De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Hic ille lecto etiam exiliens prae laetitia: Quis neget, deus magne, inquit, te cuncta ordine administrare ? quam se omnia tenent! quam ratis successionibus in nodos suos urgentur! quanta et quam multa facta sunt, ut haec loqueremur! quanta fiunt, ut te inueniamus! unde enim hoc ipsum nisi ex rerum ordine manat et ducitur, quod euigilauimus, quod illum sonum aduertisti, quod quaesisti tecum causam, quod tu causam tantillae rei non inuenisti ? sorex etiam prodit, ut ego uigilans prodar. postremo tuus etiam ipse sermo [*](3 nos om.M 5 esse doctorem om.j.\'Н 6 nimium] minimum V 8 inquam HP leuius te AHMTedd. 9 ista m profluentem aquam AT edd. 10 licentium H et om.A 12 me om.H 14 quem om.Tml 17 societate (e alt. ex i mZ) A 1scoartamur3/ non] num T 19 tuos Arnl ipsa illa T 20 aliquantulum Tml 22 quod om.Aml 24 ordine] ordinare M 25 tenet Pml 27 ex ordine rerum A 2y eu:q;ilamus3/ auertisti T 29 sorix A 30 sermone (corr. m2) P )

131
te fortasse id non agente — non enim cuiquam in potestate est, quid ueniat in mentem — sic nescio quo modo circumagitur, ut me ipse doceat, quid tibi debeam respondere. namque oro te, si haec, quae a nobis dicta sunt, litteris, ut instituisti, mandata peruagentur paulo latius ad hominum famam, nonne ita res magna uidetur, ut de illa consultus aliqui uates magnus aut Chaldeus respondere debuerit, multo antequam euenit ? quodsi respondisset, ita diuinus diceretur, ita efferretur laudibus omnium, ut tamen ex eo nemo quaereret, cur folium ex arbore ceciderit aut utrum mus oberrans iacenti homini molestus fuerit. numquidnam enim talia futura quisquam illorum aut per se dixit aliquando aut a consultore coactus est dicere ? atqui si futurum quendam librum non ignobilem diceret et id necessario euenturum uideret — non enim posset aliter diuinare — profecto quidquid uolutatio foliorum in agro, quidquid uilissima bestiola in domo facit, tam sunt in rerum ordine necessaria quam illae litterae. his enim uerbis fiunt, quae sine illis praecedentibus uilissimis rebus nec in mentem uenire possent nec ore procedere posterisque mandari. quare iam, rogo, nemo ex me quaerat, cur quidque fiat. satis est nihil fieri, nihil gigni, quod non aliqua causa genuerit ac mouerit.

Apparet te, inquam, nescire, adulescens, quam multa et a qualibus uiris contra diuinationem dicta sint. sed responde nunc, non utrum fiat aliquid sine causa — nam id iam uideo te nolle respondere — sed ordo iste susceptus tuus bonumne quicquam an malum tibi esse uideatur. — Et ille submorans: Non, inquit, sic rogasti, ut unum de duobus queam respondere. uideo hic enim quandam medietatem. nam ordo mihi nec bonum nec malum uidetur. — Quid saltem censes, inquam, ordini esse contrarium ? — [*](3 respondere debeam T 4 mandata om.M 5 uidebitur A T edd. 6 de om.A aliquis AMTedd. caldaeus A 7 debuerit] dubitauerit Atn2 in mq. atequam Aml cuenisset A euenerit a 8 ecferetur H eferetur Pml nemo ex eo Tml 9 quaereret] quaerere auderetAT ex] ab Am oberrens Tml 10 enim om.M 11 a om,Pml 12 autqui HPml alt. dicere P 14 uolitatio AHMPm2Tedd. 15 domo] agro A ordine rerum A necessario A ille P 18 cur quidque fiat] cu quisque sciat Aml quicque T 19 satis (om. est) in ras. 4 21 Apparet] hic apparet ATedd. 24 ordo] utrum A quiddam Bi 25 an malum ex animalium ras. P submorans HMP submurmurans AT edd. 26 de] e AHMTedd. enim hic A 28 saltim AM ) [*](9* )

