De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Nihil mihi quidem gratius facies, inquit; sed siue mobilitatem meam et puerilem leuitatem ridebitis siue aliquo uere diuino nutu et ordine fit in nobis, non uobis dubitem dicere: pigrior sum ad illa metra subito effectus; alia, longe alia nescio quid mihi nunc luce resplenduit. pulchrior est philosophia, fateor, quam Thisbe, quam Pyramus, quam illa Uenus et Cupido talesque omnimodi amores. — Et cum suspirio gratias Christo agebat. accepi ego haec, quid dicam libenter aut quid non dicam ? accipiat quisque, ut uolet, nihil curo, nisi quod forte inmodice gaudebam.

Interea post paululum dies sese aperuit. surrexerunt illi et ego inlacrimans multa oraui, cum audio Licentium succinentem illud propheticum laete atque garrule: deus uirtutu m, conuerte nos et ostende faciem tuam, et salui erimus. quod pridie post caenam cum ad requisita naturae foras exisset, paulo clarius cecinit., quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur. nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenae modum nuper hauserat et amabat, ut fit, melos inusitatum. obiurgauit eum religiosissima, ut scis, femina ob hoc ipsum, quod inconueniens locus cantico esset. tunc ille dixerat iocans: Quasi uero, si quis hic me inimicus includeret, non erat deus exauditurus uocem meam. [*]( 21 Ps. 79, 8 ) [*](1 pro quod A 3 nemi*ni (i pr.s.) P 4 pro] et pro A 8 mihi om.M 12 in nobis fit (sit A) A T non uobis add. Hml inmrj. 15 tisbe.VP tysbe H piramus A 20 lacrimans M ibi lacrimans T snccinentem] cantitantem A in ras. 2lil]um.4mi garule Pml 23 quaesita AT 24 nostraj mea A inea nostra T 25 loco] in loco Mm2 2G auserat Pml 27 obiurgabat M 29 me inimicus hic ll )

136

Ergo mane cum regressus esset solus — nam uterque ob eandem causam processerat — accessit ad lectulum meum: Uerum mihi dic, inquit, ita fiat nobis quod uis, quid de me existimes. — Atque ego adulescentis dexteram adprehendens: Quid, inquam, existimem, sentis credis intellegis. neque enim arbitror te frustra heri tam diu cecinisse, ut uirtutum deus conuerso tibi se ostendat. — At ille cum admiratione recordatus: Magnum, inquit, dicis et uerum. non enim me ipsum parum mouet, quod modo tam aegre auocabar a nugis illis carminis mei, et iam redire ad eas piget et pudet; ita totus in quaedam magna et mira subuehor. nonne hoc est uere in deum conuerti ? simul et illud gaudeo, quod frustra mihi scrupulus superstitionis iniectus est, quod tali loco talia cantitabam. — Mihi, inquam, neque hoc displicet et ad illum ordinem puto pertinere, ut etiam hinc aliquid diceremus. nam illi cantico et locum ipsum, quo illa offensa est, et noctem congruere uideo. a quibus enim rebus putas nos orare ut conuertamur ad deum eiusque faciem uideamus, nisi a quodam ceno corporis atque sordibus et item tenebris, quibus nos error inuoluit? aut quid est aliud conuerti nisi ab inmoderatione uitiorum uirtute ac temperantia in sese adtolli ? quidue aliud est dei facies quam ipsa, cui suspiramus et cui nos amatae mundos pulchrosque reddimus, ueritas? — Melius dici non potest, inquit exclamans; deinde suppressius quasi ad aurem: Uide quaeso, quanta occurrerunt, ut credam erga nos aliquid iam prosperiore ordine fieri.

Si ordinem, inquam, curas, redeundum tibi est ad illos uersus. nam eruditio disciplinarum liberalium modesta sane atque succincta et alacriores et perseuerantiores et comtiores exhibet amatores amplectendae ueritati, ut ardentius appetant et [*](2G cf. Retarct. I 3, 4 ) [*]( 1 egressus Tml 3 dic mihi ATedd. 4 aduleseentes Pml adpr*phendens (n ras., e ult. ex i) P 6 cecinisse tamdiu A quamdiu cccinisse // 8 modo] mouet Pml tam] tamen A aduocabar A 9nu*gisJ. 10 pr. in] ad As.l. snbueheor HPml 12 infectus P intectus Hml cantabam Tm7 cantatabam Aml 14 diceremus] t disceremus Am2 ipsum locum M quo] quod P qua T 17 tenehris] a tenebris AHMTedd. 18 inmoratiolle Ill\' 19 tolli M 211 illa M 22 suppresius T 23 prosperiori V propriore A 27 persenaerantiores A commotiores AT 28 neritate Ptnl nt] ut et AllMT edd. )

