordine autem alieno poena nocentium. quid sordidius, quid inanius, dedecoris et turpitudinis plenius meretricibus lenonibus ceterisque hoc genus pestibus dici potest? aufer meretrices de rebus humanis, turbaueris omnia libidinibus; constitue matronarum loco, labe ac dedecore dehonestaueris. sic.igitur hoc genus hominum per suos mores impurissimum uita, per ordinis leges condicione uilissimum. nonne in corporibus animantium quaedam membra, si sola adtendas, non possis adtendere? tamen ea naturae ordo nec, quia necessaria sunt, deesse uoluit nec, quia indecora, eminere permisit. quae tamen deformia suos locos tenendo meliorem locum concessere melioribus. quid nobis suauius, quod agro uillaeque spectaculum congruentius fuit pugna illa conflictuque gallinaciorum gallorum, cuius superiore libro fecimus mentionem? quid abiectius tamen deformitate subiecti uidimus? et per ipsam tamen eiusdem certaminis perfectior pulchritudo prouenerat.

Talia, credo, sunt omnia, sed oculos quaerunt. soloecismos et barbarismos quos uocant, poetae adamauerunt; quae schemata et metaplasmos mutatis appellare nominibus quam manifesta uitia fugere malunt. detrahe tamen ista carminibus, suauissima condimenta desiderabimus. congere multa in unum locum, totum acre putidum rancidum fastidibo. transfer in liberam forensemque dictionem, quis non eam fugere atque in theatra se condere iubebit? ordo igitur ea gubernans et [*]( 14 cf. I 8, 25 (p. 137, 28) ) [*]( 3 decoris AT edd. 4 plenis jU meretribus Pna1 6 locum P decore Tml dehonestaberis HP 7 sit M ita ATm2 8 condicione (c alt. in ras.) P utilissimum Am2 9 post membra add. Am2 s.l. sunt quae 11 uc- luit******(uoluit ras.) P indecore HMPml emine Tml 12 continendo (i ex e) A 13 quod om.AT agri JI uillaeque] uillaque quid AT 14 gallinatiorum AT 15 mentionem fecimus M adiectius T 17 perueneratArn! 1ssolycismos H P 19 quae Am2 in ras. 20 scemata AmlMPTml methaphasmos Tml appellauere Jla 21 maluerunt JTedd. istePml 22 desiderauimus#MPml desiderabisAm2 congere* (s ras.) A 23 agre Pml putridum a fastidibis Am2 tranfer P 24 ditionem P ea ex eam Aras. 25 teatra Tml antris a se condere] secedere M uidebit T )

156
moderans nec apud se nimia nec ubilibet aliena esse patietur. summissa quaedam impolitaeque simillima ipsos saltus ac uenustos locos sese interponens inlustrat oratio. quae si sola sit. proicis ut uilem; si autem desit, illa pulchra non prominent, non in suis quasi regionibus possessioni busque dominantur sibique ipsa propria luce obstant totumque confundunt.

Magnae et hic debentur ordini gratiae. mentientes conclusiones inrepentes paulatim uel minuendo uel addendo in assensionem falsitatis quis non metuat, quis non oderit ? saepe tamen in disputationibus certis et suis sedibus conlocatae tantum ualent, ut nescio quo modo per eas dulcescat ipsa deceptio. nonne hic quoque ordo ipse laudabitur?

Iam in musica, in geometrica, in astrorum motibus, in numerorum necessitatibus ordo ita dominatur, ut, si quis quasi eius fontem atque ipsum penetrale uidere desideret, aut in his inueniat aut per haec eo sine ullo errore ducatur. talis enim eruditio, si quis ea moderate utatur-nam nihil ibi quam nimium formidandum est — talem philosophiae militem nutrit uel etiam ducem, ut ad summum illum modum, ultra quod requirere aliquid nec possit nec debeat nec cupiat, qua uult, euolet atque perueniat multosque perducat, unde iam, dum ipsis humanis rebus teneatur, sic eas despiciat cunctaque discernat, ut nullo modo eum moueat, cur alius optet liberos habere nec habeat, alius uxoris nimia fecunditate torqueatur, egeat ille pecunia, qui; largiri liberaliter multa paratus est, eique defossae incubet macer et scabiosus fenerator, ampla patrimonia luxuries dispergat atque diffundat, uix toto die lacrimans mendicus nummum impetret, alium honor extollat indignum, lucidi mores abscondantur in turba.