132
Nihil, ait ille; nam quomodo esse quicquam contrarium potest ei rei, quae totum occupauit, totum obtinuit? quod enim erit ordini contrarium, necesse erit esse praeter ordinem; nihil autem esse praeter ordinem uideo: nihil igitur ordini oportet putare esse contrarium. — Ergone, ait Trygetius, contrarius ordini error non est? — Nullo modo, inquit; nam neminem uideo errare sine causa; causarum autem series ordine includitur et error ipse non solum gignitur causa sed etiam gignit aliquid, cui e causa fit. quam ob rem quo extra ordinem non est, eo non potest ordini esse contrarius.

Et cum tacuisset Trygetius egoque me ipsum non caperem gaudio, quod uidebam adulescentem, carissimi amici filium, etiam meum fieri, nec solum, uerum in amicum quoque iam mihi surgere atque grandescere et, cuius studium uel in mediocres litteras desperaueram, quasi respecta possessione sua toto impetu in mediam uenire philosophiam — quod dum tacitus miror et exaestuo in gratulatione, subito ille quasi mente quadam correptus exclamat:s o si possem dicere quod uolo! rogo, ubiubi estis, uerba, succurrite. et bona et mala in ordine sunt. credite, si uultis; nam quomodo id explicem nescio.

Ego mirabar et tacebam. Trygetius autem ubi uidit hominem paululum quasi digesta ebrietate affabilem factum redditumque conloquio: Absurdum, inquit, mihi uidetur, Licenti, et plane alienum a ueritate quod dicis; sed quaeso patiare me paululum nec proturbes clamitando. —Dic quod uis, ait ille; non enim metuo, ne me auferas ab eo, quod uideo ac paene teneo. — Utinam, inquit, ab eo quem defendis ordine deuius non sis! non tanta in deum feraris, ut mitius loquar, incuria. quid enim potuit dici magis impium quam etiam mala ordine contineri ? certe enim deus amat ordinem. —Uero amat, ait ille; ab ipso manat, cum ipso est, et si quid potest de re [*]( 1 contrarium quicquam edd. potest—pr. essc add. Aml inmy. 2 continuit A 3 necesse—4 contrarium add.Hm2 in ?«</. 4 putare esse] putari AMT 7 ordini H 8 cui] cuius M edd. e 01n.AHM T edd. fit PT sit AHM edd. 9 pr. non Aml s.l. 12 solum hoc (hoc s. m2) A quoque surgere mihi atque (om. iam) M 15 gratulationem AT end. 17 ubiubi] ubi AHmlMP 18 in ordinej inordinata H ordinata Pm2 in 9iay. ab credite incipit cup. VII. m 21 «ebrietate (a ras.) P 22 mihi uidetnr inquit T licenti add. Pm2 s.l. 24 perturbes edd. 25 auferas me (me s. m2) A 26 defendit deuius] diuisus.4 28 uere AMPm2Te.dd. 29 ait] at P cum] et cum MT edd. )

133
tantum alta conuenientius dici, cogita quaeso ipse tecum. nec enim sum idoneus, qui te ista nunc doceam. — Quid cogitem ? inquit Trygetius; accipio prorsus quod dicis satisque mihi est in eo, quod intellego. certe enim et mala dixisti ordine contineri et ipsum ordinem manare a summo deo atque ab eo diligi. ex quo sequitur, ut et mala sint a summo deo et mala deus diligat.