137
constantius insequantur et inhaereant postremo dulcius, quae uocatur, Licenti, beata uita. qua nominata omnes sese erigunt et quasi adtendunt in manus, utrum habeas, quod dare possis egentibus uariisque morbis impeditis. quibus sapientia cum praecipere coeperit, ut medicum perferant seque cum aliqua patientia curari sinant, in pannos suos recidunt, quorum concalefactione tabificati scabiem uoluptatum aerumnosarum scalpunt libentius, quam ut monita medici paululum dura et morbis onerosa perpetiendo atque subeundo ualetudini sanorum lucique reddantur. itaque illo summi dei nomine ac sensu tamquam stipe contenti uiuunt miseri, uiuunt tamen. alios autem uiros uel, ut uerius loquamur, alias animas, dum hoc corpus agunt, iam thalamo suo dignas coniux ille optimus ac pulcherrimus quaerit, quibus non uiuere sed beate uiuere satis est. uade ergo interim ad illas Musas. uerum tamen scis, quid te facere uelim? — Iube, ait, quod placet. — Ubi se, inquam, Pyramus et illa eius super inuicem, ut cantaturus es, interemerint, in dolore ipso, quo tuum carmen uehementius inflammari decet, habes commodissimam oportunitatem. arripe illius foedae libidinis et incendiorum uenenatorum execrationem, quibus miseranda illa contingunt, deinde totus adtollere in laudem puri et sinceri amoris, quo animae doctae disciplinis et uirtute formonsae copulantur intellectui per philosophiam et non solum mortem fugiunt uerum etiam uita beatissima perfruuntur. - Hic ille tacitus ac diu consideratione nutans motato capite abscessit.

Deinde ego quoque surrexi redditisque deo cotidianis uotis; ire cooperamus in balneas — ille enim locus nobis, cum caelo tristi in agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et familiaris fuit — cum ecce ante fores aduertimus gallos gallinatios [*]( 6 d. Conf. IX 1, 1 (p. 197, 13) 14 ct. Retr. I 3, 5 ) [*]( 1 dnlciiis ei (ei s. m2) A 2 uita beata M se AT (j cunicalefactionc 7 calefactione M 7 eriimnosuruni P ut monia Tml admonita A 8 paulum MPml 9 luciquc sanorum M 12 opns e.r corpus ran. A conhinxAMPia\'? ! 1;5 sit ATcdd. 14 scias A uelim facere .1 15 ***iube P cjuod] id quollAT 16 superinnicem]iniiicem.l/ super se inuicema supra seminecem m 17 quo tuum] quo totum T quociim A 19 ueneriatorum II 21 dotatae AHm\'11\'m2 T (!dd. fonno*sae (n ras.) P formosae AJl T pdd. 23 cogitatiOlw.1 20 nobis um-M 27 aptus uobis M 28 gallinacios II edd. )

138
ineuntes pugnam nimis acrem. libuit attendere. quid enim non ambiunt, qua non peragrant oculi amantum, ne quid undeunde innuat pulchritudo rationis cuncta scientia et nescientia modificantis et gubernantis, quae inhiantes sibi sectatores suos trahit quacumque atque ubique se quaeri iubet? nam unde aut ubi non potest signum dare ? ut in eisdem ipsis gallis erat uidere intenta proiectius capita, inflatas comas, uehementes ictus, cautissimas euitationes et in omni motu animalium rationis expertium nihil non decorum quippe alia ratione desuper omnia moderante; postremo legem ipsam uictoris, superbum cantum et membra in unum quasi orbem collecta uelut in fastum dominationis; signum autem uicti, elatas a ceruice pinnulas et in uoce atque motu deforme totum et eo ipso naturae legibus nescio quo modo concinnum et pulchrum.

Multa quaerebamus, cur sic omnes, cur propter dominationem in subiectas sibi feminas, cur deinde nos ipsa pugnae facies aliquantum et praeter altiorem istam considerationem duceret in uoluptatem spectaculi, quid in nobis esset, quod a sensibus remota multa quaereret, quid rursum, quod ipsorum sensuum inuitatione caperetur. dicebamus nobis ipsis: ubi non lex? ubi non meliori debitum imperium? ubi non umbra constantiae? ubi non imitatio uerissimae illius pulchritudinis? ubi non modus? atque inde ammoniti, ut spectandi modus esset, perreximus, quo propositum erat, atque ibi, ut potuimus, sane diligenter — nam et recentes res erant et quando poterant tam insignita trium studiosorum memoriam effugere? — omnia nostrae lucubrationis opuscula in hanc libelli partem contulimus nihilque a me aliud factum est illo die, ut ualetudini parcerem, nisi quod ante caenam cum ipsis dimidium uolumen Uergili audire cotidie solitus eram, nihil nobis ubique aliud quam [*](2 araantium A unde HMP innuant T 4 inhiantis T quaeeumqlll\' P 5 atque] aut M ubique] ubicumque Mm quaeri] sectari (uat. se) a G dari (i cx e) A uideres A intentius JI 7 acntissimas A 8 rationis animalium expertium Tml non add. Amls.l. 10 collectam P 12 ceruic* *T pennulas AHMPm\'2 T 13 concinum P 16 ducere Pnil diceret Aml 17 muIta remota A 20 inimitatio ex immutatio T 21 uerissimae (r cx 1) T motus II admoniti HMPm2 22 est ex esset A quo] ubi J/ 23 ibi] ubi HP rcs om M 24 quando] uel quomodo Am2 in mj. 20 actuin aliud A aliud actum HMTed/i illaJl/ 28 uirgilii AMPm2Tedd. )

139
rerum modum considerantibus, quem non probare nemo potest, sentire autem, cum quisque aliquid studiose agit, difficillimum atque rarissimum.