Haec et alia in hominum uita cogunt homines plerumque inpie credere nullo nos ordine diuinae prouidentiae gubernari; [*](1 aput Pml 2 submissa AHMT saltus] altos AmZT altus Aml 3 sola Am2 in ras. 4 desint JI 5 possessionibus Tml 8 uel addendo om.A assessionem Pml assentionem T 9 in om.M 10 pedibus M collocare a 13 geniometrica (v s. 0 rn2) P 15 penetral M desiderat A 16 eo om.A talis—utatur OJH.3/ 17 ibi] ubique Tubique est A 19 quod] quem m 21eosrt 23 nimia uxoris edd. foecunditate P 25 incumbet AMml luxuriae T Inxuriosus (osus in ras.) A 26 tota A )

157
alios autem pios et bonos atque splendido ingenio praeditos, qui neque nos deseri a summo deo possunt in animum inducere et tamen rerum tanta quasi caligine atque commixtione turbati nullum ordinem uident uolentesque sibi nudari abditissimas causas errores suos saepe etiam carminibus conqueruntur. qui si hoc solum interrogent, cur Itali semper serenas hiemes orent et item semper Getulia nostra misera sitiat, quis eis facile respondebit? aut ubi apud nos indagabitur illius ordinis ulla suspicio? ego autem si quid meos monere possum, quantum mihi apparet quantumque sentio, censeo illos disciplinis omnibus erudiendos. aliter quippe ista sic intellegi, ut luce clariora sint, nullo modo possunt. si autem aut pigriores sunt aut aliis negotiis praeoccupati aut iam duri ad discendum, fidei sibi praesidia parent, quo illos uinculo ad sese trahat atque ab his horrendis et inuolutissimis malis liberet ille, qui neminem sibi per mysteria bene credentem perire permittit.

Duplex enim est uia, quam sequimur, cum rerum nos obscuritas mouet, aut rationem aut certe auctoritatem. philosophia rationem promittit et uix paucissimos liberat. quos tamen non modo non contemnere illa mysteria sed sola intellegere, ut intellegenda sunt, cogit, nullumque aliud habet negotium, quae uera et, ut ita dicam, germana philosophia est, quam ut doceat, quod sit omnium rerum principium sine principio quantusque in eo maneat intellectus quidue inde in nostram salutem sine ulla degeneratione manauerit, quem unum deum omnipotentem, cum quo tripotentem patrem et filium et sanctum spiritum, ueneranda mysteria, quae fide sincera et inconcussa populos liberant, nec confuse, ut quidam, nec contumeliose, ut multi, praedicant. quantum autem illud sit, quod hoc etiam nostri generis corpus tantus propter [*]( 9 cf. Retract. I 3, 4 ) [*]( 1 alii m pii et boni m praediti m 4 uolentes Migne G serenas (a ex u) A hiemis Aml hvemes T 7 misere A respondeat AT indi- cabitur AT 11 alt. aut] ut Hml 12 occupati A 13 ad sese] adesse Hm2M 14 ille om.A 16 est enim A 17 ratione T certe om.M auctoritate AT 18 permittit H 19 contem*nere P 20 nullum tom. que aliud) M 21 germina P 24 cum quo ffMP eo quo AT eumque edd. 25 tripotentem] patripotentem .11 spiritum sanctum A T edd. ueneranda HMP docent ueneranda AT edd. 26 misteria A mystia T fides flMP 28 corporis tantos P )

158
nos deus adsumere atque agere dignatus est, quanto uidetur uilius, tanto est clementia plenius et a quadam ingeniosorum superbia longe alteque remotius.

Anima uero unde originem ducat quidue hic agat. quantum agat a deo, quid habeat proprium, quod alternat in utramque naturam, quatenus moriatur et quomodo immortalis probetur. quam magni putatis esse ordinis. ut ista discantur? magni omnino atque certi, de quo breuiter, si tempus fuerit, post loquemur. illud nunc a me accipiatis uolo, si quis temere ac sine ordine disciplinarum in harum rerum cognitionem audet inruere, pro studioso illum curiosum, pro docto credulum, pro cauto incredulum fieri. itaque mihi quod modo interroganti tam bene atque apte respondetis, et miror unde sit et cogor cognoscere. uideamus tamen, quo usque progredi uestra latens possit intentio. iam nobis Licenti etiam uerba reddantur, qui tam diu nescio qua cura occupatus alienus ab hoc sermone fuit, ut eum ista non aliter quam eos qui non assunt familiares nostros credam esse lecturum. sed redi ad nos quaeso. Licenti, atque hic totus fac ut assis; tibi enim dico. nam definitionem meam tu probasti, qua dictum est, quid sit esse cum deo, cum quo mentem sapientis manere immobilem me, quantum assequi ualeo. docere uoluistis.