In qua conclusione timui Licentio. at ille ingemescens difficultate uerborum nec omnino quaerens, quid responderet, sed quem ad modum quod respondendum erat promeret: Non diligit deus mala, inquit, nec ob aliud, nisi quia ordinis non est, ut et deus mala diligat; et ordinem ideo multum diligit, quia per eum non diligit mala. at uero ipsa mala qui possunt non esse in ordine, cum deus illa non diligat ? nam iste ipse est malorum ordo, ut non diligantur a deo. an paruus rerum ordo tibi uidetur, ut et bona deus diligat et non diligat mala? ita nec praeter ordinem sunt mala, quae non diligit deus, et ipsum tamen ordinem diligit; hoc ipsum enim diligit, diligere bona et non diligere mala, quod est magni ordinis et diuinae dispositionis. qui ordo atque dispositio quia uniuersitatis congruentiam ipsa distinctione custodit, fit, ut mala etiam esse necesse sit. ita quasi ex antithetis quodam modo, quod nobis etiam in oratione iucundum est, ex contrariis, omnium simul rerum pulchritudo figuratur.

Post hoc intersiluit modice et repente sese erigens, qua Trygetius lectum habebat: Nam quaero ex te, quaeso, inquit, iustusne sit deus. — Tacebat ille nimis, ut postea retulit, ammirans et horrens subito condiscipuli et familiaris sui afflatum noua inspiratione sermonem. quo tacente ille ita secutus est: Si enim deum iustum non esse responderis, tu uideris quid agas, qui me dudum impietatis arguebas. si autem, ut nobis traditur nosque ipsius ordinis necessitate sentimus, iustus est deus, sua cuique distribuendo utique iustus est. quae autem distributio dici potest, ubi distinctio nulla est? aut quae distinctio, si bona sunt omnia? quidue [*](u n ] ex A 7 ingemiscens AMTedd. lU ut et] ut AJll\' edd. 12 ueru Pm\'\' qui tix qu§ Mm2 15 diligit Aml 19 fit ex sit A 20 aiitlii- ti>tis A antithotis 3/ 21 iocundmn AMPmlT ex] id est ex ATcdd. 2S se \'/\' 24 nam] nc (c- in ras.m\'2) A 27 seqllutus PmlT si enim] etenim -i («\'iiiiii iii ras.m2) A 3U necessitatem Aml )

134
praeter ordinem reperiri potest, si dei iustitia bonorum malorumque meritis sua cuique redduntur? iustum autem deum omnes fatemur: totum igitur ordine includitur. — Quibus dictis relisit se strato et iam lenior uoce, cum ei uerbum nemo faceret: Nihilne mihi, inquit, uel tu, qui conpulisti ad ista, respondes?

Cui ego: Noua nunc religio istaec in te incessit, cedo, inquam. sed quod uidebitur, per diem respondebo, qui mihi iam uidetur redire, nisi lunae est ille qui fenestris fulgor induitur. simul et tacendum est, ne tanta bona tua, Licenti, absorbeat obliuio. quando enim nostrae litterae non sibi haec mandari flagitent? dicam plane tibi quod sentio. disputabo aduersus te, quantum possum; non enim mihi, si me uiceris, maior triumphus dari potest. si autem uel calliditati uel acuto cuidam errori hominum, quorum partes suscipere temptabo, cesserit inbecillitas tua, quae minus pasta eruditione disciplinarum tantum deum fortasse sustinere non poterit, res te ipsa commonebit, quantae tibi uires, ut in eum firmior redeas, parandae sint, simul quia et istam disputationem nostram elimatius uolo prouenire; non enim grossis auribus eam debeo. nam Zenobius noster multa mecum saepe de rerum ordine contulit, cui alta percontanti numquam satisfacere potui seu propter obscuritatem rerum seu propter temporum angustias. crebrarum autem ille procrastinationum usque adeo fuit inpatiens, ut me, quo diligentius et copiosius respondere cogerer, etiam carmine prouocaret, et bono carmine, unde illum magis ames. sed neque tunc tibi legi potuit ab istarum rerum studio remotissimo neque nunc potest. nam profectio eius tam repentina et perturbata fuit tumultu illo, ut nihil istorum uenire nobis in mentem potuerit; nam id relinquere mihi responsuro statuerat et multa concurrunt, cur ei sermo iste [*]( 7 Ter. Andr. 730 ) [*](1 repperiri PmIT dei] de ATm2 3 relisit HMP re;ilit ATedd. se HMP e AT edd. stratu T 4 ei] enim A 7 istaec in te] ista haec in te A unde istaec Terenlius credor 9 inducitur Mm 10 tacendum] agen- dum ATm2m 12 < duersum edd. 13 uinceris T 15 parta A 16 tantam (a alt. ex u m2) A deum] uim A 17 ipsa (a s. m2) P 19 eam grossis auribus edd. 21 percunctanti T 23 inpatiens fuit edd. 29 responduro Ana1 iste afhl. Tm2 s,l. )