Deinde postridie bene mane alacres ad solitum locum conuenimus in eoque consedimus. et ego attentis in me ambobus: Hic esto, inquam, Licenti, quantum potes, et tu quidem, Trygeti; nec enim parua res agitur: de ordine quaerimus. quid ego nunc quasi in schola illa, unde me quoquo modo euasisse gaudeo, constitutus copiose atque ordinate nobis ordinem laudem ? accipite, si uultis — immo facite ut uelitis — quo neque quicquam de huius laude breuius neque, ut mihi uidetur, uerius dici potest. ordo est, quem si tenuerimus in uita, perducet ad deum, et quem nisi tenuerimus in uita, non perueniemus ad deum. peruenturos autem nos iam, nisi me animus de nobis fallit, praesumimus et speramus. diligentissime igitur inter nos ista quaestio uersari debet atque dissolui. uellem adessent ceteri, qui nobiscum his negotiis solent interesse; uellem, si fieri potest, non istos tantum, sed omnes saltem familiares nostros, quorum semper admiror ingenium, nunc mecum habere quam uos estis intentos, aut certe ipsum tantum Zenobium, quem de hac re tanta molientem numquam pro eius magnitudine otiosus accepi. sed quia id non euenit, legent litteras nostras, quoniam instituimus iam de istis rebus uerba non perdere resque ipsas a memoria fugaces scriptorum quasi uinculo, quo reducantur, innectere. et sic fortasse ordo ipse poscebat, qui eorum procurauit absentiam. nam et uos profecto in rem tantam, quia solis perferenda inponitur nobis, erectiore animo insurgitis et cum illi legerint, qui nobis maxima cura sunt, si quid eos mouerit ad contradicendum, alias nobis disputationes disputatio ista procreabit seque ipsa successio sermonum in ordinem inseret disciplinae. sed nunc, ut promiseram, Licentio, quantum res patitur, aduersabor, qui totam causam iam paene confecit, si possit eam defensionis muro stabiliter firmeque uallare. [*](2 aliqui HPml aliquis M 4 post tridie APT alacres <m. M 5 atteiitis in ine] attentissime (e ali. in ras. P) HMP 6 qunntum] quam P 8 scola etnli. 9 nruate AT(<!<!. 13 peruenimus Hm2M nisi iani A 14 de uobis om M fallit (it in ras.) P 15 solui Aml 16 posset AMTedd. 17 saltim J tantum P 18 quarn] tanquam (tan s.m2\') A 21 iam om.M 22 a om A 25 imponitur perfercnda M uobis .4 26 sunt <m-M 28 procreauit Aml prosuceessio .4 29 praemiseram AmlH )

140

Hic, ubi eos silentio uultu oculis suspensione atque immobilitate membrorum et rei magnitudine satis commotos et audiendi desiderio inflammatos esse conspexi: Ergo, inquam, Licenti, si tibi uidetur, collige in te quidquid uirium potes, elima quidquid habes acuminis et ordo iste quid sit definitione conplectere. — Tum ille ubi se ad definiendum cogi audiuit, quasi aqua frigida adspersus exhorruit et turbatiore uultu me intuens atque, ut fit, ipsa trepidatione subridens: Quid hoc est rei? quid quasi tibi uideor, inquit, annuere? nescio, quo aduenticio spiritu me credis inflatum. — Statimque sese animans. Aut fo.tasse, ait, aliquid mecum est? — Paululumque siluit, ut in definitionem, quidquid illi de ordine notionis erat, conduceretur, deinde erectior: Ordo est, inquit, per quem aguntur omnia, quae deus constituit.

Quid? ipse deus, inquam, non tibi uidetur agi ordine? — Prorsus, inquit, uidetur. - Ergo agitur deus? ait Trygetius. — Et ille: Quid enim? inquit; Christum deum negas, qui et ordine ad nos uenit et a patre deo missum esse se dicit? si igitur deus Christum \' ordine ad nos misit et deum Christum esse non negamus, non solum agit omnia sed agitur etiam deus ordine. — Hic Trygetius addubitans: Nescio, inquit, quomodo istuc accipiam. deum enim quando nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed pater. ille autem tunc occurrit, quando dei filium nominamus. — Bellam rem facis, inquit Licentius. negabimus ergo dei filium deum esse? — Hic ille, cum ei respondere periculosum uideretur, tamen se coegit atque ait: Et hic quidem deus est, sed tamen proprie patrem deum dicimus. — Cui ego: Cohibe te potius, inquam; non enim filius improprie deus dicitur. — At ille religione commotus cum etiam uerba sua scripta esse nollet, urguebat [*]( 17 d. Joll. 6. 3S ) [*](5 difinitione A 7 turbatiori M ipsa ut fit Tml 8 estom-^1 alt. quid] qllodAJl 9 anuerellmlP an ueretw nescio] scio Hm2M 10 se.4 11 ille l/nd nitionis PiIll notitionis A 12 conduceret (t ex tur curr.) A 14 nonj nuin ex non A 15 post deus add. Am~ s.l. ordine 17 deo urri..Jl deo patre A 19 agit] ait II etiam agitur dens ordine AT agitur ordine etiam deus edd. adubitans P an dubitans // 2H istud Aa 23 licentie** (e ex us) A 26 dicimus deum Tml 27 ille] trigetius a 28 etiam] iam TlItl urgebat AMPmlT. )