Sed illud me mouet, quomodo. cum iste sapiens, quamdiu inter homines uiuit, in corpore esse non negetur, quo pacto fiat, ut eius corpore huc atque illuc uagante mens immobilis maneat. isto enim modo potes dicere, cum mouetur nauis. homines, qui in ea sunt. non moueri, quamuis ab ipsis eam possideri gubernarique fateamur. etenim si sola eam cogitatione regerent facerentque ire, quo uellent, tamen, cum ea moueantur, non possunt illi qui ibidem constituti [*]( 1 atque agere om.11 uilius]utilius A 2quidam Pml 3 aIteque H Pm1 T lateque AMPm2 edd. 5 agat HMP distet AT edd. quod] quid A alternat (e s. alt. a m2) A alterna est M 6 quatinus T 7 putetis HMP dicantur T dicamus (ca m2) A 9 ac] aut T 10 studiose Pml 12 apte] aperte AT respondistis ATrn 13 agnoscere ATm 14 lactens Am2T lactans Aml iicentii AHMPmSTedd. etiam om. Tm1 15 tandiu AT 17 electurum P 18 diffinitionem A 19 mente MP sapientes Aml 21 uoluisti Medd. 23 corpore ex core Am2 ante quo add. Hm2 uel plcto (p inras.) P 25 potest Aml moueatur M 28 moueatur Ma moueretur A Tm possent T )

159
sunt non moueri. — Non, ait Licentius, animus ita est in corpore, ut corpus imperet animo. - Neque ego hoc dico, inquam; sed etiam eques non ita est in equo, ut ei equus imperet, et tamen, quamuis quo uelit equum agat, equo moto moueatur necesse est. — Potest, inquit, sedere ipse immobilis. — Cogis nos, inquam, definire, quid sit moueri; quod si potes, facias uolo. — Prorsus, inquit, maneat quaeso beneficium tuum; nam manet postulatio mea, et, ne Ille prorsus interroges, utrum mihi definire placeat, quando id facere potuero, ipse profitebor. — Quae cum dicta essent, puer de domo, cui dederamus id negotii, cucurrit ad nos et horam prandii esse nuntiauit. tum ego: Quid sit, inquam, moueri, non definire nos puer iste sed ipsis oculis cogit ostendere. eamus igitur et de isto loco in alium locum transeamus; nam nihil est aliud, nisi fallor, moueri. — Hic cum arrisissent, discessimus.

At ubi refecimus corpora, quoniam caelum obduxerat nubes, solito loco in balneo consedimus. atque ego: Concedis ergo, inquam. Licenti, nihil esse aliud motum quam de loco in locum transitum ? — Concedo, inquit. — Concedis ergo, inquam, neminem loco esse, in quo non fuerat, et motum non fuisse? — Non intellego, inquit. — Si quid, inquam, in alio loco fuit dudum et nunc alio est, motum esse concedis? — Assentiebatur. — Ergo, inquam, posset alicuius sapientis uiuum corpus hic modo nobiscum esse, ut animus hinc abesset? — Posset. inquit. — Etiamne, inquam, si nobiscum conloqueretur et nos aliquid doceret ? — Etiamsi. inquit. nos ipsam doceret sapientiam, non illum dicerem nobiscum esse sed secum. — Non igitur in corpore? inquam. — Non, inquit. — Cui ego: Corpus illud, quod caret animo, nonne mortuum fateris, cum ego uiuum proposuerim? — Nescio, inquit, quomodo explicem. nam et corpus hominis uiuum esse non posse uideo, si animus in eo non sit. et non possum dicere, ubiubi sit corpus sapientis, non eius animum esse cum [*]( 1 non ex nam Am2 2 hoc ego edd. ego (hoc om.) M 4 quo uelit om.M uelit] uelit ire AT edd. modo P raotu AnA 7 postulatio] peticio Tutl 8 prorsus HMP rursus ATm defitiiri T diffitiiri A tacere IIMP 9 donio (nio s. m2) P de domo ante cucurrit e.rhibel M 10 ad nos om.A esse om,T 11 nos om.Tml 13 locv (v s. o m2) P. oud1 14 arrisisset M 15 ad Pml 16 inquam concedis ergo A 17 in] ad A 18 loco P in loco UM in eo loeo ATedd. 20 alt. alio] in alio ATedd. 22 hoc M 27 careret AMTm careat a fatereris ATrn )