135
mittatur. primum est, quia debetur, deinde, quia, cuius modi nunc uitam ducamus, etiam sic indicari eius in nos beniuolentiae decet, postremo, quod in gaudio de spe tua nemini cedit. nam et cum praesens esset, pro familiaritate patris tui uel potius omnium nostrum multum sollicitus erat, ne ingenii tui quaedam scintillae, quas diligenter animaduertebat, non tam conflarentur cura mea quam tua extinguerentur incuria; et cum te poeticae quoque studiosum esse cognouerit, sic gratulabitur, ut eum mihi gestientem uidere iam uidear.

Nihil mihi quidem gratius facies, inquit; sed siue mobilitatem meam et puerilem leuitatem ridebitis siue aliquo uere diuino nutu et ordine fit in nobis, non uobis dubitem dicere: pigrior sum ad illa metra subito effectus; alia, longe alia nescio quid mihi nunc luce resplenduit. pulchrior est philosophia, fateor, quam Thisbe, quam Pyramus, quam illa Uenus et Cupido talesque omnimodi amores. — Et cum suspirio gratias Christo agebat. accepi ego haec, quid dicam libenter aut quid non dicam ? accipiat quisque, ut uolet, nihil curo, nisi quod forte inmodice gaudebam.

Interea post paululum dies sese aperuit. surrexerunt illi et ego inlacrimans multa oraui, cum audio Licentium succinentem illud propheticum laete atque garrule: deus uirtutu m, conuerte nos et ostende faciem tuam, et salui erimus. quod pridie post caenam cum ad requisita naturae foras exisset, paulo clarius cecinit., quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur. nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenae modum nuper hauserat et amabat, ut fit, melos inusitatum. obiurgauit eum religiosissima, ut scis, femina ob hoc ipsum, quod inconueniens locus cantico esset. tunc ille dixerat iocans: Quasi uero, si quis hic me inimicus includeret, non erat deus exauditurus uocem meam. [*]( 21 Ps. 79, 8 ) [*](1 pro quod A 3 nemi*ni (i pr.s.) P 4 pro] et pro A 8 mihi om.M 12 in nobis fit (sit A) A T non uobis add. Hml inmrj. 15 tisbe.VP tysbe H piramus A 20 lacrimans M ibi lacrimans T snccinentem] cantitantem A in ras. 2lil]um.4mi garule Pml 23 quaesita AT 24 nostraj mea A inea nostra T 25 loco] in loco Mm2 2G auserat Pml 27 obiurgabat M 29 me inimicus hic ll )