141
Licentius, ut manerent, puerorum scilicet more uel potius hominum — pro nefas! — paene omnium, quasi uero gloriandi causa inter nos illud ageretur. cuius motum animi cum obiurgarem grauioribus uerbis, erubuit. qua eius perturbatione animaduerti ridentem laetantemque Trygetium et ambobus: Itane agitis? inquam; nonne uos mouet, quibus uitiorum molibus atque imperitiae tenebris premamur et cooperiamur? haecinest illa paulo ante uestra, de qua ineptus laetabar, attentio et in deum ueritatemque surrectio? o si uideretis uel tam lippientibus oculis quam ego, in quibus periculosis iaceamus, cuius morbi dementiam risus iste indicet! o si uideretis! quam cito, quam statim quantoque productius eum uerteretis in fletus! miseri, nescitis ubi simus? demersos quidem esse animos omnium stultorum indoctorumque commune est, sed non uno atque eodem modo demersis opem sapientia et manum porrigit. alii sunt, credite, alii sunt, qui sursum uocantur, alii, qui in profunda laxantur. nolite, obsecro uos, geminare mihi miserias. satis mihi sint uulnera mea, quae ut sanentur, paene cotidianis fletibus deum rogans indigniorem tamen esse me, qui tam cito saner, quam uolo, saepe memet ipse conuinco. nolite, obsecro, si quid mihi amoris, si quid necessitudinis debetis, si intellegitis, quantum uos diligam, quanti faciam, quantum me cura exagitet morum uestrorum, si dignus sum, quem non neglegatis, si denique deo teste non mentior, nihil me plus mihi optare quam uobis, rependite mihi beneficium, et si me magistrum libenter uocatis, reddite mihi mercedem: boni estote!

Hic ubi, ne plura dicerem, lacrimae mihi modum imposuerunt, Licentius molestissime ferens, quod omnia scribebantur: Quid enim, ait, fecimus, oro te ? - Adhuc, inquam, nec fateris saltem peccatum tuum ? tu nescis in illa schola grauiter me stomachari solitum, quod usque adeo pueri non utilitate ac decore disciplinarum sed inanissimae laudis amore ducerentur, ut quosdam etiam [*](2 uero om..4 7 imperitiaaaT coopiamur T haeccine est (c alt. et e alt. m2) P haecine est AT haec est M 9 lyppientibus H 10 periculis AHMTedd. 11 qu*»q; (u s.) A 12 sumus Tm demersos om-M 16 mihi geminare A 18 me esse A 21 pr. quantum] quanti AmI 24 libenter omJl redite T 27 scriberentur M 28 saltim AM 29 stomacari T 30 quod (d m2 in ras.) A atque edd. disciplinae M 31 immanissimae A )

142
aliena uerba recitare non puderet exciperentque plausus — o ingemescendum malum! — ab eisdem ipsis, quorum erant illa, quae recitabant. ita uos, quamuis nihil umquam, ut opinor, tale feceritis, tamen et in philosophiam et in eam uitam, quam me tandem occupasse laetor, aemulationis tabificae atque inanis iactantiae ultimam sed nocentiorem ceteris omnibus pestem introducere ac proseminare conamini et fortasse, quia uos ab ista uanitate morboque deterreo, pigriores eritis ad studia doctrinae et ab ardore uentosae famae repercussi in torporem inertiae congelabitis. me miserum, si necesse erit tales etiam nunc perpeti, a quibus uitia decedere sine aliorum uitiorum successione non possint! — Probabis, ait Licentius, quam purgatiores futuri simus. modo illud obsecramus per omnia, quae diligis, ut ignotum nobis uelis atque illa omnia deleri iubeas, simul ut parcas etiam tabulis, quas iam non habemus. non enim aliquid in libros translatum est eorum, quae a nobis multa disserta sunt. — Prorsus, inquit Trygetius, maneat nostra poena, ut ea ipsa quae nos inlicit fama flagello proprio a suo amore deterreat. ut enim solis amicis et familiaribus nostris litterae istae innotescant, non parum desudabimus. — Assensus est ille.

Atque interea mater ingressa est quaesiuitque a nobis, quid promouissemus; nam et ei quaestio nota erat. cuius et ingressum et rogationem cum scribi nostro more iussissem: Quid agitis? inquit; numquidnam in illis quos legitis libris etiam feminas umquam audiui in hoc genus disputationes inductas? — Cui ego: Non ualde curo, inquam, superborum imperitorumque iudicia, qui similiter in legendos libros atque in salutandos homines inruunt. non enim cogitant, quales ipsi, sed qualibus induti uestibus sint et quanta pompa rerum fortunaeque praefulgeant. isti enim in litteris non multum attendunt, aut unde sit quaestio aut quo peruenire disserentes moliantur quidue ab eis explicatum atque confectum sit. in quibus tamen quia [*]( 1 non puderet recitare M gemiscendum T 2 ab eisdem MM.37 4 pr. in om.P 5 iactantiam AT 9 miserum me T 10 decere T decidereitf uitiorum aliorum A 12 probatiores Hml 13 diligitis T 15 diserta M desiderata Hrnl 17 fame Trnl 19 desudauimus Am2 22 cum scribij conscribi T 23 femina sum quam H 24 disputationis AHMPm2T edd. 25 inquam curo A supborum T imperitorum (om. que) H in intelligendos (in s. m2) A 2G in om, T )