160
deo. — Ego, inquam, faciam, ut hoc explices. fortasse enim, quia ubique deus est, quoquo ierit sapiens, inuenit deum, cum quo esse possit. ita fit, ut possimus et non negare illum de loco in locum transire. quod est moueri, et tamen semper esse cum deo. — Fateor, inquit. corpus illud de loco in locum transitum facere, sed mentem ipsam nego, cui nomen sapientis inpositum est.

Nunc interim tibi cedo, inquam, ne res obscurissima et diutius diligentiusque tractanda inpediat in praesentia propositum nostrum. sed illud uideamus, quoniam definitum est a nobis, quid sit esse cum deo, utrum scire possimus etiam, quid sit esse sine deo, quamuis iam manifestum esse arbitror. nam credo uideri tibi eos. qui cum deo non sunt, esse sine deo. — Si possent, inquit, mihi uerba suppetere, dicerem quod tibi fortasse non displiceret. sed peto perferas infantiam meam resque ipsas, ut te decet, ueloci mente praeripias. nam isti nec cum deo mihi uidentur esse et a deo tamen haberi, itaque non possum eos sine deo esse dicere, quos deus habet. cum deo item non dico, quia ipsi non habent deum, si quidem deum habere iam inter nos pridem in sermone illo, quem die natali tuo iucundissimum habuimus, placuit nihil aliud esse quam deo perfrui. sed fateor me formidare ista contraria, quomodo quisque nec sine deo sit nec cum deo.

Non te moueant ista, inquam. nam ubi res conuenit, quis non uerba contemnat? quare iam ad illam tandem ordinis definitionem redeamu». nam ordinem esse dixisti. quo deus agit omnia. nihil autem, ut uideo, non agit deus; nam inde tibi uisum est nihil praeter ordinem posse inueniri. -Manet, inquit, sententia mea; sed iam uideo, quid sis dicturus: utrum deus agit, quae non bene agi confitemur. — Optime. inquam; prorsus oculum in mentem iniecisti. sed ut uidisti. quid essem dicturus. ita peto uideas, quid [*](18 cf. Aug. de beat. uit. 4, .34 (p. 115, 1) ) [*](4 semper una. Tlltl 5 locum] lo 8. rn2 P euni HM 7cedo tibi A 11 t\'sse manifcstum AT 12 aute non add. 11m2 d. qui 13 suppetere (te s. In::) A fcrtassequod tibi cdll. 14 te add. Pml$.1. 15 isti] ipsi AT et isti a Ilj quas Mml 1S natalitio (om. tuo) M 19 iocundissimum AMPmiT asse cx est Tni2 22 ista om.T 23 contenunat P ad illam iam M 24 quod II 25 uisum tibi eclcf. 27 pr. agat A/IMT <dd. 28 eiecisti a 29 p*»\'to }J alt. quod .1 )

161
respondendum sit. — Atque ille nutans capite atque umeris: Turbamur, inquit. — Et huic forte quaestioni mater superuenerat. atque ille post aliquantum silentium petit, ut a me hoc ipsum rursus interrogaretur; cui loco superius a Trygetio fuisse responsum non omnino animum aduerterat. tum ego: Quid, inquam, uel cur tibi repetam? actum, aiunt, ne agas. quare moneo potius, ut ea, quae supra dicta sunt, uel legere cures, si audire nequiuisti. quam quidem absentiam a sermone nostro animi tui non aegre tuli diuque ita esse pertuli, ut neque illa impedirem, quae tecum intentus remotusque a nobis pro te agebas, et ea persequerer, quae te amittere stilus iste non sineret.