136

Ergo mane cum regressus esset solus — nam uterque ob eandem causam processerat — accessit ad lectulum meum: Uerum mihi dic, inquit, ita fiat nobis quod uis, quid de me existimes. — Atque ego adulescentis dexteram adprehendens: Quid, inquam, existimem, sentis credis intellegis. neque enim arbitror te frustra heri tam diu cecinisse, ut uirtutum deus conuerso tibi se ostendat. — At ille cum admiratione recordatus: Magnum, inquit, dicis et uerum. non enim me ipsum parum mouet, quod modo tam aegre auocabar a nugis illis carminis mei, et iam redire ad eas piget et pudet; ita totus in quaedam magna et mira subuehor. nonne hoc est uere in deum conuerti ? simul et illud gaudeo, quod frustra mihi scrupulus superstitionis iniectus est, quod tali loco talia cantitabam. — Mihi, inquam, neque hoc displicet et ad illum ordinem puto pertinere, ut etiam hinc aliquid diceremus. nam illi cantico et locum ipsum, quo illa offensa est, et noctem congruere uideo. a quibus enim rebus putas nos orare ut conuertamur ad deum eiusque faciem uideamus, nisi a quodam ceno corporis atque sordibus et item tenebris, quibus nos error inuoluit? aut quid est aliud conuerti nisi ab inmoderatione uitiorum uirtute ac temperantia in sese adtolli ? quidue aliud est dei facies quam ipsa, cui suspiramus et cui nos amatae mundos pulchrosque reddimus, ueritas? — Melius dici non potest, inquit exclamans; deinde suppressius quasi ad aurem: Uide quaeso, quanta occurrerunt, ut credam erga nos aliquid iam prosperiore ordine fieri.

Si ordinem, inquam, curas, redeundum tibi est ad illos uersus. nam eruditio disciplinarum liberalium modesta sane atque succincta et alacriores et perseuerantiores et comtiores exhibet amatores amplectendae ueritati, ut ardentius appetant et [*](2G cf. Retarct. I 3, 4 ) [*]( 1 egressus Tml 3 dic mihi ATedd. 4 aduleseentes Pml adpr*phendens (n ras., e ult. ex i) P 6 cecinisse tamdiu A quamdiu cccinisse // 8 modo] mouet Pml tam] tamen A aduocabar A 9nu*gisJ. 10 pr. in] ad As.l. snbueheor HPml 12 infectus P intectus Hml cantabam Tm7 cantatabam Aml 14 diceremus] t disceremus Am2 ipsum locum M quo] quod P qua T 17 tenehris] a tenebris AHMTedd. 18 inmoratiolle Ill\' 19 tolli M 211 illa M 22 suppresius T 23 prosperiori V propriore A 27 persenaerantiores A commotiores AT 28 neritate Ptnl nt] ut et AllMT edd. )

137
constantius insequantur et inhaereant postremo dulcius, quae uocatur, Licenti, beata uita. qua nominata omnes sese erigunt et quasi adtendunt in manus, utrum habeas, quod dare possis egentibus uariisque morbis impeditis. quibus sapientia cum praecipere coeperit, ut medicum perferant seque cum aliqua patientia curari sinant, in pannos suos recidunt, quorum concalefactione tabificati scabiem uoluptatum aerumnosarum scalpunt libentius, quam ut monita medici paululum dura et morbis onerosa perpetiendo atque subeundo ualetudini sanorum lucique reddantur. itaque illo summi dei nomine ac sensu tamquam stipe contenti uiuunt miseri, uiuunt tamen. alios autem uiros uel, ut uerius loquamur, alias animas, dum hoc corpus agunt, iam thalamo suo dignas coniux ille optimus ac pulcherrimus quaerit, quibus non uiuere sed beate uiuere satis est. uade ergo interim ad illas Musas. uerum tamen scis, quid te facere uelim? — Iube, ait, quod placet. — Ubi se, inquam, Pyramus et illa eius super inuicem, ut cantaturus es, interemerint, in dolore ipso, quo tuum carmen uehementius inflammari decet, habes commodissimam oportunitatem. arripe illius foedae libidinis et incendiorum uenenatorum execrationem, quibus miseranda illa contingunt, deinde totus adtollere in laudem puri et sinceri amoris, quo animae doctae disciplinis et uirtute formonsae copulantur intellectui per philosophiam et non solum mortem fugiunt uerum etiam uita beatissima perfruuntur. - Hic ille tacitus ac diu consideratione nutans motato capite abscessit.