143
nonnulli reperiuntur, quorum animi contemnendi non sunt — aspersi sunt enim quibusdam condimentis humanitatis et facile per aureas depictasque ianuas ad sacrosancta philosophiae penetralia perducuntur — satis eis fecerunt et maiores nostri, quorum libros tibi nobis legentibus notos esse uideo, et his temporibus — ut omittam ceteros — uir et ingenio et eloquentia et ipsis insignibus muneribusque fortunae et, quod ante omnia est, mente praestantissimus Theodorus, quem bene ipsa nosti, id agit, ut et nunc et apud posteros nullum genus hominum de litteris nostrorum temporum iure conqueratur. mei autem libri si quorum forte manus tetigerint lectoque meo nomine non dixerint: \'iste quis est?\' codicemque proiecerint, sed uel curiosi uel nimium studiosi contemta uilitate liminis intrare perrexerint, me tecum philosophantem non moleste ferent nec quemquam istorum, quorum meis litteris sermo miscetur, fortasse contemnent. sunt enim non solum liberi, quod cuiuis disciplinae liberali, nedum philosophiae satis est, sed summo apud suos loco nati. doctissimorum autem hominum litterae etiam sutores philosophatos et multo uiliora fortunarum genera continent, qui tamen tanta ingenii uirtutisque luce fulserunt, ut bona sua cum qualibet huiusce modi nobilitate nullo modo uellent, etiamsi possent, ulla conditione mutare. nec deerit, mihi crede, tale hominum genus, cui plus placeat hoc ipsum, quia mecum philosopharis, quam si quid hic aliud aut iucunditatis aut grauitatis inuenerit. nam et feminae sunt apud ueteres philosophatae et philosophia tua mihi plurimum placet.

Nam ne quid, mater, ignores, hoc Graecum uerbum, quo philosophia nominatur, Latine amor sapientiae dicitur. unde etiam diuinae scripturae, quas uehementer amplecteris, non omnino philosophos, sed philosophos huius mundi uitandos atque inridendos esse praecipiunt. esse autem alium mundum ab istis oculis remotissimum, [*]( 18 cf. Retract. I 3, 7 28 cf. Col. 2, 8 ) [*]( 1 repperiuntur jl/P contempnendi Pml conuertendi T 3 penitralia AT 5obmittamT salt.etom.Aml 9conqu§raiitur A lOmeumautenilibrum A 11 sed uel (cum s. uel iu2) A 12 studiosi uimium A contenta MP contempta AHT uilitate] utilitate Hm2 in mg. humilitate M 13 philosophante// 15 contemtnent (p ras.) P 18 multos A 20 condicione Pm2 22 aliudj aliquid T 23 pr. aut om-A iocunditatis AMPmlT 24 philophatae Aml 25 quo] quod 11T 2seuitandos AHMTedd. esseom.Tml 29aliumautem A )

144
quem paucorum sanorum intellectus intuetur, satis ipse Christus significat, qui non dicit: \'regnum meum non est de mundo\', sed: regnum meum non est de hoc mundo. nam quisquis omnem philosophiam fugiendam putat, nihil nos uult aliud quam non amare sapientiam. contemnerem te igitur in his litteris meis, si sapientiam non amares, non autem contemnerem, si eam mediocriter amares, multo minus, si tantum, quantum ego, amares sapientiam. nunc uero cum eam multo plus quam me ipsum diligas 3^ nouerim, quantum me diligas, cumque in ea tantum profeceris; ut iam nec cuiusuis incommodi fortuiti nec ipsius mortis, TUOC. uiris doctissimis difficillimum est, horrore terrearis, quam summam philosophiae arcem omnes esse confitentur, egone me non libenter tibi etiam discipulum dabo?

Hic illa cum blande ac religiose numquam me tantum mentitum esse dixisset et uiderem tam multa nos uerba fudisse, ut neque scribenda non essent et iam libri modus esset neque tabulae reliquae forent, placuit quaestionem differri, simul ut meo stomacho parcerem. nam eum plus, quam uellem, commouerant ea, quae mihi euomenda in illos adulescentes necessario uisa sunt. sed cum abire coepissemus: Memento, inquit Licentius, quam multa et quam necessaria nobis abs te accipienda per occultissimum illum diuinumque ordinem etiam te nesciente subministrentur. — Uideo, inquam, et ingratus deo non sum uosque ipsos, qui haec aduertitis, ob id ipsum praesumo fore meliores. — Hoc fuit tantum illo die negotium meum. [*]( 1 cf. Retract. I 3,8 3 Ioh. 18, 36 ) [*]( 1 Christus ipse AHM 2 pr. non om.Mml alt. non eras. H 4 phylosophia T 5 contempnerem PmlTm2 7 alt. amare H 9 et nouerimdiligas om.Hml 10 fortuiti om.Tml 14 relegiose P 15 et] et cum M nos] non T 16 non] om.Tml nunc s. ras. A 17 reliqui MP sthomacho P 18 ea] eaPwi2 22 diuinam A 23 non om.Tml auertitis T 25 meum. amen A )

145
LIBER SECUNDUS.

Interpositis deinde pauculis diebus uenit Alypius et exorto sole clarissimo inuitauit caeli nitor et, quantum in illis locis hieme poterat; blanda temperies in pratum descendere, quo saepius et familiarius utebamur. nobiscum erat etiam mater nostra, cuius ingenium atque in res diuinas inflammatum animum cum antea conuictu diuturno et diligenti consideratione perspexeram tum uero in quadam disputatione non paruae rei, quam die natali meo cum conuiuis habui atque in libellum contuli, tanta mihi mens eius apparuerat, ut nihil aptius uerae philosophiae uideretur. itaque institueram, cum abundaret otio, agere, ut conloquio nostro non deesset. quod et in primo etiam huius operis libro abs te cognitum est.