Nunc illuc quaero, quod nondum discutere diligenti ratione temptauimus. nam ut primum nobis istam de ordine quaestionem nescio quis ordo peperit, memini te dixisse hanc esse iustitiam dei, qua separat inter bonos et malos et sua cuique tribuit. nam est, quantum sentio, manifestior iustitiae definitio; itaque respondeas uelim, utrum tibi uideatur aliquando deum non fuisse iustum. — Numquam, inquit. — Si ergo semper, inquam, deus iustus, semper bonum et malum fuerunt. — Prorsus, inquit mater, nihil aliud uideo, quod sequatur. non enim iudicium dei fuit ullum, quando malum non fuit, nec, si aliquando bonis et malis sua cuique non tribuit, potest uideri iustus fuisse. — Cui Licentius: Ergo dicendum nobis censes semper malum fuisse? — Non audeo, inquit illa, hoc dicere. — Quid ergo dicemus ? inquam; si deus iustus est, quia iudicat inter bonos et malos, quando non erat malum, non erat iustus. — Hic illis tacentibus animaduerti Trygetium respondere uelle atque permisi. at ille: Prorsus, inquit, erat deus iustus. poterat enim bonum malumque secernere, si extitisset, et ex ipso, quo poterat, iustus erat. non [*]( 4 cf. de ord. II 4,11 (p. 154, 10) 6 Ter. Phorm. 419 15 cf. dc ord. I 7,19 (p. 133, 30) ) [*]( 1 sit] est AT humeris AHMPm2T 2 pos Pml 3 aliquantulum m petiit edd. 4 animaduerterat AHT edd. aduerterat M 8 quide T 9 per- tuli] te pertuli AT edd. 10 remotumque P remotumque (i ueZ s s. urn m2) H et] uta 12 illud AMTedd. nondum] numquam (om. discutere) A 13 primum (a s. u m2) P a nobis AT 14 pepererit Aa 15 quae AT edd. est HMP nulla est AT edd. 16 diffinitio T 22 censes] censes inquit ATedd. 23 malum semper AT semper] super M 24 deus] deus ideo AJITedd. 28 ex HMP eo ATm ) [*]( LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. ) [*]( 11 )

162
enim, cum dicimus Ciceronem prudenter inuestigasse coniurationem Catilinae, temperasse, nullo corruptum fuisse praemio, quo parceret malis, iuste illos summo supplicio senatus auctoritate mactasse, fortiter sustinuisse omnia tela inimicorum et molem, ut ipse dixit, inuidiae, non in eo fn;ssent uirtutes istae, nisi Catilina rei publicae tantam perniciem comparasset. uirtus enim per se ipsa, non per aliquod huius modi opus consideranda est et in homine, quanto magis in deo, si tamen in angustiis rerum atque uerborum componere illis quoquo modo ista permittimur. nam ut intellegamus, quia deus semper iustus fuit, quando extitit malum, quod a bono seiungeret, nihil distulit sua cuique tribuere; non enim tunc ei erat discenda iustitia, sed tunc ea utendum, quam semper habuit.

Quod cum et Licentius et mater intenta necessitate approbassent: Quid, inquam, dicis, Licenti? ubi est, quod tam magnopere asseruisti, nihil praeter ordinem fieri? quod enim factum est, ut malum nasceretur, non utique dei ordine factum est, sed cum esset natum, dei ordine inclusum est.— Et ille ammirans ac moleste ferens, quod tam repente bona causa esset lapsa de manibus: Prorsus, inquit, ex illo dico coepisse ordinem, ex quo malum esse coepit. — Ergo, inquam, ut esset ipsum malum, non ordine factum est, si, postquam malum ortum est, ordo esse coepit. [semper erat ordo apud deum et aut semper fuit nihil, quod dicitur malum, aut, si aliquando inuenitur coepisse, quia ordo ipse aut bonum est aut ex bono est, numquam aliquid sine ordine fuit nec erit aliquando. quamuis et nescio quid potius occurrit, sed illa consuetudine obliuionis elapsum est; quod credo ordine contigisse pro merito uel gradu uel ordine uitae.] — Nescio quomodo mihi, inquit, effugit quam nunc sperno sententia; [*](4 cf. Oic. Cat. I 23. 27 ) [*](2 catillinae P temperasse HM P temperanter AmlTedd. et tempe- ranter Am2 3 illo P 5 in om-M isti M catillina P tantum Pml in tantam A 6 se add. Pm2 s.l. ipsam AM edd. 7 huiusce modi M et expunxit Pm2, om.A 8 illi*(s ras.) A 9 ista quoquomodo edd. per- mittitur H edd. permittuntur M 11 distribuere a ei tunc A 12 quia a 13 pr. et om.M intenta P in tanta AHMTedd. 14 licenti dicis M iam A 15 inseruisti M I9esseom.MmlT 21 ortuum Pml semper erat-26 ordine uitae ATedd., inclusi, cum desint in JIM P semper] sed semper m 23 pr. bon Trnl bonus Tm2a 27 mihi om M sentent\'am ATedd. )