Deinde ego quoque surrexi redditisque deo cotidianis uotis; ire cooperamus in balneas — ille enim locus nobis, cum caelo tristi in agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et familiaris fuit — cum ecce ante fores aduertimus gallos gallinatios [*]( 6 d. Conf. IX 1, 1 (p. 197, 13) 14 ct. Retr. I 3, 5 ) [*]( 1 dnlciiis ei (ei s. m2) A 2 uita beata M se AT (j cunicalefactionc 7 calefactione M 7 eriimnosuruni P ut monia Tml admonita A 8 paulum MPml 9 luciquc sanorum M 12 opns e.r corpus ran. A conhinxAMPia\'? ! 1;5 sit ATcdd. 14 scias A uelim facere .1 15 ***iube P cjuod] id quollAT 16 superinnicem]iniiicem.l/ super se inuicema supra seminecem m 17 quo tuum] quo totum T quociim A 19 ueneriatorum II 21 dotatae AHm\'11\'m2 T (!dd. fonno*sae (n ras.) P formosae AJl T pdd. 23 cogitatiOlw.1 20 nobis um-M 27 aptus uobis M 28 gallinacios II edd. )

138
ineuntes pugnam nimis acrem. libuit attendere. quid enim non ambiunt, qua non peragrant oculi amantum, ne quid undeunde innuat pulchritudo rationis cuncta scientia et nescientia modificantis et gubernantis, quae inhiantes sibi sectatores suos trahit quacumque atque ubique se quaeri iubet? nam unde aut ubi non potest signum dare ? ut in eisdem ipsis gallis erat uidere intenta proiectius capita, inflatas comas, uehementes ictus, cautissimas euitationes et in omni motu animalium rationis expertium nihil non decorum quippe alia ratione desuper omnia moderante; postremo legem ipsam uictoris, superbum cantum et membra in unum quasi orbem collecta uelut in fastum dominationis; signum autem uicti, elatas a ceruice pinnulas et in uoce atque motu deforme totum et eo ipso naturae legibus nescio quo modo concinnum et pulchrum.

Multa quaerebamus, cur sic omnes, cur propter dominationem in subiectas sibi feminas, cur deinde nos ipsa pugnae facies aliquantum et praeter altiorem istam considerationem duceret in uoluptatem spectaculi, quid in nobis esset, quod a sensibus remota multa quaereret, quid rursum, quod ipsorum sensuum inuitatione caperetur. dicebamus nobis ipsis: ubi non lex? ubi non meliori debitum imperium? ubi non umbra constantiae? ubi non imitatio uerissimae illius pulchritudinis? ubi non modus? atque inde ammoniti, ut spectandi modus esset, perreximus, quo propositum erat, atque ibi, ut potuimus, sane diligenter — nam et recentes res erant et quando poterant tam insignita trium studiosorum memoriam effugere? — omnia nostrae lucubrationis opuscula in hanc libelli partem contulimus nihilque a me aliud factum est illo die, ut ualetudini parcerem, nisi quod ante caenam cum ipsis dimidium uolumen Uergili audire cotidie solitus eram, nihil nobis ubique aliud quam [*](2 araantium A unde HMP innuant T 4 inhiantis T quaeeumqlll\' P 5 atque] aut M ubique] ubicumque Mm quaeri] sectari (uat. se) a G dari (i cx e) A uideres A intentius JI 7 acntissimas A 8 rationis animalium expertium Tml non add. Amls.l. 10 collectam P 12 ceruic* *T pennulas AHMPm\'2 T 13 concinum P 16 ducere Pnil diceret Aml 17 muIta remota A 20 inimitatio ex immutatio T 21 uerissimae (r cx 1) T motus II admoniti HMPm2 22 est ex esset A quo] ubi J/ 23 ibi] ubi HP rcs om M 24 quando] uel quomodo Am2 in mj. 20 actuin aliud A aliud actum HMTed/i illaJl/ 28 uirgilii AMPm2Tedd. )

139
rerum modum considerantibus, quem non probare nemo potest, sentire autem, cum quisque aliquid studiose agit, difficillimum atque rarissimum.