Cum igitur memorato in loco, ut commode potuimus, consedissemus, ego illis duobus adulescentibus: Quamuis uobis, inquam, suscensuerim pueriliter de magnis rebus agentibus, tamen mihi uidetur non sine ordine propitio deo accidisse, quod in sermone, quo uos ab ista leuitate detrahebam, tempus ita consumptum est, ut res tanta ad Alypii aduentum dilata uideatur. quapropter quoniam ei iam quaestionem notissimam feci et quantum in ea processerimus ostendi, paratusne es, Licenti, causam, quam suscepisti, ex illa tua definitione defendere? nam meminisse me arbitror te ordinem esse dixisse, per quem deus ageret omnia. — Paratus sum, inquit, quantum ualeo. — Quomodo ergo, inquam, agit ordine omnia deus? itane, ut etiam se ordine agat? an praeter eum ordine ab [*]( 1 EXPL AURELII AUGUSTINI DE ORDINE LIBER .1. INCIPIT LIBER II. P AURELII AUGUSTINI EPISCOPI DE ORDINE LIBER -I- EXPLICIT. IXUIPIT LIBER SECUNDUS H EXPLICIT LIBER I- DE ORDIXE . INCIPIT LIBER SECUNDUS DE ORDINE M AURELII AUGUSTINI DE ORDINE LIB -I- **»LICIT- INCIPIT EIUSDEM LIB II T EXPLICIT LIBER PRIMUS. INCIPIT SCDS DE ORDINE A 2 alyppius P 4 blande Aml 5 llostra] mea Am2 s.l. 7 tum] tu T 8 in quadam] inquam (qiuim dcl. m2) A 9 conuiis H lOcredereturJtjf 11 instrueram J habundaret T 12 et om-AMTeM. libro om-M 15 succensuerim AMT magis Pml 16 quod] quo Tml 17 isto Aml tempus om-M 18 alyppii P dilata aduentum A 19 feci et] faciet H ) [*]( LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. ) [*]( 10 )

146
eo cetera gubernantur? — Ubi omnia bona sunt, inquit, ordo non est. est enim summa aequalitas, quae ordinem nihil desiderat. — Negas, inquam, apud deum omnia bona esse? — Non nego, inquit. — Conficitur, inquam, neque deum neque illa, quae apud deum sunt, ordine administrari. — Concedebat. — Numquidnam, inquam, omnia bona nihil tibi uidentur esse ? — Immo, ait, ipsa uere sunt. — Ubi ergo est, inquam, illud tuum, quod dixisti, omnia quae sunt ordine administrari nihilque omnino esse, quod ab ordine separatum sit? — Sed sunt, inquit, etiam mala, per quae factum est, ut et bona ordo concludat; nam sola bona non ordine reguntur sed simul bona et mala. cum autem dicimus: \'omnia quae sunt\', non sola utique bona dicimus. ex quo fit, ut omnia simul, quae deus administrat, ordine administrentur.

Cui ego: Quae administrantur et aguntur, uidentur tibi moueri an immobilia putas esse? — Ista, inquit, quae in hoc mundo fiunt, fateor moueri. — Reliqua, inquam, negas ? — Quae sunt cum deo, inquit, non mouentur; reliqua omnia moueri arbitror. — Cum igitur ea, quae cum deo sunt, inquam, non moueri putaş, cetera autem concedis moueri, ostendis omnia, quae mouentur, non esse cum deo. — Repete hoc ipsum, inquit, paulo planius. — Quod non mihi uisus est difficultate intellegendi fieri uoluisse, sed quaerendi spatium, quo inueniret quid responderet. — Dixisti, inquam, ea quae cum deo sunt non moueri. cetera autem moueri. si ergo haec, quae mouentur, non mouerentur, si essent cum deo, quoniam omnia, quae sunt cum deo, negas moueri, restat, ut praeter deum sint quae mouentur. — Quibus dictis adhuc tacebat, cum tandem: Uidetur mihi, inquit, quod et in hoc mundo si qua non mouentur, cum deo sunt. — Nihil hoc ad me, inquam; fateris enim, ut opinor, non omnia, quae in hoc mundo sunt, non moueri. ex quo conficitur non omnia mundi huius esse cum deo. — Fateor, inquit, non omnia. — Ergo est aliquid sine deo ? — Non, inquit. — Cum deo sunt igitur omnia. — Hic cunctabundus: Quaeso, inquit, illud non dixerim, quod sine deo nihil sit; nam prorsus omnia, quae mouentur, non mihi uidentur [*]( 7 ergo illud est inquam A est ergo inquam illud edd. 9 etiam inquit A 10 ordo ordo H 11 solum a 12 diximus A omnia***(qu £ ras.) P 15 mundo sunt M fiunt mundo edd. 21 spacio Ta 24 cum deo essent Tml 27 et om.AT 28 non s. ras. Am2 31 igitur sunt A sunt (om. igitur) M 32 hinc A 33 nihil om. TmI )

147
esse cum deo. — Sine deo est, inquam, igitur caelum hoc, quod moueri nemo ambigit. — Non est, inquit, sine deo caelum. — Ergo est aliquid cum deo, quod moueatur ? — Non possum, inquit, ut uolo, explicare quod sentio; tamen quid moliar dicere, peto, ut non exspectatis uerbis meis sagacissime, si potestis, intellegatis. nam et sine deo mihi nihil uidetur esse et, quod cum deo est, rursum uidetur inconcussum manere; caelum autem-dicere sine deo esse non possum, non solum quod nihil sine deo esse arbitror sed quod caelum putem habere aliquid, quod non mouetur, quod uero aut deus est aut cum deo, quamuis ipsum caelum non dubitem uerti ac moueri.