163
non enim debui dicere, postquam malum natum est, coepisse ordinem, sed ut illa iustitia, de qua Trygetius disseruit, ita et ordinem fuisse apud deum, sed ad usum non uenisse, nisi postquam mala esse coeperunt. — Eodem, inquam, relaberis; illud enim, quod minime uis, inconcussum manet. nam siue apud deum fuit ordo siue ex illo tempore esse coepit, ex quo etiam malum, tamen malum illud praeter ordinem natum est. quod si concedis, fateris aliquid praeter ordinem posse fieri, quod causam tuam debilitat ac detruncat; si autem non concedis, incipit dei ordine natum malum uideri et malorum auctorem deum fateberis, quo sacrilegio mihi detestabilius nihil occurrit. - Quod cum siue non intellegenti siue dissimilanti se intellexisse uersarem saepius et uoluerem, nihil habuit aliud, quod diceret, et se silentio dedit. tum mater: Ego, inquit, non puto nihil potuisse praeter dei ordinem fieri, quia ipsum malum, quod natum est, nullo modo dei ordine natum est, sed illa iustitia id inordinatum esse non siuit et in sibi meritum ordinem redegit et conpulit.

Hic ego, cum omnes cernerem studiosissime ac pro suis quemque uiribus deum quaerere sed ipsum, de quo agebamus, ordinem non tenere, quo ad illius ineffabilis maiestatis intellegentiam peruenitur: Oro uos, inquam, si, ut uideo, multum diligitis ordinem, ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini. quamquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur nihil praeter diuinum ordinem fieri, tamen si quempiam ludi magistrum audiremus conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset, non dico ridendum tamquam stultum, sed uinciendum tamquam furiosum putaremus non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. at multa talia et inperitos, quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines, quae nec stultorum iudicium fugiunt, facere nemo ambigit, et tamen etiam ista omnia, quae [*]( 18—166, 25 cf. [Eugippii] Excerpta n. 23 p. 124—128 Knoell ) [*]( 3 apudeum A ad om.A usum] usum eius ATa 8 posse om.M ac] et Tml 10 auctorem deum (m deum in ras.) T 11 dissimulanti AHMT 12 se om.A euoluerem AT reuoluerem edd. habuit aliud scripsi aliud HMP habuit AT edd. 13 se OM M 15 alt. est om-M 16 sinit ATml ordinem meritum A redigit Pml 18 quoque M 21 multum (um ex is).4 praepoteros Tml 22 quan+quam P quaquam T 25 sillabus A 27 post pro non add. Pm2 s.l. hoc ut opinor a 29 iudicum HPml ) [*]( 11* )

164
fatemur esse peruersa, non esse praeter diuinum ordinem alta quaedam et a multitudinis uel suspicione remotissima disciplina se ita studiosis et deum atque animas tantum amantibus animis manifestaturam esse promittit, ut non nobis summae numerorum possint esse certiores.

Haec autem disciplina ipsa dei lex est, quae apud eum fixa et inconcussa semper manens in sapientes animas quasi transcribitur, ut tanto se sciant uiuere melius tantoque sublimius, quanto et perfectius eam contemplantur intellegendo et uiuendo custodiunt diligentius. haec igitur disciplina eis, qui illam nosse desiderant, simul geminum ordinem sequi iubet, cuius una pars uitae, altera eruditionis est. adulescentibus ergo studiosis eius ita uiuendum est, ut a ueneriis rebus, ab inlecebris uentris et gutturis, ab inmodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum ac torpore somni atque pigritiae, ab aemulatione obtrectatione inuidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupiditate se abstineant, amorem autem pecuniae totius suae spei certissimum uenenum esse credant. nihil eneruiter faciant, nihil audacter. in peccatis autem suorum uel pellant omnino iram uel ita frenent, ut sit pulsae similis. neminem oderint, nulla uitia non curare uelint. magnopere obseruent, cum uindicant, ne nimium sit, cum ignoscunt, ne parum. nihil puniant, quod non ualeat ad melius, nihil indulgeant, quod uertat in peius. suos putent omnes, in quos sibi potestas data fuerit. ita seruiant, ut eis dominari pudeat, ita dominentur, ut eis seruire delectet. in alienorum autem peccatis molesti non sint inuito. inimicitias uitent cautissime, ferant aequissime, finiant citissime. in omni uero contractu atque conuersatione cum hominibus satis est seruare unum hoc uulgare prouerbium: nemini faciant, quod pati nolunt. rem publicam nolint administrare nisi perfecti, perfici autem uel intra aetatem senatoriam festinent uel certe intra iuuentatem. sed quisquis sero ad ista [*]( 2 ista Mm2 7 insipientes (om. in) Aml 12 ita] uita M 13 uenereis AHMT indomesto T immoderato A 14 ac torcorpore P a torpore AT Eug. edd. 15 sumni T 19 audaciter m 20 simUiter M ..21 non om.M 22 ualeant HMP 23 impeius T 24 seruiat Pml 26 inuicto Tml 27 finiant citissime ferant aequissime P 28 hoc unum (ex unus) prouerbium uulgare A hoc unum u. pr. M 31 festinant Pml certe om.A iuuentutem AMT Eug. edd. se ad ista AT Eug. )