Defini ergo, inquam, si placet, quid sit esse cum deo et quid sit non esse sine deo. si enim de uerbis inter nos controuersia est, facile contemnetur, dummodo rem ipsam, quam concepisti mente, uideamus. — Odi ego, inquit, definire. — Quid ergo faciemus ? inquam. — Tu, inquit, defini quaeso. nam facilius est mihi uidere in alterius definitione, quid non probem, quam quicquam bene definiendo explicare. — Geram tibi morem, inquam. uidetur tibi id esse cum deo, quod ab eo regitur atque administratur ? — Non, ait ille, hoc animo conceperam, cum dicebam ea quae non mouentur esse cum deo. — Uide ergo, inquam, utrum haec tibi saltem definitio placeat: cum deo est quidquid intellegit deum. — Concedo, inquit. — Quid ergo ? inquam; sapiens deum tibi intellegere non uidetur? — Uidetur, inquit. — Cum ergo sapientes non solum in una domo aut urbe sed etiam per inmensa regionum peregrinando nauigandoque moueantur, quomodo erit uerum quidquid cum deo est non moueri? — Risum mihi, inquit, mouisti, quasi ego quod sapiens facit dixerim esse cum deo. cum deo est, sed illud quod nouit. — Non nouit, inquam, sapiens codicem suum pallium tunicam supellectilem, si quam habet, ceteraque id genus, quae stulti etiam bene nouerunt ? — Fateor, inquit, nosse tunicam et nosse pallium non esse cum deo. [*](1 hoc om.AMmlT 2 nemo om.M 3 ut] quod H 4 quid] quodAT molior A exspsctetis HP 6 nihil mihi AT esse orrt.31 sursum M 7 esse-solum Tm2 in ras. 9 non om. Tml uereATcdd. aut] autem H P 10 ac] aut T 11 cum] sine A 12 non eras. A sine] cum ATml internos om M 13 contem*netur (p ras.) P mente concepistiM 16quicquam] quidA 17 id ona.111 18 non] nunc A 22 tibi deum edd. non om.M 24 inmensam H 25 est om.Tml inqu it mihi MT 27 deo—scd om.M 28 suppellectilem A superlectilem Pml haberet T ) [*]( 10* )

148

Hoc ergo, inquam, dicis, non omne, quod nouit sapiens, esse cum deo, sed tamen quidquid sapientis cum deo est, id nosse sapientem. — Optime, inquit; nam quidquid sensu isto corporis nouit, non est cum deo, sed illud, quod animo percipit. plus etiam fortasse audeo dicere, sed tamen dicam; uobis enim existimatoribus aut confirmem aut discam. quisquis ea sola nouit, quae corporis sensus attingit, non solum cum deo esse non mihi uidetur sed ne secum quidem — Hic cum Trygetium animaduertissem in eo uultu, ut nescio quid uelle redicere uideretur, sed uerecundia eum, ne quasi in alienum locum inrueret, contineri, feci potestatem iam tacente Licentiout promeret quid uellet. at ille: Ista, inquit, quae ad sensus corporis pertinent, prorsus nemo mihi uidetur nosse. aliud est enim sentire, aliud nosse. quare si quid nouimus, solo intellectu contineri puto et eo solo posse conprehendi. ex quo fit, ut, si illud est cum deo, quod intellegendo sapiens nouit, totum quod nouit sapiens possit esse cum deo. — Quod cum Licentius approbasset, subiecit aliud, quod nullo pacto possem contemnere. ait enim: Sapiens prorsus ipse cum deo est; nam et se ipsum intellegit sapiens. quod conficitur et ex eo, quod a te accepi, id esse cum deo, quod intellegit deum, et ex eo, quod a nobis dictum est, id esse cum deo, quod a sapiente intellegitur. sed hanc eius partem, per quam istis utitur sensibus — non enim puto connumerandam esse, cum sapientem uocamus — fateor me nescire nec omnino cuius modi sit suspicari.

Negas ergo, inquam, non solum ex corpore et anima sed etiam ex anima tota constare sapientem, si quidem partem istam, qua utitur sensibus, animae esse negare dementis est. non enim ipsi oculi uel aures sed nescio quid aliud per oculos sentit. ipsum autem sentire si non damus intellectui, non damus alicui parti animae. restat, ut corpori tribuatur, quo absurdius dici nihil mihi interim uidetur. — Anima, inquit, sapientis perpurgata uirtutibus et iam cohaerens deo sapientis etiam nomine digna est nec quicquam eius aliud delectat appellare sapientem; sed tamen quasi quaedam, ut [*](2 pr. sapienti A 4 esse A 5 enim] etiam Tml 6 confirmer AT edd. quisquis enim ea ATm 7 attigit A 9 dicere AfIJIT edd. 11 ill*e (a ras.) P 12 nemo prorsus M mihi nemo A 13 in intellectu H 16 probasset A 17 contem*nere P 18 cum deo ipse A cum deo (om. ipse) m se om-Tml 23 me om M 25 utimur Tml 26 anima H 29 interim mihi AHMmlT edi. interim Mml 32 delectat] decet AT edd. appellari Am )

149
ita dicam, sordes atque exuuiae, quibus se ille mundauit et quasi subtraxit in se ipsum, ei animae seruiunt uel, si tota haec anima dicenda est, ei certe parti animae seruiunt atque subiectae sunt, quam solam sapientem nominari decet. in qua parte subiecta etiam ipsam memoriam puto habitare. utitur ergo hac sapiens quasi seruo, ut haec ei iubeat easque iam domito atque substrato metas legis inponat, ut dum istis sensibus utitur propter illa, quae iam non sapienti sed sibi sunt necessaria, non se audeat extollere nec superbire domino nec his ipsis, quae adpertinent, passim atque immoderate uti. ad illam enim uilissimam partem possunt ea pertinere, quae praetereunt. quibus autem est memoria necessaria nisi praetereuntibus et quasi fugientibus rebus? ille igitur sapiens amplectitur deum eoque perfruitur, qui semper manet nec expectatur, ut sit, nec metuitur, ne desit, sed eo ipso, quo uere est, semper est praesens. curat autem immobilis, et in se manens serui sui quodam modo peculium, ut eo tamquam frugi et diligens famulus bene utatur parceque custodiat.

Quam sententiam eius cum admiratione considerans recordatus sum id ipsum aliquando me breuiter illo audiente dixisse. tum arridens: Gratias age, inquam, Licenti, huic seruo tuo, qui tibi nisi aliquid de peculio suo ministraret, nunc fortasse quod promeres non haberes. nam si ad eam partem memoria pertinet, quae se uelut famulam bonae menti regendam concedit, ipsa nunc adiutus es, mihi crede, ut hoc diceres. ergo antequam ad illum ordinem redeam, nonne tibi uidetur uel propter talia, id est propter honestas ac necessarias disciplinas, memoria opus esse sapienti? — Quid, inquit, memoria opus est, cum omnes suas res praesentes habeat ac teneat? non enim uel in ipso sensu ad id, quod ante oculos nostros est, in auxilium uocamus memoriam. sapienti igitur ante illos interiores intellectus oculos habenti omnia, id est deum ipsum fixe immobiliterque intuenti, cum quo sunt omnia, quae intellectus uidet ac possidet, [*](1 exubiae Tml ille om.M 2 **seruiunt (in ras.) T 6 imponit A 7 illa (a m2) P 9 iis m adpertinent HmlMP ad se pertinent AHm2T uel eam Hm2s.l. 12 **sapiens (sa ras.) P 15 quodadmodo Pml quodadmodo II quodamodo M 16 famulos P custodiam P 18 ille Tml 19 inquam om.Mm] aliquid nisi A 20 quod] quid a 24 alt. propter] uel pr. AmlT 25 sapientis Aml inquam P 28 uocamus] nobis uocamus AT edd. igitur] ergo edd. anante P 29 omnia om.M )

150
quid opus est quaeso memoria? mihi autem ut opus esset ad haec quae abs te audieram retinenda, nondum sum illius famuli dominus sed ei modo seruio, modo pugno, ut non seruiam, et quasi audeo me adserere in libertatem meam, et si forte aliquando impero atque obtemperat mihi facitque saepe putare, quod uicerim, in aliis rursus rebus ita sese erigit, ut eius sub pedibus miser iaceam. quam ob rem quando de sapiente quaerimus, me nolo nomines. — Nec me, inquam; sed tamen numquidnam sapiens iste suos potest deserere aut ullo pacto, cum hoc corpus agit, in quo istum famulum sua lege deuinctum tenet, relinquit officium beneficia tribuendi quibus potest et maxime, quod ab eo uehementissime flagitatur, sapientiam ipsam docendi? quod cum facit, ut congrue doceat minusque ineptus sit, praeparat saepe aliquid, quod ex dispositione eloquatur ac disputet, quod nisi memoriae commendauerit, pereat necesse est. ergo aut officia beniuolentiae negabis esse sapientis aut confiteberis res aliquas sapientis memoria custodiri. an fortasse aliquid suarum rerum non propter se quidem sed propter suos, sibi tamen necessarium commendat seruandum illi famulo, ut ille tamquam sobrius et ex optima domini disciplina non quidem custodiat, nisi quod propter stultos ad sapientiam perducendos sed quod ei tamen ille custodiendum imperarit ? — Nec omnino huic, inquit, commendari quicquam arbitror a sapiente, si quidem ille deo semper infixus est siue tacitus siue cum hominibus loquens; sed ille seruus iam bene institutus diligenter seruat, quod interdum disputanti domino suggerat et ei tamquam iustissimo gratum faciat officium suum, sub cuius se uidet potestate uiuere, et hoc facit non quasi ratiocinando sed summa illa lege summoque ordine praescribente. — Nihil, inquam, nunc resisto rationibus tuis, ut quod suscepimus potius peragatur. de isto uero diligenter, quem ad modum sese [*](1 pr. esset T ut eras. A, om.M esset] est ut A 2 nondum] nam non A 3 seruio modo A 4 me audeo edd. 5 impero] uel imperem Am2 obtemperat (et s. at m2) A faciat Am2 saepe] se A 6 in aliis ex maliis Pm2 ita om.Jl miser] ego m. Am. post. 8 iste sapiens M 9 opus ex corpus A in eras. A 10 relinquet edd. 13 ut post saepe add. Am2 quod om.A 14 ac] ut M 16 an] aut Ha 17 suos] uos P 18 necessarios Ta illi seruandum A 19 sobri*us (n ras.) P 20 pr. quod om.a praeter M tantum M 21 imperauerit (ue s. m2) A 22 semper deo m deo infixus est semper a 23 tacitus siue om.JJ 24 disputandi Hml 25 domino om.M 26 sese T 29 uero] uerbo M )
151
habeat — non enim parua res est aut tam paruo sermone contenta — uidebimus alias, cum deus ipse oportunitatem ordine dederit.