165
se conuerterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum; nam ista utique facilius decocta aetate seruabit. in omni autem uita loco tempore amicos aut habeant aut habere instent. obsequantur dignis etiam non hoc expectantibus, superbos minus curent, minime sint. apte congruenterque uiuant, deum colant cogitent quaerant fide spe caritate subnixi. optent tranquillitatem atque certum cursum studii sui omniumque sociorum et sibi quibusque possunt mentem bonam pacatamque uitam.

Sequitur, ut dicam, quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut dictum est uiuere instituerunt. ad discendum item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. tempore auctoritas, re autem ratio prior est. aliud est enim, quod in agendo anteponitur, aliud, quod pluris in appetendo aestimatur. itaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen, quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus nouit, qualem se debeat praebere docentibus et quali uita esse docilis possit, euenit, ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi. auctoritas ianuam. quam quisque ingressus sine ulla dubitatione uitae optimae praecepta sectatur, per quae, cum docilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione praedita sint ea ipsa, quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque conprehendit, et quid intellectus, in quo uniuersa sunt-uelipse potius uniuersa-et quid praeter uniuersa uniuersorum principium. ad quam cognitionem in hac uita peruenire pauci, ultra quam uero etiam post hanc uitam nemo progredi potest. qui autem sola auctoritate contenti bonis tantum moribus rectisque uotis constanter operam dederint aut contemnentes aut non ualentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum inter homines uiuant, nescio quo modo [*]( 1 conuertens M 2 decocta aetate facilius M 3 insistant A 4 extentibus Aml 7 studiis suis AT Eug. edd. 13 plures Pml 16 fit] sit M 17 nocentibus HP possit esse docilis A docibilis Eug. 20 fastus ex factus P 21 dicet Tml praedicta AT Eug. sequutus T 23 conpraehendit P 24 ipsa Ma pr. uniuers* (a s. ras.) P 25 quicquid T 26 uero (o ras e.c e) P 27 tantum ex tamen Tm2 28 contempnentes AP 30 uiuunt A Tm2 Eug. edd. uiunt Trnl )

166
appellem, tamen inconcusse credo, mox ut hoc corpus reliquerint, eos, quo bene magis minusue uixerunt, eo facilius aut difficilius liberari.

Auctoritas autem partim diuina est, partim humana, sed uera firma summa ea est, quae diuina nominatur. in qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam diuinationes nonnullasque sententias decipere animas facillime consuerunt aut periturarum fortunarum curiosas aut fragilium cupidas potestatum aut inanium formidulosas miraculorum. illa ergo auctoritas diuina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem sed et ipsum hominem agens ostendit ei, quo usque se propter ipsum depresserit, et non teneri sensibus, quibus uidentur illa miranda, sed ad intellectum iubet euolare simul demonstrans, et quanta hic possit et cur haec faciat et quam parui pendat. doceat enim oportet et factis potestatem suam et humilitate clementiam et praeceptione naturam, quae omnia sacris, quibus initiamur, secretius firmiusque traduntur, in quibus bonorum uita facillime non disputationum ambagibus sed mysteriorum auctoritate purgatur. humana uero auctoritas plerumque fallit, in eis tamen iure uidetur excellere, qui, quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum et non uiuunt aliter, quam uiuendum esse praecipiunt. quibus si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu magni contemtuquemaiores.difficillimum omnino est, ut eis quisque uiuendi praecepta dantibus credens recte uituperetur.